장음표시 사용
61쪽
erant, quoniam nemo eo vel acumine ingeni, vel consilii grauitate validior fuit suum etiam caeteris eius aetatis ducibus, in omni gerendi belli negocio fortuna felicior haberetur. Is maximis ossiciorum vinculis se nullae Uicecomitum obligatus nullam praetermittebat occasionem, quin Galeacium Caesari commendaret, oraretque supplex, ne diutius Guelphos Romani imperii capitales laolles, praestantiisimi viri calamitate laetari pateretur. Uerum Caesar ne insontibus iniuriam temere secisse videri posset, a quo durius respondebat, quam quanaid Sarra: & Sabelli maxime aut horitatis & gratiae Procerum continuae preces adderentur, &Marcus admissi sceleris poenitentia adductus castigante atque exorante Castruccio a vetere diri odii insania discessiisset, peteret q. excussis ingenuo pudore lachrymis, ut exutis imperio fratribus saltem cum liber tale vita redderetur, quae in eo carcere breuissima censeri posset,nisi Carisar clementiae nomine fatis poenarum eos pro vetere superosa ex beatis simis factos mortalium omnium miserrimos dedisse existimaret. Dum Romae tantis deprecatoribus ad misericordiam Caesar inducitur, Castruccio nunciatum est Florentinos Pistorium urbem paucoru ciuium proditione in potestatem redegisse. Quare vehementer perturbatus,
nec obscure Caesari succensus, quod aliquanto gravior hostis Gibellino quam Guelpho nomini praeposteris conliliis euasisset. abducto suo milies
te ad recuperanda amittam urbena magnis itineribus Lucam contendit., Eius viri discessu permotus Caesar quod pecuniae inopia prena eretur,nec tRomani in ea expedienda prompti essent,& propinqua urbi ciuitates in testino bello laborarent , Robertique regis exercitus ab Aquila & Latioe Romanis finibus immineret, animi sententiam mutauit, perscriptii quertiteris Antio Ri acco, Modoetianae arcis custodi. Gulier inoque Monfoditio Mediolanensi Reipublicae praeposito , Uicecomites, custodia educi. lsristinaeque libertati restitui iussit. Itaque Galeacius cum fratribus fi-:ioque quum a Nonis Iuliis ad textum Calendas Apriles in praedura cu- ,
stodia fulisset, incredibili veterum amicorum laetitia, Modoctianorumq. insigni pratulatione liberatus est, ea conditione. ut discedenti ab urbe Caesari, bonoris causa Pisis occurrerent. Sed Galeacius curato corpore instructaque ad profectionem vetere familia, atquc ascitis ex numero vetteranorum lectissimis centurionibus equitum .praesectis,nihil antiquius habuit quam ut ad Castruccium , tamquam falutis, partaeque libertatis praecipuum authorem, ad agendas gratias coin municandaque cohsilia in Etruriam contenderet. Is tum Pistorium circumuallatum praealtis aggeribus graui oblidione premebat, ea belli ratione, ut imitatus Caes rem dictatorem ad Alexiam , retento intra munitiones exercitu, utrinq. vallo fossaque munitus eruptiones facile sustineret,nec exteriores hostium copiae quanquam essent amplissimae, adoriri munitiones auderent: ubi ingentes balistas quae tum erant pro aeneis tormentis,atque item maia
ores scorpiones, in aditis aggerum propugnaculis peritissime colloca-
62쪽
rat. Is venientem Galeacium arctissime complexus, qudd eum unice adamaret atque in eo ex tot rebus bellicis sortiter atque feliciter gestis animi magnitudinem admiraretur,omnibus copiis absoluendisque operibus praefecit, donec ipse ad explicandas aerarii difficultates Luca profecturus, confecto ibi negocio, in castra reuerteret Er . Eo itaque non inultos post dies reuerso, munitiones mirifice adauctas laudante, ita inter se compararunt, ut Galeacius interiores munitiones aduersus erum pentes circumpositis nocturnis diurnisque stationibus tueretur: Ipse exteriores, obuertendo urbi terga, cum multo maxima copiarum parte
defenderet. Nam Florentini duce Philippo Sanguineto callo, qui Pisorium ex insidiis ceperat, ac Beliramone Baucio, is erat pontificiorum equitum magister, supra numerosum peditatum , septem milia galeatorum equitum in conspectum obsessae urbis adduxerant, assiduo tubarum clangore Castruccium ad pugnam prouocantes,quod subire aggeres aut perrumpere conari, peritissimis eius aetatis ducibus defensos, tum ausu Hultum, tum euentu luctuosum sore existimabant. Nec multo post F rentini inde copias in Pisanum ti Lucensem agrum vertentes disces lerunt, ut Castruccius vicorum suorum incendiis permotus, Lucensibus opem ferre cogeretur. Sed degeneris consilii conatum irridete Castruc- Cio,atque identidem ignauiam exprobrante, Pistorientes ita animis conciderunt,ut desperatis omnibus auxiliis se dederent, ea conditione ut nisi sociorum exercitus intra quintum diem, aut iustam commeatus C piam inferret,aut praelii fortunam experirentur; ipsi cotinuo vita incolumes saluo etiam praesidio portas aperirent. Dum laaec agerentur vehemens atque lethalis morbus Galeacium inuasit exullum scilicet Augustimensis solibus, perpetuisque laboribus diuturnae obsidionis fatigatum, nihil autem de seruo impetu febre remittente, ut commodius opportuna remedia pararentur ad Pisciam oppidum lectica delatus est: Ibi eum triduo post absumpsit morbus, quum implesset alterum & quinquagesimua talis annum . Uideri hercle potuit infelix ex tanta utique fortuna col- Iapsus, nisi viro ad victorias nato, vel exuli, in ipsa victoria mori conti- riset. Funeratus est Lucae miro studio in eum supremos honores con-rente Castruccio . Tumulum autem hoc epigrammate Poeta eo rudi saeculo, non insulsus honestauit. His iacet in parua maioriginus di in
Sanguinis Anguem galeae o Horia legi
tuti hunc Hrtus, mada sim mox finiter x is Quam rursus vincenssimul γ virtute restingens dior decessit,stella ct in alio recedi.
Nec ipse quidem Castruccius diu victoriae suae gloria que superfuit, ingruente enim pestilanti autumno ex hisdem Pistoriensis belli laboribus,
63쪽
GALEA CIVS DRI Mus ciaccersita febre intra vigesimum diem Galeacii fatum est consecutus, vir haud dubie antiquis ducibus bellica virtute comparandus, nisi TYranni
nomen ex atrocibus factis, inuidiae expositum , vel praecellentis virtutis famam facile praegrauaret. Excessit e vita tribus annis Galeacio minor, ita ut ad consumati Imperatoris existimationem, nisi praematura fata vitae cursum praecidi issent, peruenturus elis crederetur. quamquam Macchiauellus Florentinus improbe corrupta historiarum fide in eum praeferocem patriae suae hostem impudentissime iocatus, dum eius vitam commentitie lasciueq. contra veritatem ad risum, nauseamque perscriberet, id unum maligne contenderit, ut Nicolai Tegrimi Lucensis, s cerissime cuncta de Castruccio latine enarrantis, spectata aut horitas interposito mendacio apud posteros eleuaretur.
CTIVS uigore bellico & praealto constantis imgenii spiritu patri Galeacio facile par, esticaci vero
prudentia & longa infracti animi fortitudine auo Matthaeo persimilis, collapsam familiae fortunam admirabili virtute restituit. tanta quoque felicitate ut recuperato dominatu, imperii fines paucis annis late protulerit. Sed ab initio multa ei aduersa obuenere: nam in exilio natus S educatus. pueritiam simul & adolescentiam nulla certa cum laude transegit. Postremo iam plane vir Placetiae in praesidio a patre relictus,quum is perditis prope rebus opem ferens Mediolanum conuolasset,eain urbem tantis laboribus partam unius horae momento amisit, occupante Vergus o Landa, qui valida legati cardinalis ala equitum ' magna exulum manu fretus irruperat, vitatis quidem diuerso itinere Actianis copiis , quae aduersus aduentantem exierant: tanta porro irrumpentis Vergusi celeritas suit, ut Actius breue ad sugam spatium nactus aegre hostium manus euaserit, adiuuante praesertim matre, quae tam subito quam salutari consito, eλ- sis in limine domus , aureae monetae sacculis, intrantes, dum eam aui- de colligerent aliquandiu morata fuerat. Erat Vergusius vir bello acer, sed ab ingenio maxime turbido semper inquietus, qui tametsi Gibellinae factionis erat princeps,commutata voluntate ad legatum perfugerat,qubd Galeacius uxoris eius pudicitiam procacius pertentasset. Verum Actius collectis copiis suis & Ferrarientium Mantuanorum q. opibus adauctus,Sacti Domini oppidum in potestate redegit, accurateque bellicis
operibus id munies, aduersus hostes egregie defenso oppido bellu gessit,
64쪽
6r PAVLI IOVo.vsque ad id tempus, quo Galeacius post deuictum captumque Cardonium S deletas eius copias, Modoctiamque receptam Castruccio Opeiri imploranti auxilia in Ethruriam transnulit. Florentini enim nouas equitum alas ex ulteriore Gallia mercede conduxerant, coniunctisque Roberti regis & pontificiis copiis, Cardonium qui nuper dimitatus a Galea-cio ad Pontilicem peruenerat, ingentis exercitus Imperatorem esse cerant, ita ut Castruccius sibi timere & opem a sociis Galeacioque in primis & Pallarino Mantuano Caneque Scaligero implorare cogeretur. Quam ob rem coactis iam auxiliis Actium parantem sibi iter ad Apenninum ut in Ethruriam transcenderet in Sancti Domini oppido aliae atque aliae Florentinorum & legati copiae acriter obsederant, ut deiectus spe auxiliorum Castruccius, priusquam ei succurri pollet a Cardonio circa Focensium paludes opprimeretur. Sed magno cum dedecore obsidentium, illatus est in oppidum commeatus,ct recentes demum cohortes & sociorum equites intrarunt. Actiusque eductis signis detrectante certamen hoste, cum octingentis galeatis equitibus per Apuanos Ligures ad Castruccium contendit v'. adeo opportune, ut quum collatis castris praelium disserri ultra non posset Castruccius eius aduentu magnopere laetaretur,& Cardonius triste omen acciperet, quum fatales sibi viperas in vexillis sulgentes aspexisset. Tuni quo l. laetum de ea victoria augurium Actio obuenit sicuti a Francisco Petrarca bis verbis scriptum legimus. Actius vicecomes qui postea Mediolani dominium obtinuit, iuuenis nepe victoriosus .antequam a podagris vinceretur iussu patris profectus cum exercitu Apenninum traiiit, & victis hostibus apud Altopas sum, duce quidem Castruccio sed egregia opera eius adjuto, ad vincendum Bononienses pari impetu Fortunaque se couertit. In ea expeditione dum forthequo descendens requiescit, ingens vipera nullo comite aduertente in galeam iuxta positam irreptit, quam quum mox capiti reponeret sinuoso quidem S horribili sed prorsus innocuo lapsu per decoras interriti ducis genas illa dei cedit. Eam a nemine laedi pallius anilia osus adolescens ad omen geminae victoriae traxit, hinc praecipue quod ipse pro signo bellico vipera uteretur. Nec multo post commissa est ea nos itis pugna ad Allopassum . in qua victor Castruccius praeclara virtute Actii adiutus, uniuersas hostium copias deleuit. captis ternae omnibus ducibus ipsoque Cardonio Imperatore cum filio in potestatem redacto. &direptis castris: Quibus captiuis &spoliis aliqua to post splendidissimum Romano more triumphum adornauit, qua in pompa ducti ante currum Cardonius Urlimbacaque Germanus, ct Gulier mus Narseius Gallus S plerique illustres Gotholani ci. Narbonenses equitum praefecti cum legatis Florentinis gratissimu Lucensi populo spectacultu praebuertit. Sed Castruccius statim ab Attopasso victoria vienda ratus,victrices copias Florentiae moenibus admouit. suburbanas destias in oculis hostium euastans & pleraq. aedilicia incendens. In ea expeditione Actius a Floreu
65쪽
Florentinis ὀ muro spectantibus, ludos equestres in Arni insula edidit,
proposito ad praemium Velo serico purpurei coloris, ut reddito contu ineliae talione Florentinis illuderet, qui similes decursiones Mediolano obsesso ante Comensem portam iactanter ediderant. Inde vero Actius spoliorum parte magnifice donatus Ethruriae finibus excedens in Muti nensi agro Passarim Mantuani Atestinique Ferrariensis copiisse coria iunxit, aduersus Bononiensum exercitum legati auspicjjs Mutinae Regioque imminentem. Nec multo post circa Scultemnam profligatis hostium copiis alteram Ethruscae pend parem victoriam est conlecutus. atque inde ad patrem geminata cum laude Mediolanum contendit. In secutus est annus, diro Ludovici Bauari Caesaris aduentu, Vicecomitum familiae S toti pene Italiae infaustus, quo Actius eandem quam panter patruique indigne subierunt, carceris fortunam tulit. Caeterum expiata inuidia,cum patre patruisque libertati restitutus, quaquam immaturo Galeacii patris interitu atque importuna Castruccii morte angeretur,accisasque spes prope omnes noua atque inopinata calamitate cospiceret.
nihil tamen tuti Magni Matthaei nepotem decebat in sele animo demisit, quin ad fortunam pertinaci virtute subleuandam cuncta experiretur.C, Summa consilii haec suit , ut datae fidei non deesset, ab unoquoque Carasare a quo vulnus acceperat praesentis remedii opem suppliciter peteret, postquam Marcus patruus infami suo consilio deceptus perosiasque nota obscure, Caesarem non dubie imperii decus Gibellinique nominis opes vel parua ab hostibus accepta pecunia pasς 1 in euertentem, ad sanitatem rediisset, eo enim deprecante Caesar post subirati Castruccii ab Roma
discessum fratres carcere eduxerat, territus utique aduersarum partium
secundis successibus & non obicuro conscientiae pudore vehementer timens,ne socii clientesque dificerent. Itaque Actius cum Ioanne patruo ad Caesarem Pisas prosectus, post multa colloquia, egregie nauante peiram Marco, Caesaris animum inflexit, promissaque pecunia ad summam quindecim myriadum , ut paterni imperii princeps appellaretur, imp trauit./Erat tum Caesar multis aduersis rebus,& superlaaec extrema pecuniae inopia circumuentus, Roberti tum regis copiae Bertoido Ursino duce Caelarianos praesectos urbe Roma expulerant. Ioannis potificis authoritas studio Iacobi Columnae apud popul si vigebat, Gibellinorii studia magna ex parte refrixerant,quod Sylvestru Chattum Uiterbii partium principem indigne torsisset, ut eius pecuniis,quae ingentes esse dicebantur,summa cum iniuria potiretur. Sed Caesare grauis metus incesserat. quod Germani Saxones,& Chatti validissima pars exercitus, consternati animis & stipendia debita flagitantes a Vindelicis & Sueuis secesserant, cum quibus antea apud Velitras cruenta seditione cotenderant. dctum forte renouato odio spretoq. Caesaris imperio Pisanorii & Luce sum agros impune praedabantur,castri'. demum in Ceruleo mole positis, qui supra Uiurnatu, iampridem a Castruccio permunitus ad agedatu
66쪽
praedam magnas habet opportunitates, eo terroris &.foed x calami tatis
circumiectam regionem adduxerant, ut incolae incendiorum metu commeatum, vestem&castrensia instrumenta conferre cogerentur. Nam
paulo ante in Lucensi Camaioris oppidi incolas,quod irrumpentibus aliquandiu restitissent, direpto incensoq. Oppido crudelissime trucidaram. Timebat quoque Caesar, ne ea manus quae octingentis armatis equitibus constabat, utpote quae nullo pudore defecisset tanquam plane venalis ad Florentinos opima stipendia pollicentes deficeret: Quibus de causis facile cum Caesare transactum est, ut Marcus ad Saxones mitteretur: Is Actianae pecuniae dimidiam partem ex praeteritis stipendiis a Caesare debitam promitteret Interim apud eos datae sdei obses foret,altera pars,Cesaris procuratoribus Mediolani certis pesionibus numeraretur. Non' abnuit conditionem Marcus, ut prioris maleficii inuidiam nouo officii genere deliniret, avideque , Saxonibus tantae pecuniae vades receptus est. Addidit quoque Caesar perscriptis obsignatiique codicillis nouum munus,ut magis ac magis Vicecomites sibi obstringerentur,quum veteres iniurias accumulatis beneficiis expiandas existimaret. Ioannes enim Actii patruus a pseudopontifice Nicolao,suffragante Caesi re in senatu cardinalis creatus est: sed vir ille summae grauitatis atque prudentiae gratias agens beneficium quidem agnouit, ne spernere videretur, verum ulu purpurae galerique honore sena Per abstinuit, non obicure ingratiam Ioannis legitimi pontificis, insgni quidem ipsius cum laude com-niodoque, nam ei epilcopatum Nouariensem postea contulit, quo permutato demum cum aycardo Came dolo,Mediolanensis Arctu episco pus essectus est. Actius S Ioannes Pisis prosecti diplomata Caesaris Moado etiam detulerunt, quod eos Gulierinus Monsortius livoris plenus magnis obuiam euntium ciuium gratulationibus passim exceptos Mediolano recipere noluisset, sed eius cunctationem praebita pecunia celeriter resoluit, at q. ita Monsortius dolore amissae praesecturae percitus, in Germaniam reuersus est. Exinde Actius, veteribus amicis ci lenti ' &ex
publico ciuitatis aerario, pecuniam mutuo sumpsit,quae praesenti Caesaris procuratori solueretur. Is erat Conradus cognomento Porcarius rapaci,ngenio togatus miles,atque ob id facile fidei pudorique, pecuniae lucrii
anteponens. Accepta enim quarta fere promitia totius pecuniae parte in Germania perfugere quam ad Caesarem reuerti maluit. Eius potiundae pecuniae spe deiectus Caesar,exacerbati'. propterea Saxonibus, esserato animo ut undique corraderet pecuniam, graue auri pondus Pisanis imperat,Rai mundum Cardonium auro se redimentem, pretioque nobiles aliquot Florentinos custodia educit;Castruccii uxori pretiosa mundi muliebris ornamenta aufert, Castruccii filios Pilarum dominatu spoliatos Luca extrudit, & Francisco Interminello accepta ab eo grandi pecunia urbis principatum adiudicat, Pisi'.discedens Mediolanum contendit. At Mediolanenses immanis auaritiae Tyrannii se recepturos negat,
67쪽
ACTI v seo modo exclusus ad Modoctiam iter vertit. Id oppidum Actii praes-dio tenebatur, quamobrem oppidani fortunis suis Mediolanensu exemplo non temere timentes, venienti portas occludunt, nec per arcem aditus in oppidum datur, quod Lambrus amnis intumuerat.& s qui vadum tentarent, profluente mergebantur. Eo modo Caesar ludibrio habitus quum infamis auaritiae poenas daret, Papiam deflexit,ubi ab A ctio collata pecunia facile delinitus est. Nec multo post quum per socias urbes prae sabundo similis vagaretur, nec consiliis suis dignum Caesaris nomine exitu reperiret, Gibellinis pariter & Guelptiis odiosus , in Germania rediit. Interea Saxones in mole Ceruleo Marcum audaci ingenio fortia quaestuoseq. consilia,at q. ob id grata militibus explicantem, admiratione virtutis ex obs de captiuoque ducem sbi creaverunt. Is ante omnia Henricum & Valeranum Castruccii filios graui ingrati Caesaris iniuria Lucapulsos ct in proximo exulantes Germanis conciliat, ct per eos occupandae Lucae consilium init: ab his Augustae arcis custodes,quod erant Gen.
mani, veteres Castruccii milites facile oblatis praemiis corrumpuntur. vi improuisus in urbem pateret introitus. Nec mora, Marcus ad costitutam diem a Ceruleo monte cum Saxonibus Lucam noctu pervolat, urbs
capitur, Fraciscus Interminellus a Caesare ad Principatu euectus, prosi gato eius praesidio aduersa porta profugit, cotrariae factionis ciuium doamus in praeda vertuntur, sedatoq. mox tumultu per nouas acclamatio
nes, Castruccii filiis paterna sedes restituitur. Tanta re feliciter patrata ditatisque militibus, Marcus fortuna utendu ratus, cum Fatio Donoratiisci Regulo, qui Pisanae nobilitatis erat princeps consilium suscepit restia tuendae Pisanis libertatis, S uti inde Caesariam praesides pellerentur. Nec
voto defuit euentus. Marcus enim cum valida manu equitu Luca profectus. Pisis a Fatio recipitur, ingens praelium excitatur, continuoq. Ponte vetere Caesariani in ulteriore urbis partem protruduntur, libertatis nomen armati populi vocibus attollitur. Ipse Tartatus Aretinus a Caesare Pisis praefectus, ubi se a Saxonibus circumuentu,tuo'. profligatos videt. pontes occupatos expugnare conatus, cum ea praesidii manu quae supererat, desperatis rebus urbe excelsit.Tum vero Pilani a Ioanne pontifice
interdicti sacris, expiari promeruerunt: quod ii Caesare ab eo damnato desecissent traditusque est ab eis contensu publico Nicolaus pseudopontifex, quem discedens Caesar Fatio commendarat. Is demum pontificiis triremibus Auenionem deuectus infelix, & alieno potius quam suo crimine miser in tetra custodia periit. At Marcus a Pisanis Fatioque utis raeclarus author libertatis magnis muneribus liberaliter donatus,vbi seonesto euentu e manibus Saxonum explicatu videt, maiora sibi agitanda ratus, accepta fide Florentia contendit. Oiserebat Octouiris qui Reipublicae praeerant Saxonum nomine Lucam urbem, si octuaginta millia aureorum persoluerent, ea coditione ut sub fide publica Castruccii liberis honestus in patria locus relinqueretur. Interim ut bona fide pecunia
68쪽
cs p AvL I IO VII repraesentari posset, Saxones in Augustam arcem Florentini militis praesidium acciperent,& ex numero praesectorum insignium oblides darent. Erat eius comparandae tantae urbis facultas Florentino populo longe pratissima: sed quominus decretum fieret, factiosi ciues Simone Tot a principe vehementer impediebant, obtrectatione eorum laudis inducti
oui eam occasionem non praetermittenda suadere conabantur,quum supra aerarii difficultates Marco tanquam veteri infensoque hosti atq. iplis praesertim fluxa fide Germanis,tanto amittendae pecuniae periculo,num me fidendum dissererent: nec tyranni liberis, qui atrocissimi nuper hostes extitissent, parcendum arbitrarentur. Sed non deerant ciues uti publicae dignitatis augendae studiosi, antesque patriae,qui eam pecuniam ex priuatis opibus in eius urbis cocmptionem liberaliter offerrent .modo ipsis Lucensium vectigalia non iniqua licitatione in triennium addicerentur. Interim a Marco acciti primores Saxonum Florentiam venerunt . N in his Bambergus Regulus & Arnaldus castrorum magister, ut coram Octouiris de oblidibus & pecuniae summa transigeretur. Uerum
inuidia & conceptus inter altercantes Patritios importunus livor, Populi votum decora proculdubio atq. utilia cupientis, interrupit. Nec multito post Saxones irrisatum& mox punita Florentinorum cunctatione, urbem Lucam ipsamque Augustam arcem integrumque in ciuitate dominatum Gerardino Spinulae Liguri vendiderunt,tanto cum dolore inia dignantis populi Florentini, ut in Simonem Tosam pene coniectis lapidibus omnes ordines inueherentur. At Marcus iam non obscurat Actio
subiratus, quod ad se redimendum pecuniam nequaquam liberaliter ac dilistenter expedisset, ad fatalem veteris odii atque insitae ambitionis insiniam redierat, usque adeo,ut se pontificis Robertique regis,& Florentinae reipublicae clientem suturum iuraret,si ad pellendum Actium auxiliis atque pecunia iuuaretur. Spe rabat enim Saxones qui iam plane a Ludovico Caesare desectissent,nomen eius omnibus bellis illulire ad opima stipendia nouamque praedam continuo secuturos. Hoc concepto scelere, foedereque percusso, quum per triginta dies Florentiae viros nobiles& militiae claros quotidianis epulis liberaliter excepisset,dc uti erat excelso corpore praealtoque animo & facundia insigni; dignus paterno imperio videretur pro lautiis mille aureis liliatis publice donatus Bononiam contendit proficiscenti autem additusest comes Praetoris filius qui ciuis erat Bononiensis, hunc iuuenem, Octouiri ingenio apprime validum delegerant,ut ab eo Marcus ad Legatum deduceretur,eoq. arbitro cuncta ordine quae Florentiae promissa constitutaque fuerant iterata sacramenti fide co firmaret. itaque magna spe instatus a legato Bononia discedens Marcus Mediolanum peruenit, exceptusque est ab Actio & fratribus multo cum honore & laetis utique vultibus. Sed dum in rem suam
nouandis rebus clientelas exploraret,ientaretque veteres amicos & turiabido atrocique animo consilia aspera ad inuadendum dominatum agita
69쪽
ret; ab Actio dc Luchino Ioanneque nefariae temeritatis cogitationes facile deprehenduntur. iam enim vesano vultu oreque identidem querebatur, qvbd se tam diu contra fidem datam apud Barbaros saeuosque homines reliquissent ,& forte tum se ipso amarior atque turbidior erat essectus, quo adamatam nobilem sceminam e matrimonio Othorini Vicecomitis impudenter abreptam, subita concitatus iracundia apud Ro- satum in profunda arcis folli demerserat, quod illa lenitate muliebri mentita partum, sibi alieni ventris puerum supposuisset. Sed eam ab eo flagitio ita oderat, ut necatam impotenti amore percitus, sera deinde praecipitis vindictae pce nitentia deploraret, indeque nouus pertu batae menti furor adderetur. Eo modo Actius patruique ex multis indiciis quid Marcus agitaret, molireturque non obscure diuinantes,quum in unum summo consensu conspirarent vitandam omnino dirae belluae rabiem, vindicandumque prioris perfidiae immane facinus statuerunt. Nec mora Marcus in Arenae curia post epulas in cubiculum colloquendi simulatione deductus, delectis aliquot praetorianis comprehenditur , elisisque linteo faucibus strangulatur nullo ex eius nece tumultu exorto, quum proiectum cadauer ρ fenestra in publicum nemo lugeret,& tanquam sponte praeceps datus, sumptuosis honestatus exequiis , ad Eustorgium tepulchro maiorum inferretur, Florentini verb praetoris filius vel totius consilii conscius & funesti exitus spectator ab Actio benigne dimissus est. Nec multo post Ioannes Bohemiae rex, qui Henrici Caesaris filius & Caroli Quarti imperatoris pater fuit, cum valido exercitu in Italiam descendit, neque Ludovico Bauaro Caesari plane hostis,
neque Guelpharum partium amicus. Bergo mates primi eum recep runt , nec Actius dubitauit quin amicitiae,quae maioribus luis cum Henrico patre praeclara suerat, renovandae causa, ad Bohemum trans Α, duam contenderet, munera deserens utroque dignissima. Auxit existimationem Bohemo id Actii officium, & Actius ex eo colloquio con
firmatae potentiae apud socios pariter atque hostes opinionem retulit, eo euentu ut a Vercellensibus ad ciuitatis imperium vocaretur. Nec
multo post Bergomates a Bohemo praesidii iniuriis exagitati, ad Actiude secerunt. Ioannes enim ingenti cursu Brixia. Cremona, Papia, Par ma, Regio atque Mutina potitus, superato Apennino Lucam occuparat, Gerardino urbe eiecto,& Florentinis copiis quae Beltra mone Baucio duce Lucam obsederant longe summotis. Is rerum successus Gibelli nos non secus ac Guelphos magnopere conterruit, eoque vehementius , quod Boliemus cum legato pontificio in colloquium deuenerat famaque ferebatur Philippum Galliae regem cum pontifice occulto inito foedere conspirasse,ut Bohemo duce cuncta subigerent, atque inter se Italiae urbes partirentur. Erat enim Boliemus Gallica pecunia instructus. Quibus de causs Florentini tanquam a Roberto rege plane deserti, metu noui hostis cum veteribus inimicis communi commodo foedus inire
70쪽
coacti sunt. Itaque Actius Mastinus Scaliger, Passarinus Mantuanus, Obitius Ferrariensis cum Florentino populo foedera percusserunt, ea pactione. ut coniunctis viribus bellum gereretur subactaeq.urbes A ctio Cremona. Parma Scaligero, Regium Mantuano, Obitio Mutina redderentur, Luca Florentinis cederet. Nec multo inde quum Bohemi regis exercitus Ferrariam oppugnaret, ingenti praelio edito susus profligatusque est. Pinalia Ali prando Actii duce felicissime operam nauante. Nec fortuna victoriae cursum diu morata sociorum votis defuit pulsoq. Pongono Ioannis praesecto Actius Cremona potitus est Papiam l. mox in ditionem recepit, quum in Urbeculam compulsos laostes, desperatis auxiliis deditionem facere coegisset. Placentiam demum a Francisco Scoto pecunia coemptam recuperauit. Postremo Franchinum Ruscam Comensium Tyrannum, multis illatis detrimentis eb adegit, ut accepto Belli Eone oppido ad solatium amissi dominatus vltro urbem dederet. Caeterum paulo ante id tempus quum pedibus aeger decumberet, maximum rerum suarum discrime subiit, Leodrisi perti dia circumuentus. Is antea Matthaei Magni gloriae inuidens, quanquam esset patruelis. primas partes Legationis ad pontificis legatum sulceperat . ut sub inani libertatis nomine Matthaeus eiulque liberi Mediolano pellerentur, cum
Marco demum aduersus Galea sum atrocissime colurarat. Nec animus inquies ambitioneq. mutabilis ullis omnino donis atque honoribus collatis euinci mitigarique poterat, ut Actium rerum dominum imperio potiri pateretur. Itaque correptus vetere insania inopinato transfugio
abducta Germanorum ala, ad Eranchinum Ruscam & mox ad MastinuScaligerum Ueronam contendit, conductisque Rhetorum Helvetiorumque cohortibus, & Germanis equitibus magnast manu exulum passim collecta ad Abduam prosectus est, nec tranii tu prohiberi poterat, quanquam diuersa vada amnis Ali prandrus Pinalia tueretur. Ea improuisa externae gentis irruptione agricolarum foeda & plane miserabilis fuga facta est per totum sere Inlubrum agrum,quod tum praealtae niues lacrsidi soli campos integerent, nec pecoribus armentitque in loca tutiora refugientibus deserto pabulo. pascendi facultas daretur. Porro Actius quanquam pedibus aeger nihil de celeritate diligentiaque remittit. quin ex omnibus locis milites cogat munitioraque oppida subitario praesidio
confirmet, donec auxilia conueniant. Aliquot enim diebus antequam hostes Abduam transirent, quid Leodrisius Veronae moliretur, per exploratores cosnouerat; ita ut auxilia opportune implorata transmillaq.
a propinquis sociisque principibus singulis horis expectarentur . Igitur
coactis in unum e Liguria, Ferraria atque Placentia magnis auxiliis, Lu-chinus patruus dux vetus S multis praeliis felix Mediolano totius nobilitatis equitatum S delectam ex promptissimis ciuium legionem educit ad hostesque progreditur. Consederat Leod risus ad Nervianum vi- cum duodecimo ab urbe lapide, nec mora ad conlpectum hostis ineun-