장음표시 사용
91쪽
cum obtinent Pedites leuis armaturae machaerophori,qui Xami dicuntur ni nemine occisum putant nisi capite truncatum. Tertio loco sunt cursores , quos Dalti nos vocant, qui inermes incedunt & ministros se praebent equitibus. Totus autem tam equitatus quam peditatus ,quoties ad manus venitur magna voce Pharro Phatro inclamat: ω tibia utriculari loco tubae utitur'. Carnuant Hibernici magnifice & opipare. Nam licet delicatis arto laganis minune abundent, nee etiam ulla urbana in epulis lautitia *dhibe tur, mensas tamen habent,boue, porco, & Iijs cibarijs, prout temporum obseruatio exisigit cumulatissime instructas. in epul1saccumbunt lectulis positis. Primus in inensae locus tribuitur matri familias,talari tunica& saepe crocota,bene manicata amictae. Sed de Hibernia satis.
Nsularum omnium, quae scotiam Veluti coronant , rros sunt vel classes,vel ordines, Occidental CS, Orcades, & Zeelandicae. OcO- uenini
92쪽
dentales appellant. quae ab Hibernia pene ad Orcades,in mari Deucalc donio lateri scotiae
occidentali praetenduntur. Eas, qui nunc aut
patrum aetate aliquis de rebus Britannicis scripto evulgarunt,Ηebridas appellant, nomine certe novo, & cuius nullam originem aut vestigium e scriptoribus priscis ostendunt. In illo enim maris tractu alij AEbudas vel AEmodas collocarunt: sed tanta inter se inconstantia,ut vix unquam in numero, situ, aut nominibus conueniant. Straboni ut ab antiquissimo incipiam sertasse venia danda sit,quod ea parte orbis nonduin satis expliacata, famam incertam secutus videri possit. Mela Hemodas septem , totidem Martianus Capella Acmodas , Ptolemaeus & Soli misquinque AEbudas, Plinius septem Acmodas, di triginta AEbudas numerat. Nos in nomi nibus frequentissima antiquis retinebimus, REbridasque omnes occidentales insulas appellabimus Situm,& singularum naturas, commoditatesque auctoribus Vt recentioribus, ita multo certioribus recensebimus. In primis autem Donaidium Monroum seque. mur,hominem& pium &diligentem qui eas Omnes &ipse peragrauit, & oculis pellu
strauit. Hae vero in mari Deucaledonio spartae iacent numero super trecentas. Ab ulti. mis usque temporibus omnes Scosorum re sesea, tenuerunt usque ad Donaldum Mil-
columbi Terti j se altam, qui eas regi Noru siae cessit , viciua operam regno Scotorum aduersus
93쪽
adnersus ius fasque occupantium adiuuar tur.Tenuere eas Dani & Nor uegi circiter amnos centum sexaginta, donec ab Alexandro terti Scolorum rege ingenti proelio victi eis cesserunt. Τentarunt interdum & viribus freti,&sedionibus adducti, se in libertatem vindicare,&sbi reges creare. Regium enim nomen alij, tum non adeo pridem Ioannes ἡDonaldina familia usurpauit. In Victu, esti- Fragilisis tu,totaque rei domesticae ratione antiqua utuntur parsimonia. Opsonatio illis est ve- rnae. natus,&piscatio. Carnem aqua in oma sum. aut caesi pecoris pellem infusa coquunt,in venationibus interim sanguine expresso crv. da vescuntur. Pro potu est ius carnium elixarum.Serum lactis aliquot annos struatum in conuiuijs etiam auidebibunt. Id potionis genus Blandium appellant. Maior pars aqua sitim sedat. Panem ex auena & hordeo quae sola frugum genera in illis regionibus pro- , ueniunt conficere non iniucundum ex ulu no usu peritia quadam adhibita consueue runt, Mane ex eo paulum degustant, eoque eontenti venantur:aut si quid aliunde operis est obiectum,usque ad vesperum cibo abstinent.Veste gaudent varia,ac maxime vi gata . Colotes amant maxime purpureum ac caeruIeum. Maiores sagis versicoIoribus
plurifariam distinctis utebantur , ut adhuc plerisque mos est. Verum plures nunc magis fuscas,& ericae frondes proxime imitan- , Les, ne in ericetis cubantes luce florida vestis
94쪽
8a - DE LICIAE agnosci possint, ferunt. IIis inuoluti potiusquam tecti saeuissimas tempestates sub dio
tolerant. ac interdum nivibus obruti som. num capiut. Domi etiam suae humi cubant. Substernunt silices. aut ericam ted hanc radicibusdeorsum, frondibus sursumversis:adeoque scite hac ratione lectos concinnant, ut mollitie cum pluma certent,salubritate Ionisge superent. Erica enim naturali siccandi vi praedita superuacuos humores exhaurit, ne uisque eorum molestia liberatis suum vigorem restituit, ita,ut qui vespere Ianguidi &lassi decubuerunt .mane, vegeti & alacres
resurgant . Omnibus non negligentia modo in culcitris ,& stragula veste, sed affecitatio inculti horroris de duritiei summa est . Si quando usus aut necessitas eos in peregrinum solum trahit, culcitras & hospitum stragula humi prouoluunt,ac suis vestibus inuoluti se quieti componunt:
solliciti videlicet , ne barbara illa ut ipsi vocant mollities patriam , & inge
nuam duritiem contamin et . In bello autem quibus corpora tegant arma sunt cassis ferrea,& lorica ferreis annulis confecta, plerunque ad talos usque demissa. Τela aduersus hostem arcus & sagittar maxuma ex parte hamatae ferreis utrinque barbulis eminentibus, quae nisi vulnere late patefacto e corpore extrahi non possunt . Sunt
qui ensibus latis aut securibus pugnent .Loco tubae tibia utuntur utriculari. Musica maxi-
95쪽
me delectantur , sed sui generis fidibus,
quarum alijs chordae sunt aeneae,alijs enervis factae, quas vel unguibus praelongis, vel plectris pulsant. Unica autem illis ambitio est ut fides multo argento exornent& gemmis. Υenuiores pro gemis crystallu adhibent. Α
Cinunt carme no concinne factum, quod fere laudes sortium virorum contineat I nec aliud fere argumentum eorum Bardi tra tant. Vetere Gallorum sermone paulum tuntur. Insulae circa Scotiam quae prisca tuntur lingua,quarque Occidentales Vocantur, ita fere se habent. Prima omnium est Μana, falso quibusdam dicta Mona, ab antiquioribus Euboniar a Paulo Orosio Meua- 'nia , aut potius Maenauia. Prisca enim lin. gua Manim dicitur.Superior aetas oppidum in ea Sodoram appellabat, in qua insula-norti episcopus sedem habebat. AEquo fere spacio ab Hibernia,Gallouidia Scottae, MCumbria Angliae prouincia sita est. Vigintiquatuor millia passuum in logum octo in la.
tum protenditur. Proxima in aestiuario Gloditae surgit Alisa, rupes ardua,undique praeter num aditum praeceps . Toto fero humano. cultu vacua , nisi quod statis temporibus nauicularum ingens numerus ad asellos pi standos ebconueniat . Frequens est cuniculis, auibusque maxime, eoque maxime
genere anserum quas Solanas vocamus. Ex
aequo fere spectat ad orientem hibernum Carictam , ad occidentem hibernum Hiberniam, d occidentem aestiuum Sinderam.
96쪽
Ius V LAR V Μ,&c. promontorio Cantera paulo plus mille passus abest Auona, id est , portuosa r id cognomen adepta ab statione nauium equod cum Dani insulas tenebant, a ream classes eorum ςursus dirigebant. Ab eodem promontorio ad occidentem hibernum contra Hiberniae Iitus porrecta est Raci inda. Et a KIntera quatuor millia exigua insula Carata: nee longe
ab ea sita est Gigata sex millia longa,mille&quingentos lata. Ab hac quatuor & viginti in
longum porrecta abest Iura. Do deci in autem illia distat a Gigata. Maritima cultu satis frequentia sunt; instriora siluis operta cerisuorum varij generis copia abundant. Sunt qui existiment eam antiquitus Deram fuisse nominatam . quod nomen ceruum Gothico sermone significat. Ab hac duo millia abest Sealba, ab Oriente in Occidentem quatuor millia nasuum in longitudinem excurrens, mille lata: raris in locis ab hominibus culta. AEstus maris inter eam & Iuram tam violes est,ut nec velis,nec remis, nisi certis tempe statibus superari possit Post hanc multae ignobiles insulae deinde sparguntur , M llach, autlGenistaria, Geurastilla, Longata, utraqueFiola.Τres item Garuae cognominibus distinctae, Culbrenina, Dum clionei,Luparia, Bel a-hua,Vikerana, Vitulina, Luinga.Seila ,seuna. Hae tres proximae pecore & frugibus satis Detundae Argatheliae Comitibus parent Proxima his Sciata,quod e rupe eius tegulae, quas sciatas vocant,excidantur. Deinde Na-
97쪽
u DELICI A Ε QDisoga , & Ei uialia,Skennia,&quae v ea. tur Thiana,ab herba frugibus noxia non dissimili luteae, nisi quod magis diluto sit colo re,& Uderga,& insula Regia: mox Duffa, hoc est nigra, atque insula Ecclesiae, &oi racha. Deinde insula Ardua, Humilis, &Viridis, & Ericara. Item Arboraria, Capra ria,Cunicularia,& quae Ociosorum dicitur,& Abridica. Item Lismora,in qua olim sedes episcopalis Amatheliae fuerat , longa octo
millia passuum, lata duo . In ea praeter communia cum caeteris commoda , metalla i
ueniuntur. Deinde Ovilia , &si una , in-RIa Traiectus , insula Ouicularis. Item Hada , & insula Saxi, & Gressa , & insula Magna,& Ardi escara ,, &Musedilia , Bernera, olim sacrosanctum asylum dicta, Silua taxi nobilis , Molochasgit, Drinacha spinis, sambuco& magnarum aedium ruini operta. Insula Uici fabrorum siluae fertilis Item Ransa,& Keruera Maxima post Iuram ad Occidentem est Ila, longa viginti quatuor millia, sedecim lata, a Meridie in Septem,
trionem porrecta. pecorum, frumenti, cer Uorum, item plumbi fertilis. Amnem aquae duliscis habet ; nomine Laiam,item aquae marinae sinum, in quo insulae variae .praeterea aquae
dulcis lacum, in quo est insula Falangam dicta, olim omnium Insulanorum regia , in qua insularum xegulus assii into nomine regio solebat habitate Huic propinqua, sed minor est insula Rotunda, cui etiam a con Glio nisae
98쪽
lio nomen est inditum. In ea enim curia erat in qua quatuordecliu e primoribus ius assidue dicebant,ac de summa rerum etiam agia tabant consilia, quorum summa aequitas &moderatio pacem domi forisque praestitit,& pacis comitem rerum omnium affidentia. Inter Ilam & Iuram lita est insula parua , cumulo lapidum cognominata. Ad australe latus Ita iacent hae deinceps insulae r Colur-na,Mulmoris,osrima, Brigidana, Cors hera,
insula Humilis , Imersga , Beathia, Texa, Ouicularia , Naosiga , Rinarda , Cana, Τarscheria , Achnara . insula Magna, insula figurae humanae , insula Ioannis . Stachadis. Ad occidentalem Ilae angulum O- uersa. Ibi quoque fretum torrentissimum nisi certis horis impermeabile est nauibus,Insula Mercatoris : & ad occidentem resti uum spectans Ysabrasta , & Τanasta,& Neissa.&1usula Textoris, &ad octo millia ab I la magis in septentriones versa Oruansa.&ei proxima Porcaria , & quingentos passus ab Oruansa Coluansa Vltra Coluanfam ad M*4 septentriones iacet Multa is . millia passus distans ab Ila. Haec insula quatuor& viginti millia in longum , totidem in latum porri agitur : aspera quidem illa, sed frugum non
in ecunda. Habet siluas frequenteS, ma nosque eeruoru greges . portuque satis tui Ex aduerso insula Colubi habet duos amnes salmonum foecundos, alios item inores non
sterilςset quos ite lacus & in singulis singu-
99쪽
las insulas,suasque in eis arces. Mare diuersis, in locis irrumpens quatuor facit sinus , Omnes halecum abundantes . Ad occidentem hibernum sita est Columbaria, insula columbarum,adorieutem aestiuum Era. utraque peco'ri. frumentis & piscatui commoda. Ab ijsmI- .. duo millia passum abest insula D. Columbi, ria. - longa duo millia passuum, supra mille lata, fertilis quidem smnium,quae ea coeli plaga gignere solet,& veteribus , Ut in ea gente, monumentis illustris:sed D .Columbi seuera displina& sanctitate cl*rior, Er ni in ea
duo monasteria, alterum munachorum, alterum monacharum,curia una siue svi nunc
loquuntur parochialis ecclesii , multaque sacella ex munificentia regum Scotorum,®ulorum Insulanorum . in coenobio Veteri D. Columbi insularum episcopi sedem statuerunt,uetere domicilio,quod erat inEubonia, ab Anglis capto. Remanet adhuc inter veterςs ruinas tepulcretum, siue coemiterium commune omnium nobilium familiarum,quae in occidentalibus insulis habitabant. Eminent inter caeteros tumuli tres modicis interuallis distante, tribus impota tis domunculi n Orientem versis. In occidentali cniusque parte lapis inscriptus,quo rum tumuli sint,indicat.Qui medius est,titulum habet, Τ v MvL vs REG v M SCO TIn E. Ferunt enim quadraginta octo reges Scotorum ibi fuisse humatos. In dextro inci .sus est titulus , TvuvL s REG vM HI-
100쪽
ges illic fuisse sepultos, fam3 est. In reliquo
cormiterio seorsum clarae Insulanorum familiae habeut sua conditoria. Circa eam sex proximae insulae exiguae, nec tamen in ecim-dae, ab antiquis regibus, & Insulanorum regulis coenobio Columbae donatae fuerunt. soa etsi ovibus commoda habet pascua, maior tamen prouentus est ex auium. marina rum incubatu,&maxime ex ouis. Proximal est Mulierum insula, ac deinde Rudana, mox Reringa.. Post eam Syennia quingentos passus a Mulla distans. Habet suum parochum: sed parochiani magna ex parte in Mulla ha bitant Littora cuniculis abundant. Ab h em ille passus abest Eorsa. Haromnes coenobij Columbi monachis parent. Ab Eorsia duo
millia abest Vlua , quinque millia passuum longa , frumento & pascuis pro magnitudine foecunda. Habet stationem nauibus lon. gis commodam . Australi eius lateri praeten ditur Coluansa. Agrum habet non in saecvndum ac siluam colurnam. Ab hac fere trec tos passus sita est Gomatra, duo millia longa, mille passus lata, a Meridie in Septemtrione excurrens. Deinde a Gom atra quatuor mil- Iia passivum Meridiem versus Stata, Vtraque portuost. Quatuor ab hac millia passuum ad occidentem aestiuum recedunt duae Xerni