장음표시 사용
171쪽
U L Y s s E sParrsiorum occupavit, & contra Attilam Regem Hunnorum in campis Catalonicis pugnavit. Quintus Rex Francorum fuit Clodoveus, sub quo Franci fidem Christianam susceperunt, inde Reges vocantur Christi
nissimi, & primogeniti filii Ecclesiae.
Complectebatur tum temporis Regnum irancorum magnam Germa
Diae partem, sub titulo Austrasiae, sed posteriores ex Merovingis Reges in socordiam collapsi crearunt Majores Domus, penes quos tota administratio Regni fuit,ipsi otio & voluptatibus indulgebant, unde in contemptum &odium delapsi sunt, & ultimo ex Merovingis Chilberico in Monasterium detruso, Rex creatus fuit Pipinus, qui condidit secundam familiam Regum Franciae Carolingorum, quae ita dicta est a Carolo Magno Pipini filio. Atque hic Carolus Magnus,collapsum in Occidente Imperium Romanu restauravit, creatus Caesar anno Christi 8co. Atque haec familia Carolingorum per Galliam,Germaniam, & Italiam latisissime regnavit. Caeterum intestinis disesidiis breviter fuerunt debilitati, ita,ut omnem potentiam amiseriat. Tertia
172쪽
. P ER E GR INANS. I Vlamilia Regum Franciae est Capetingorum,qui ita dicti sunt a. Hugone Capeto. Atque haec dividitur in tres lineas. Prima Hugone Capeto ad Carolum IV Pulchrum extenditur , quo absque prole mascula defuncto, controversia de successione inter Philippum Valesium & Eduardum III Regem Angliae fuit exorta, unde etiam diuturnum bellum. Sed Regnum Franciae obtinuit Philippus Valesius conditor lineae Valesiorum. Sed Galli ingentes strages ab Anglis acceperunt, ita quidem ut Angli fere tota Gallia potirentur, sed sapientia Caroli II. res
restitutae fuerunt. Sub Carolo VI atroces factiones inter Domum Burgundicam & Aurelianensem exortae sunt, quibus Gallia fere funditus eversa fuit.
Quippe Iohannes intrepidus Dux
Burgundiae Ludovicu Aurelianensemper silcarios interfecit &ipse Johannes jussu Caroli Delphini iterum fuit O cisus. Ita Burgundi Anglos in Galliam
evocarunt quorum Rex Henricus Uducta Catharina Caroli UI Filia, excluso Carolo Delphino, haeres Regni
Franciae declaratus fuit.Ita cumRegno
Franciae actum videbatur, cum puella quaedam
173쪽
quaedam Lotharingica , nomine Iohanna, velut salutare sidus prodiit, ae Anglos obsidione Aurelianensi depulit. Ita Angli denuo tota Gallia expulsi , nihil praeter Caletum retinuerunt : omnium Regum Franciae callidissimus fuit Ludovicus XI. Qui
primus absolutae dominationis fundumenta jecit , & occiso Carolo Duce Burgundiae Ducatum Burgundiae recuperavit. Rus Filius Carolus VIII. occupavit Regnum Neapolitanum de ab eo tempore inter Hispanos & Galatos bellum fuit exortum , a quo etiam Thuanus historiam hodiernam incipit. Ludovicus XII. &Franciscus I. occuparunt Ducatum Mediolanensem , sed mox iterum amiserunt , &ipse Franciscus I. in praelio ad Paviam vel Ticinum captus fuit. Rus Successor Henricus II. occupavit urbem
Meta, sub cujus tribus filiis Francisico II. Carolo I X. & Henrico III. exortae fuerunt illae inter Ligistas fleHugenotas factiones. Sub Carolo IX. perpetrata fuit laniena Parisiensis ann.1 72. Ultimus ex stirpe Valesiae fuit Henricus III a quodam Monacho JacoboClemente nulla relicta prole masculas
174쪽
stuli, occisus. Unde Regnum Fram cis pervenit ad familiamBurbonicam, cujus caput erat Henricus IV. Rex Navarrae, sed hunc factio Ligistarum propter Religionem , successione e cludere volebant , sed ipse factus Romano-Catholicus, armis eorum consilia dissipavit , & pacata iterum Gallia, a siccario quodam Francisco Ravalliaco trucidatus fuit , successore relicto Ludovico XIII. sub quo Rupella fuit expugnata,& Gallorum arma per Ge maniam, Belgium , Italiam & Hispaniam gloriosis victoriis circumlata. Ita hodie ex familia Burbonica tertius regnat Ludovicus XIV. sub quo, pace
cum Hispanis inita hodie Gallia pace
De primis Hispaniae Regibus,ac variis Regnis, non opus est multa commemorare. Id satis est in universum scire, post Romanos in Hispania regnasse Hest-Gotthos , quorum potentia , Saracenis Africanis fuit deis structa. Inde iterum varia Regna Christianorum per Hispaniam emers - runt:
175쪽
iso U L 'Y s s E srunt, quorum praecipua quatuor laeis runt, Castilia, Arragonia, Navarra &Portugallii, quae tandem in unam iterum vel duas Monarchias coaluerunt.
Id quod hac ratione contigit. Ferdunandus Rex Arragoniae ducta Isabella Filia Henrici IV. Regis Castiliae, duo illa Regna conjunxit. Atque hic est il- Ie Ferdinandus Catholicus, qui funda, menta Monarchiae Hispanicae posuit. Quippe sub eo non tantum Regna Na-varrae & Neapolis in potestatem His.
Panorum venerunt: Verum etiam novus orbis, quem Americam vocamuS, innotuit, ac ab Hispanis occupatus fuit,quod factum anno I 92. Authortanti operis fuit Christophorus Columbus Genuensis, qui cum frustrii alios Reges sollicitasset pro novo Orbe detegendo, tandem Ferdinandum&Isabellam Reges Castiliae permovit,&ab illis instructus Oceanum Atlandicum penetravit, neque ante navigare
destitit quam in novas illas & hactenus incognitas terras incidit, quae immensis opibus graves , dc a Barbaris habitatae, unde data Hispanis occasio immensa terrarum spatia parvis copiis occupandi, atque inde tantis divitiis
176쪽
PEREGRINAN s. IKIanimati, spem V. Monarchiae conceperunt. Et omnia ab eo tempore Hisi Panorum altis conciliis favere viderantur. Quippe per conjugium Philippi cum Johanna Ferdinandi & Iabellae Filia, Belgicae Provinciae, & potentia Austriaca Hispaniae conjuncta fuerunt. Ex hoc con)ugio nati fuerunt
Carolus &Ferdinandus, quibus hodierni Reges Hispaniae & Imperato res Germaniae descendunt. Atque ita Hispanicum Imperium per Omnes mundi partes latissime se diffudit. Ita quidem, ut Carolus U. Ducatum Mediolanensem Gallis quoque eripereis i dc Germaniam, victis Protestantibus debellaret. Hujus Successor fuit Philippus II, qui dum nimia alta molitur,
Himanicam potentiam graviter concussit, ac omnes Americae thesauros
inutilibus bellis consumpsiit. Quippe ab eo tempore Belgae, Angli & Gallicon; unctis viribus se Hispanorum ambitioni opposuere. Sed fortuna alio loco compensare videbatur illud dam- Num, caeso in Africa Sebastiano Rege Portugalliae,unde Philippus II, quamquam jure inferior, armis sibi Portuis galliam asieluit. atque ita omnia Re-
177쪽
161 ULTss Esgna Hispaniae in unum corpus redegit. Sic Hispanica potentia ad summum fastigium conscendit, atque in eo statu permansit sub Philippo III. &Iv. usque ad annum I o. quo Portugalli Castiliae dominationis pertaesi, Creato Rege Johanne Duce Brinantiae defecerunt, atque hoc modo Hispania it rum divulsa fuit in duo Regna.
Britanniam post Romanos occuparunt Anglo-Saxones, eamque in Septem Regna diviserunt, quae in unum Angliae nomen & Imperium Anno Christi goo. coaluerunt. Ita Britannicas Insulas tres tum Reges obtineribant, Anglorum,Scotorum de Hybe
norum. Post Anglo-Saxones, regnarunt in BritanniaDani.Ρost hos Normanni ex Gallia eam expugnarunt, per Guilhelmum conquaestorem an
no Christi Io66. quorum linea dc su cessio hodieque durat. Sub Henrico II. Anno Christi II71. expugnata fuit ab Anglis Hybernia, atque ab eo tempore exstincta fuit Regum Hybern rum series. Sub Eduardo III. Anno
178쪽
PEREGRINAN s. I 63 Christi I 3 3 6. exarsit acre illud & longum inter Gallos & Anglos bellum :quippe Eduardus III.Iure materno arrogabat sibi Regnum T ranciae. Contra Philippus Valesius se Lege Salica ,
qua Reminae a Regno excluduntur, tuebatur. Graves deinde controversiae & bella civilia ipsos Anglos exagitarunt. Quippe duae familiae Eboracensis& Lancastrensis, quae etiam vocabantur rosa rubra & rosa alba, pro Regno certarunt. Ac primo qui dem Lancastrenses regnum obtinuerunt, sub tribus ordine Regibus,Henrico IV. U. VI. quibus per vim successerunt Eboracenses Anno Christi I Zo. sub duobus Regibus Eduardo IV. dc Richardo III. quo ultimo in praelio interfecto , regnum rediit' ad familiam Lancastrensem , ac bella illa civilia conjugio Henrici VII. cum Elisabetha Eduardi IV. filia extincta fuerunt, ac duae illae familiae
seu rosa alba & rosa rubra maluerunt. Henrico VII. successit Henricus
VIII. qui jugum Papae Romani primus excussit , ac omnia monasteria
per Angliam destruxit. Post hunc regnavit Eduardus Sextus qui Reli
179쪽
ventam Praematura morte sublatussi icce res reliquit duas sorores Mariam & Elisabetham. Maria regnum . denuo subjecit Papae Romano, sed Elisabetha ejus obsequio iterum Ualedixit , alsiue in ea extincta fuit antiqua Regum Angliae familia , ac Regnum jure cognationis pervenit ad Jacobum VI. Regem Scotorum anno 16O3 qui primus Monarcha Angliae, Scottae de Hiberniae fuit factus,ac omnes Insulas Britannicas uno imperio compleXUS, unde abolitis antiquis nominibus In sulam vocari voluit Magnam Britanniam. Sub ejus Filio Carolo I. exorta fuerunt bella civilia, quorum is fuit exitus ut aboliti Regni nomine Rempublicam constituerent, sed neque ili diu placuit,itaque tandem Carolum II
ab exilio re vocarunt,ac omnia in antiis quum statum restituerunt.
Extincta Caroli Magni Familia,
Germani exclusis Gallis Imperium ad se transtulerunt,electo Conrado Duce Franconiae, quod factum anno Chria sti
180쪽
PEREGRINAN s. Isssti siet. Huic successerunt Duces Saxoniae, Henricus Auceps & tres Ottones. Inde Bavariae Duces , Henricus
II. III. IV.&V. sub duobus postremis Papae Romani caeperunt jus supremum in Imperium sibi arrogare,&ipsos Imperatores pro Iubitu deponere successit familia Ducum Sueviae,ex quibus fuit Conradus III, sub quo exortae factiones Guelvorum & Gibellinorum, quorum illi Papam, hi Caesarem defendebant. Huic successit Fri dericus I Barbarosia, Henricus UΙ,Phulippus , Fridericus II & Conradus IV.
cujus filius fuit Conradinus, ultimus Dux Sueviae Neapoli decollatus. Post Fridericum II. diuturnum illud octodecim annorum in Germania fuit interregnum,donec tandem Anno I 273 'Rudolphus Comes in Habsburg Imperator fuit electus qui condidit hodiernam familiam Austriacam,& Austriam filio suo Alberto tradidit. Et successit Adolphus Comes Nahoviensis. Huic Albertus Dux Austriae,quo,a Patruele suo Johanne interfecto, Henis ricus VII. LuZelburgensis. Deinde Ludovicus IV Dux Bavariae & Fridericus Pulcher Dux Austriae. Inde Carcius