GeorgI HornI ... Ulyssea sive Studiosus peregrinans omnia lustrans littora

발행: 1671년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

De Politica Gentium Barba

rarum. I. Hactenus nationes cultas, qua

ad Politicam potissimum spectent de observari debent , persecuti sumus, restat ut etiam de Barbaricis quae- eam addamus, quales sunt Moscovitae, Tartari, Turcae, Persae, Indi, Chinenses, Iaponenses, In America

Chilenses, In Africa Abyssini, de

Mauritani. 2. Moscovitarum proprium est, domi populos suos in rumma ignorantia & durissima servitute continer , ac Religionis Graecae acerrimum se profiteri confessorem ac Protecto. rem. Ita enim spes ipsi manet, d structa Turcarum potentia Christi nos Graecam Religionem profitentes, non alium sibi delecturos. Qi propter alias quidem omnes Religi nes tolerare debent, sola Romano Pontificia excepta, quam, tanquam sibi exitiosam, nusquam in suo imperio patitur. Hostes alios non habensi quam Tartaror, Polonoo dc SueCos. Max,

162쪽

PEREGRINANI. I .7Maxime autem metuendi Tartari, quos, quacunque ratione donis & pe- Cunia placare debent, cum bello eos

persequi sit inutile: Utilissima ei est

amicitia Regis Persarum, per cujus ditionem mercaturam Indicam exercere possunt, adeoque terrestri itine re praetiosissimas Orientis opes in Europam deferre. 3. Tartarorum est, perpetuis in- eurssionibus vicinos populos vexare, ac imprimis ingentem hominum multitudinem in servitutem abripe

re ; unde & debilitentur alii, & ipsi

accessione tot mancipiorum robur suum augent, & ingentem pecuniam ex redemptione vel venditione colligunt. Nuspiam enim copiosior hominum mercatura, quam apud Tarta-

. Turcarum praecipuus scopus est, solam familiam Ottomannicam Caeteris omnibus extinctis vel oppresesis conservare, ac praesertim Bassas sive Regnorum praefectos praesenti supplicio vel minimum suspectos coercere, ac quo quisque major est, eo magis ipsi inlausum esse. Praecipue coercenda est Janizarorum In-G a solenia

163쪽

solentia , ac si fieri posset penitus illud militiae genus est abolendum, quandoquidem Jam duos Imperato res strangularunt, ac frequentibus tumultibus, imperare potius, quam Obedire volunt. Quapropter crebris bellis praesertim procul in Constantinopoli sunt atterrendi, ac ad priscam disciplinam reducendi. Nam domi propter otium & luxum effeminantur acin- solescunt. Solent etiam Turcae praecipua munia, non aliis quam Christianis Apostatis Concredere, quod illos

sibi fidelissimos de Christianis infensissimos experiantur. Secundum illud, omnis Apostata est osor sui ordinis. s. Persarum Politica imprimis in eo consistit, ut se acerrimos hostes O maristarum, Turcarum & Tari Torum , ac summos defensores Alist rum ostendant. Ita enim omnes, qui Religiones Alis per Imperium Turcarum sectantur sibi conciliarunt, Amicitiam quoque & foedus Cum Christianis maxime vero Moscovitis& Germanis colere debent, ad Turci-Cam potentiam ab omni latere coercendam. Praefectos eadem severitate

qua Turca in ossicio continet. Bella

164쪽

non pro dilatando sed conservantio imperio gerit, cum militia Persica ad longinquas expeditiones non sit idonea. Mari quoque nullae Persarum vires, quare Anglorum & Batavorum elassibus contra Turcas & Lusitanos

umntur.

6. Inter Indorum Reges longe potentissimus censetur Magnus Mogol, cujus praecipuus scopus est repellere Tartaros& Persas, ac domi in ossicio continere Rasbutos, antiquos Indorum Regulos,qui passim per totam Indiam dispersi creberrime tumultuantur. Nullum Magno Mogoli nisi adomestico dissidio periculum, quemadmodum nuper inter quatuor filios defuncti Imperatoris contigit, qui tamdiu bello lacerarunt Indiam donec unus superstes, reliquis fratribuo caesis, iterum solus dominaretur. 7. Politica Chinen situm in eo consistit, ut Tartaros ab irruptione prohibeant, ac propterea murum suum pcrpetuo ac firmissimo praesidio custodiant. Quam primum enim Tartari illum murum superansitunc tota China Periclitatur, neque aliunde ipsis ruina imminet. Quemadmodum nostro

165쪽

iso U L Y s s E Stempore conspectum, ubi Chinenses neglecta hac cura, ac Tartaris semel admissis totum imperium amiserunt. . 8. Japonensium proprium est, e teras Religiones, imprimis Christi nam strictissime prohibere. Cumen im illa natio sit admodum sagax, facile capitur peregrinis religionibus, praesertim vero Christiana, quae ipsorum Idololatriae e diametro advers tur. Sed Imperatores metuentes inde mutationem, omnes novos Christi NOS, quOIum numerus erat immensus, Interfecerunt, ac Christianos edicto excluserunt, sic tamen ut mercatoriabus,dummodo nihil in Religione m liretur , liber accessus pateat. . . . '. Chilenses in America Aristo: tica forma gubernantur, & unica natio superest , quae bellum contra Hispanos gerat. Ipsorum est Cum exteris nationibus praesertim quae Hispania sunt infensae, Redue inire ut arma Europaea accipiant. Nihil enim illis ad bellum gerendum deest quam ar

Io. Mauritani in Africa, cum Repibus Hispaniae & Lusitaniae amicitiam colunt, propter metum imminentium

166쪽

PEREGRIN AN S. I Enentium Turcarum. Caetera perpetuis

inter se dissidiis & bellis ita collidun

tur, ut eXterarum rerum eXiguam cu

ram habere possint. II. Abyssint , olim potentissimi hodie obscura tantum fama nobis noti sunt. Perpetuo luctantur cum Turcis, Arabibus, & Afris. Eorum est amicitiam colere cum Lusitanis, & ex Europa sibi petere arma ac Duces militares : quemadmodum nuper quidam Gallus Massiliensis Abyssinos ita armis militaribus instruxit, ut exigui copiis maximos hostiura exercirus profligarent.

2. Atque haec praecipua sunt Imperia, Regna, & Respublicae, quorum hodie in Politica est usus, de quibus qui ex professo scripserunt, prolixius videri possunt, nobis satis fuit summa delibasse capita, ac illa, quAE

frequentissime occurrunt breviter annotare. Sequitur nunc, ut quaedam,

quae ad Historiam Politicam spectant, adjungamus.

167쪽

HISTORIA POLITICA.Dὸ Historia Antiqua.

HIstoria Politica praecipue complectitur illas hominum actioneS, quae circa negotia Reipublicae versa tur, & talis distinguitur in Quatuor Monarchias , Assyriacam, Persicam, Graecam & Romanam. Et hujus usus non adeo magnus est: in Politica, praesertim vero rerum vetustissimarum,

de quarum fide haud parum dubitari potest. Ideo ex Amyriorum historia n, hil memorabile occurrit, nisi quae de Nino, Semiramide & Sardanapalo

commemorantur. Historia Persica hCyro ad Darium Codomannumjam exploratior est. Antiquae Graecorum res usque ad tempora Philippi Macedonis sunt vel fabulosa, vel exigui momenti, ac nihil fere memoriae dignum complectuntur, nisi quatuor illa bella civilia. Messenium, Peloponesiacum, Thebanum & Phocense sive sacrum.

Philippi & Alexandri Magni resim- primis memorabiles sunt, praesertim quantum ad militiam spectant. Postea - divi-

168쪽

, PEREGRINAN s. Is 3 diviso Imperio Macedonia in Regna 2Egypti, Siriae & Macedoniς vix quicquam generosi occurrit, sed domestica tantum flagitia & degeneres Principes reperiuntur. Jam Romanorum res quod spectat, illae diu fuerunt exiguae, usque ad bella Punica: postea amplissimae evaserunt, condito per Asiam, Africam & Europam imperio maxi-- mo, unde insignia exempla & prudentiae civilis, & mrtitudinis bellicae peti possimi, praecipue tamen ex historia

Iulii Caesaris, Augusti ac Tiberii, post quos plerumque vitiosissimi Imperatores fuerunt,paucis exceptis melioribus, quales erant Vespasiani,Trajs-nus,& quidam alii. Ita tandem Romanum quoque Imperium primo quidem distractum fuit in duas partes Orientis & Occidentis, deinde vero plane destructum dc deletum. In Occidente quidem a Germanis, Sarmatis& Hunnis. In Oriente a T urcis, Tartaris & Saracenis. Atque ita histaria antiqua summatim sese habuit, ex qua, quae praecipuum usum in Politica habent, Hugo Grotius in libris deJure Belli ac Pacis ostendit, qui non nisi ex antiquissima historia exempla profert,

169쪽

r U L Y S s Ε R. omissis in textu recentioribus exem-Plis, quarum tamen quaedam in An- notationibus producuntur.

De Historia Recentiori.

Praecipuus igitur usus historiae Politicae consistit in recentioribus. Unde autem incipiat recentior historia videndum est. Certe non aliunde rectius quam destructione Imperii R omani & origine illorum Imperiorum ac Regnorum, quae hodieque per orbem terrarum florent. Sed quia illa non uno eodemque tempore simul sed successive emerserunt, hinc diversa quoque recentioris historiae sunt tempora. Antiquissimum Regnum censetur Francicum quod circa annum Christi loci. caepit. Illud proxime sequuntur Regna Angi Saxonum, Gothorum in Hispania , Longobardorum in Italia. imp rium Germanicum carpit anno Christi Soo, paulo post circa annum IOO Turcarum & Tartarorum potentia emersit. Atque ita de aliis quoque Judicandum est. Igitur recentior histo

ria ab Anno Christi oo initium su

mit.

170쪽

PEREGRINAM S. I symit. Ea iterum dividitur in tria intervalla sive periodos. Primum n tervallum est , ab anno Christi oo. ad goo. de complectitur primordia horum regnorum. Secunda periodus est , ab anno goo. ad Is OO. Te tia complectitur res ab antio Christi Isoo. ad nostra usque tempora , atque haec postrema pars omnium maxime utilis & necessaria Politico est, quippe quo continetur status recentissimorum temporum , ac mundi hodierni. Ideo cum obiter priora illa delibasse susciat , in posterioribus majori opus & st.idio ac apparatu. Nam priora illa non adeo accurate noscere haud magni refert, at vero recentissima non sine opprobrio ignorari possunt. Turpe enim est ignorare jus ejus civitatis, in qua quis

vivit.

Dis Historia Francorum.

Τres fuerunt familiae Regum Francorum , Merovinga , Carolinga re Capetinga. Merovinga denomina

SEARCH

MENU NAVIGATION