C. Sallustii Crispi De coniuratione Catilinae, & De bello Iugurthino. Eiusdem orationes quaedam ex libris historiarum. Orationes contrariae, quarum altera Sallustio tribuitur, altera Ciceroni. Index rerum memorabilium

발행: 1560년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

AD ANTONIVM TRIVLTIUM, CARDINALEM,

Pauli Manutii in historiam et Jα ἡ

Sallustii prariatio. '

VΜ Omnes me litterae, omniSq. liC bero homine digna cognitio uehementer delectat, Antoni Triuiti, Cardinalis amplisis. tum uero pascor incredibili uoluptate,& afficior maiorem quendam in modum sensibus intimis, duhistoriam tracto . quid enim potest esse iucundius Z rerum interitus obliuio est . at eae reuiuiscunt historia, cum in nostra memoriam reuocantur: quaeq. multorum annorum spatio, multis abhinc iaculis gesta sunt, ea no S, exiguo uolumine comprehensa,& tanquam in conspectu nostroposita, cognoscimus . Si sermonibus delectamur: resonat in scriptis hominum uox eloquentissimorum, nihil temere, nihil incomDosite narrantium , Omnia grauiter, suo quidque ordine, &loco. si consuetudine clarorum uirorum: uersamur, uetera legenteS, cum regibuS, cum principibus uiris, magnis in bello ducibus, sapientissimus rerump. rectoribu S: Ora ipsa mehercule, lineamenta, & formam noA 2 tam

13쪽

tam corporis, quam animi, eorum, quos nunquam uidimus, videmur tamen quasi praesentes intueri. quod si recte instituendae uitae rationem ac doctrina sequimur: usu maxime rerum quaeritur prudentia. usus est, uel cum experimur ipsi, uel cum, experientibus aliis, quid euene t, obseruamus. nobis ipsiS, experiri multa si ueli mus, facile non licet. labore opuS est, ac

tempore: & fortuna tentanda ; nec tentatur interdum sine periculo. commodius ergo, ac tutiuS, euentiS aliorum examinandis , prudentia comparatur. id aute,

profecto uideS Antoni doctissiime, ac fa-pientissime, proprium esse historiae bonum : in qua patent fortunae uicissitudineS, regnorum mutationes, hominum si

ue uitia, siue uir tutes: ex quibus, quae uitanda nobis sint, quae expetenda, nullo nostro periculo, nullo labore, sedentes in otio docemur. atque hoc in genere Polybius inter Graecos, de nostris maxime is, cuius nunc libros tibi inscriptos emitto, Sallustius excellit.euenta enitalita narrat, ut caussas simul aperiat. ex quo oritur illa omnium pulcherrima scientia, ut, malorum , & calamitatum origine perspe-

cta, nihil agamus, nisi quod ratio praescribit,omniaq. nostra consilia,omnes actio-

14쪽

neS ueterum exemplorum regula metiamur . Quae cum sit omnium, qui annales antiquorum euoluunt, communis utili tas : alia quaedam tua conditio est. habes

enim historiam in familia tua: neque tibi, si quid inuenire uis egregium, & imitatio

ne dignum, confugere ad libros necesse' est, neque longius evagari, & quasi pere- grinari animo, ac mente, more multo ' xum. domo petas licet omnium uirtutum exepla. persequere maiores tuos cogitando. quae fuerit eorum in pace iustitia, in bello uirtus, in omni fortuna moderatio, si attendes, nihil ad gloriam domesticam requires. iustus Aristides, prudens Themistocles, fortis Epaminondas: de Romanis multi, multis eximiisque uirtutibus insignes. horum alii facta dum leguli bonas artes ex eorum uita discunt , & ad easdem res, eademq. studia laudis cupiditate rapiutur. at tu refer animum ad tuos maiores . eminere uidebis , instructum e-

gregii S artibuS, Ioannem illum Iacobum Triuitium, magni animi, semmi consilii uirum, scientia rei militaris aetate sua facile principem; praeterea, iustum, liberalem, abstinentem , plane, praeter decuS, & gloriam, nihil in uita cogitantem. nam de laudibus Hieronymi, paretis tui, quia

15쪽

tecum quasi loquor, ne seruire tuis auribus uidear, nolo multus esse: tantum dicam ; quam diu uixerit, Gallicam rem in bello floruisse; postea quam, hostium multitudine oppressus , fortiter pugnans in acie perierit, concidi . tantum in uno uiro momenti fuit, ac roboris. Age, sint haec, ut ita dicam, in campestri quadam luce posita: quid Z in urbe Roma, id est in

omnium gentium celeberrimo theatro, non spectata, probataq. uehementer est trium tuae gentis Cardinalium doctrina , religio , sapientia Z ut Triuitiorum nomine, multorum uocibuS in multas partes dissipato , non ipsa tantum Roma, sed omnis Italia, omnis, ubi colitur humanitaS , Europa personaret. omitto alios: sunt enim multi: nec tu quenquam ignoras . non enim sunt ex imaginibus, aut ex illa colorum inani specie maiores tui cognoscendi: quaerenda tibi facies tuorum non est . clari sunt ex recte factis: uirtuet te distinguuntur: cum alius in alia, in omnibus simul omnes enituerint. Quae tu

quoniam a primis annis ad hanc aetatem non modo cogitasti, uerum etiam uita ac

moribus expressisti; propterea te, episcopatu Tolonensi iam antea insignitum, legationibus honestatum, primum Perusi-

16쪽

na, & Auenionensi, in quibus miram iustitiae laudem tulisti, deinde ad rege Galliae, & ad Venetam Remp. tibi prudentiam , ubi grauitatem incredibilem praestitisti , proximis diebus Cardinalem creauit Paulus III r. Pontifex omnium optimus, omniumq. maximuS, iudicio praeditus acerrimo in aestimandis hominum ingeniis, ac moribus, itaq. animatuS, ut,

quae cuiusque meritis praemia debentur, ea libentisisime, ac liberalissime persoluat . in quo nemo est, qui tuam animi singularem aequitatem , ac moderationem uehementer non admiretur, ac laudet;

qui summae nuntium dignitatis, cum est ad te, multis praesentibus, allatus, ita acceperiS, ut nemo, te commotum, nemo,

ne leuiter quidem affectum, ex uultu, aut Oratione, aut ullo corporis gestu potue-xit intelligere. ita patuit, quod ab insipietibus ambigi, ac disputari quandoque solet, bonis uiris uirtutem magis ipsam diligi , quam uirtutis insignia; honorem esise praemium recte agendi, finem non esse; magnos illos, ac praestantes esse homines, qui laudabiliter ita uiuant, quasi laudem percupiant, ita laudem, aut dignitatem excipiant, quasi nihil minus antea cogitauerint . quod in te & animaduersum est A ma-

17쪽

maxime, &obseruatur quotidie magis. colere enim te quidem studiosius, quam

antea, omneS uidentur: ipse autem, qui antea fueras, idem omnibuS eS. nemo excluditur sermone tuo, nemo congressit: tui omnibus copiam facis: eandem omnibus humanitatem ostedis. Sequitur insolentia fortunam: comes est rerum secundarum arrogantia. tu mansuetudine amaS: tu continentiam, tu benignitatem perpetuo retines. iure ergo hoc etiam nomine Cardinalis es: iure habeS hanc, quo tui te pro Petri ecclesia suscepti labores

extulerunt, maximi sacerdotii dignitate. et nunc tu quidem comitatu stipatus honestissimo familiarium tuorum, multo tame insignior atque ornatior cohorte tuarum uirtutum, quae tibi comites ubique sunt, Romam redibiS expectatuS, expetitusq. , columen futurus Christianae Reip. splendor sacri collegii, ornamentum familiae tuae. Ι, decus Italiae, amor ac deliciar bonorum omnium, diis bene iuuantibus ad eam urbem, quae sola peregrinam uirtutem excipit, sola ornat honoribuS, sola dominam facit rerum omnium humanarum . nos autem, quibus tuam iustitia , tuam benignitatem ostenderas, laeti tua

dignitate, maesti discessu, te prosequimur

abeuntem

18쪽

abeuntem optimis ominibus; favemus animis, precamur linguis; uota prorsuS eadem, quae pro paretibus ac liberis nostris pro tua salute suscipimus. Atque ego, in hac omnium eximia laetitia pariter & molestia, praecipuo quodam dolore diuellor; quia fato nescio quo meo contigerit, ut, quam diu Venetiis fuisti, ego semper afflictus importuno morbo iacuerim: quo etiam nunc langueo: & ad morbum accedit aegritudo : quoniam quidem, aliis ad te adeuntibus, deq. ista dignitate gratulantibus, ipse excludor unus, nec posseum meae summae erga te obseruantiae praesenti officio satisfacere . hac tamen spe sustentor, quod humanitas ac sapientia tua facile fortuna a crimine seiunget. consilio aliquid peccatur: accuses : iure feceriS. culpam autem in iis rebus, quae non a uoluntate nostra pendent, sapiens nemo unquadixit esse . quare nec tu inihi, quia non ualeo, uitio dandum putabis: & hoc ipsum,

quia, me no ualere,non ta corpori S, quam

officii caussa doleo, laudi etiam fortassee

tribues. equide habeo non uoluntatiS modo testem, uerum etiam studii ac benevolentiae auctorem in te meae, hominem honoratum , & cum omni uirtute excellentem, tum uero omnium, quos ego in utra

19쪽

uiderim , humanissimum, Petrum Ca ne seccium Proto notarium; qui te amat egregie, facitq. plurimi, tuaSq. laudes utraque manu ad astra saepe tollit . uerum ego non id solum sipecto, mea ut uni tibi pateat obseruantia. illustrabo eam, si potero , meis aliquando scriptis, & patefa- .ciam omnibuS gentibus . interim, ut haec tibi nostra ex aliquo signo uoluntas illucescat, praeclaram edo tuo cum nomine

Sallustii historiam: cui tu si locum dabis inter eos libros, qui ab oculis tuis abesse non solent; uigebit apud te nostri memoria: quotieS eam uidebis, toties animo tibi occurram; adero tibi siepe absens; ta , citus saepe tecum loquar; meq. esse de tuis familiaribus unum, de iis maxime, qui operam tibi assiduam praebent, qui tuo potissimuin honori seruiunt , existimabis. quod ut ita sit, uehementer opto: &, si assequor, feram in caelum istam humanitatem , colam animo , tuebor officiis,& imitabor, quantum potero: studio certe, si minus re licebit, tibi ut satisfaciam, elaborabo.

20쪽

EX LIBRIS PETRI CRINITI

C R I s p vos Sallustius Amiternina- C. tus traditur in agro Sabino, quo anno Atheniensium urbs d L. Dila deuicta , atque uastata est, ut Romani annales referunt , ex nobili Sallustiorum familia ortus est, quae diu infecundo ordine dignitatem seruauit. idem in urbe educatus creditur, Od teneris annis operam ,

ac studium impendisse optimus disciplinis. sed cum

in ea tempora incidisset, quibus corrupti ciuium mures Martijs partibus, atque factionibus forent , neque uirtutipraemia, aut bonis ingeni s adessent, in tam deprauata ciuitate, quod idem Sallustius fatetur, ui tum eius ingenium uoluptatibus, facile succubuit. itaque cum ad remp. pro aetate foret delatus, propter ciuium improbitatem Ofactiones, multa aduersa pertulit. nam tum praecipue Silanis partibus infesta ciuitas actuabat. Constat ex ueterum commentariis, Sallustium ipsum ingeniosuisse acri, O in studijs litterarum accurato , tum maxime inscribenda hictoria. Praeceptorem habuit inter alios Ateium Praetextatum,qui Philologum se appellauit , O ab eo edoctus est de ratione reste scribendi, ut d Suetonio Tranquillo traditur, qui O Asinium quoque Pollionem scribit ab eodem Praetextato eruditum, atque instru tu.

SEARCH

MENU NAVIGATION