Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 7. In quo plura traduntur, quæ ad confirmationis, eucharistiæ, & psnitentiæ pertinent sacramenta

발행: 1743년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

etiam haeretici excipiebantur ad Catholicam venientes; nam stephanus in decreto , de quo prolixe egimus pertractantes de Ana baptis. mo , Si quis ergo cinquit a quaeanque haeresi venerit ad nos nuU inis fovetur , nisi quod traditum es, ut manus illi impoπatiis in paenitentiam . Ex vetusta itaque traditione haeretici per impositionem manus recipiebantur . Hinc S. Gregorius lib. xi. epist. 6 . scrihil: Eequidem ab antissa Patrum traditione didieimas, ut qailibet apud Baeresim in Trioitatis nomine baptizantis , eum ad sanctam Delesiam redeunt, aut unctione Chrismatis, aut impositione manar, aut solatas

professione fidei , ad sinum matris Delesia revoeentur . Unde Ariais nos per impositionem manus Oeeidens , per unctionem .erd sancti Chrismatis ad ingressum sanctae Delesiae Gotholisae Oriens reformat. Quod de occidente scribit Gregorius Magnus, de Romana Ecclesia ,

conterminisque provinciis esse accipiendum, non de incidente uniis verso, apparet ex quo in Galliis, atque Hispaniis Ariani ad Catho- leam redeuntes Chrismate fuerint consignati, ut constat ex Conciis Ito 2. Arelat. can. I . ArauX. I. canone a. ct Gregorici Turonensi lib. 2. His . cap. yr. & lib. rv. cap. 27. Num haec impositio manus , Ac Chrismatis unctio, qua recipiebantur olim haeretici, fuerint Confirmatoria, gravis est controversia, de qua infra : modb Confirma- roriam non esse supponimus . De impositione manuum, quae ad Socramentum hoc attinet, habetur in Ordine Romano, in Pontificali Romano, ct in Scriptoribus innumeris postmodum laudandis Episca.pum super capita confirmandorum manum elevare di extendere , ilia larum frontem signare, eisque largiri Spiritum Sanctum, sive potius Spiritum Sanctum advocare, , invitare, ut in libro de Bapti Lmo Ioquitur Tertullianus. Non enim dant homines Spiritum Sanctum , sed orant, ut veniat in eos , quibus manus imponunt; quod

S de Christi Discipulis ait lib. xv. de Trinit. cap. 26. praestantissimus

Augustinus. Inter haereticos, qui Sacramentum Confirmationis repudiave. Yunt, eonnumerant quidam Arianos , praesertim orientales, quos

supra diximus reformatos fuisse per Unnionem; at si Ariani hac de eausa dicendi sunt negasse Confirmationem , idem prosem asserendum erit de Macedonianis, Tessaradecatitis, Apoll inaristis, S aliis ,

quos uuctione recipiendos praecipit Constantinopolitana I. Synodus, nono septimo . Uerum unctionem illam Confirmatoriam non esse, sententia videtur nobis prohabilior. Recensentur praeterea Donati

sae, qui ex Optato lib. I r. num. Iz. Nullam Chrismatis per fenestram , ut fraverent , iactaverunt. Verum S Donatistas adhia huisse Chrisma liquet ex eodem optato lib. VI I. num. q. pag. los nee alia de causa proiecerunt sacri Chrismatis ampullam, nisi in eXecrationem Sacra taenior uta, qua cxtra Icclesiaci tuam consere

12쪽

. LIber Trigesimus secundus. Cap. I. o

bantur e qua impietate etiam Eucharistiam dedisse canibus, a quihus Iacerati fuerint, narrat eodem loco Antistes Mileuitanus. Sequuntur Novatiani, de quibus Theodoretus lib. I. H. Fab. cap. s. inquit: Iis, quos baptizant, sanetissimam orisma non praebent. Sed videntur potius NoWatiani Sacra mentum istud neglexisse, quam denegas. se exemplo Novati, qui haptizatus in lecto, in quo decumbebat, Miaque eetera, quibus post baptismam secundum Delesiae eanonem imbui oportuerat , aequisivit , nee Domini sigillo ab Episcopo obsignatis fuit; ut ad Fahium scripsit Cornelius Papa, apud Eusebium lib. vi.

H. F. cap. 3s. Accedunt valdenses, quos reprobasse Sacramentum Confirmationis assirmat Aeneas Sylvius in libro de Origine Bohemorum c. 7s. Gulielmus Myer in Appendice ad Trael. de hoc Sacram. Bellarminus c. i. Estius dist. VII. g. r. aliique permulti; idque conis stare ex Raynero scribit lib. p. de Sacram. Confirmat. cap. I . Calis vinista Dallaeus. Ex Raynero tamen hoc unum habemus, Ualdenses mirari, quare solis Epi opis lictat confirmare, ut animadvertit Iacobus Bossuet lib. xi. Variat. num. Io 7. Immo ex Consessione Valdensium oblata Uladislao Hungariae Regi, quam proferunt Witasse. ac Tournelius, apparet illos agnovisse septem numero Sacramenta punde arbitramur Ualdenses de ministro potius , quam de existentia

hujusce Sacramenti haesitasse. Numerantur deinceps Niclefistae, seae Lollardi, a Basilio Poncio, ab Estio, a Bellarmino, ab aliis; eo quod Ioannes Wiclesus lih. 4. Trialogi asserat hoc Sacramentum non probari ex Scripturis, & quibusdam videri a diabolo inductam cum ritibus suis Confirmationem Episcoporum: in libro autem altero, qui sorte periit, aperth Sacramentum ipsum reiiciat. Attamen Rhaec ambigua sunt, quoniam in Trialogo aliorum quidem , sed non ejusdem mictefi pronuntiatur sententia ἰ nec in Synodo Constantiensi sess. 8. istud inter cetera haeretici hujus portenta damnatur; sed illud duntaxat num. 28. Confirmatio juvenum , Clericorum ordinatio . Deorum eonferatio reservantur ripa ct Episcopis propter eupiditatem Itieri temporalis dr honoris. De Ruthenis quoque affirmat Suarcinsus disput. 3 a. sacramentum Confirmationis negavisse; at contra 'Poncius , & Beyer contendunt Ruthenos caruisse utique aliquando Confirmatione , quM in illa halsamum non adhiberent, sed oleuma infirmorum, non autem ipsam Confirmationem negasse. Qui ergo de his, ceterisque hactenus commemoratis sentit Confirmationem dε Sacramentorum expunxisse numero, aut errat, aut saltim in ambi

guo versatur.

At extra dubitationem positum est, post duo Novatorum Capita , Lutherum & Calvinum , quotquot in horum abiere partes Conis firmationem abiecisse, secutos doctrinam istorum pestilentissimam . Lutherus enim in libro de Captivitate Babylonica Confirmationem

13쪽

νἱtum quemdam Delesiasteum, seu reremoniam Geramesta lem esse a concedit, esse Sacramentum praefracth negat: immo Melanchthon in Locis Commun. ceremoniam ilIam censet hoc temporis prorsus iuvistilem; nec aliter sentiunt ceteri hujus sectae Theologi , tametsi Lipsienses & Nithembergenses in Consessione anni is 68. receperint Sacramenta septem, ac nominatim ipsam Confirmationem . In qua tamen Consessione , ut moris est tergiversantium omnium haeresum ,

minimδ perstitere. Calvinus autem in Antidoto Concilii Trid. sessu I I. can. a. mendaciter scribit, olei neminem veterum , immo nec

eorum qui media aetate floruerunt, secisse mentionem: &lib. I v. Inst. cap. i 4. & i9. plura adversus Catholicam fidem comminiscens pronuntiare audet, a nobis iustificationis causiam , virtutemque Spiritus sancti vasculis, aut plaustris includi; nullam promissionem ha- Ptismati, gratiam vero omnem unctioni attribui; aquam nullo iam numero haberi , ct oleum unum magnificὶ extolli; aliaque temeritatis mendaciorumque plenissima , abunde ex dictis de virtute baptismatis, atque eX producendis hoc in lihro penitus resutata . Pari, nisi audaciori temeritate in Confirmationem acuit veneno tinctum, impudentissimumque stilum Kemnitius a. p. Examinis, ubi ct i lud anfirmat , unctionem Chrismatis prodiisse δ schola Montani, hujusque Pice non Tertullianum solum , verum etiam Cyprianum fuisse illitum, quM unctionis aliquando meminerint ; tametsi nec Epiphanius, nec Philastrius, nec Augustinus , nec aliquis eorum, qui haeresconconscripserunt historiam , recensuerint inter Montani dogmatata, Chrismatis, oleique mysterium. His subcinuere protestantium reliqui, inter quos Τheodorus Beeta in Responsione ad Franciscum Balduinum , M. Antonius de Dominis lib.ν. de Republ. Eccles cap.s. Ioannes Dallaeus in opere de Confirmatione tres in libros distributo. Mitto Consessionem Saxonicam ann. issi. MagdehurgensCS Cent. IV. c. 6. aliosque permultos capite proximo refellendos .

Demonstratur Confirmationem esse verum , propriumque

Sacramentum novar legis. ΗΑεc praesertim duo sunt, quibus haereticorum Dangitur pervicacia , divinarum nempe Scripturarum auctoritas, ac perpetuae Traditionis firmitudo. Scripturis ergo comprobari Sacramentum Con firmationis tenent serδ omnes Theologi , idque peracutδ demonstra. runt ante recentiores Iodocus Ravesteyn Tiletanus parte 2. Apolo

14쪽

Liber Trigesimus secundue . cap. II. H

lius in Explicat. Sacram. cap. r4. Bellarminus lib. a. de Sacram . cap. g. Baslius Poncius de Confirmat. P. I. cap. 3. Gulielmus Reyer p. prima , Est ius in iv. dist. 7. l. 3. ne commemorentur recentioreS, Ha- heri, Le-Droin, TOurnelius . Vitasse. Scribunt hi duo , oppositum sentire Seholasticos illos, qui de Institutione Confirmationis perplexe locnti sunt, aut auctores illius fecerunt Apostolos, iisdemque Scholasticis accensent Scotum in I v. dist. 7. At revera nunquam ScOtus docuit Confirmationem non posse E Scripturis probari; sed aper-th docuit in iv. dist. vi i. q. r. hoc Sacramentum institutum a Domi in no , listi tempus ct modus bHus institutionis in Seriptura nou legat re nec de veritate Sacramenti disputat Scotus , sed de eius institutione, ut animadvertit Mastrius disput. a. de Sacram. q. v m. Commemorandus potius erat Hieremias Patriarcha Constantinopolitanus , qui in Censura Constz. Augustanae c. 7. scribit, o δε - θέη μύρου μ πηνον ουκ ἐμφλα ἐν τῆ θών --, Divini unguenti osterium non extat inIaeris ιitteris: quod avidδ arripuerunt Lutherani, inde inserentes Confirmationem esse τὴι εὐλ--, adinvestionem Getesiae. Vide Poncium pag. ia. Arcudiuin pag. 62. Nos, quic quid Hieremias, aut alii quipiam sint opinati, arbitramur Novatores utroque ex capite, Scriptura scilicet, ac Traditione revinci eum sola sacra Scriptura non sit, quod sepe monuimus , regula dijudicandorum dogmatum , infirmumque sit Lutheranorum illud ex consessione Hieremiae consectarium. PRop. I. Catholica veritas firmatur divinarum Scripturarum

auctoritate. Actorum enim Apostolicorum cap. V I. I . Re cap. XIX. 6.

describitur Confirmatio tanquam 1 gnum sensibile significandi & eLficiendi gratistm ac virtutem spiritus sancti vim habens . Huius autem generis fgna sunt verum propriumque Sacramentum . Acta ergo Apostolica Confirmationem tanquam Sacramentum proprie dictum delineant. Majorem probant quae eo loci leguntur : Cum a

rem audissent Apostoli cita extat v I ii. cap. qui erant Ieruolymis , quos reeepisset Samaria verbum Dei, miserant ad eos fesrum re Ioannem, qui eum venissent oraverunt pro 'sis ut aeeiperent Diri rum sanctum; noudum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizata lautum erant in nomine Domini Myesa. Tase i ouebant manus Iuper litor , aeeipiebant Spiritum syc m. Et cap. x I X. de Baptizatis habeturr D eam imposuisset si s manus Pastas, venu Spirito: sanctur super eos. Quibus in Iccis habemus rem sensui sub testim , sive visibile signum , idest, manuum impositionem; nec non invisibilem gratiam, virtutem scilicet Spiritus sancti. Habemus itainque quicquid constituit verum ac proprium novae legis Sacramentum. Hoc argumentum labefactare conati sunt Calvinus , ct Kemni-B a tius a

15쪽

tius , reponentes deesse primum in hac manuum impositione promU-

sonem gratiae ae mandatum; cum nulli bi inveniatur Christum praece pisse Apostolis, ut hac ceremonia uterentur, ac multo minus ad

illam promisisse collaturum se beneficia gratiarum . Addit Kemnitius, singulare fuisse privilegium Apostolicum , non Sacramentum diuturnum & permanens , per impositionem manuum largiri gratiarum dona; idque ex eo patefieri, quod modb impolita ab Episcopis manu

confirmati non loquantur linguiS, nec miracula perpetrent, qualia Apostolicis temporibus contingebant. Regerunt praeterea , Spiritum sanctum, quem Apostoli conserebant manus imponendo, fuisse linguarum donum, virtutemque mirabilia patrandi, non gratiam sanis ctitatis, qua baptizati per regenerationis lavacrum fuerant cumuis Iath exornati. Assirmant insuper illam manuum impositionem fuisse oblationem quamdam, per quam initiati Deo externa hac ceremonia consecrarentur. Praeter haec, inquit Dallarus, nullum in his Ioeis oleum sentiri, nullum odorari balsamum , verba etiam deesse , quae nisi ad elementum accedant, nequit coaIescere Sacramentum rebuS , verhisque constans . Sed haec omnia facilδ resutantur. Ac primum quidemἰ nam temere asseritur praeter mandatum, S institutionem Domini Apostolos ea

ceremonia usos fuisse , ct excogitasse quod tam eximia virtus , qualigest Iargitio Spiritus sancti, inesset ceremoniae a se pro libito, &absque Magistri praescripto usurpatae. Gratiae vcrh non solum promissio , sed etiam collatio productis in locis exprimitur. Neque vero , ut ad alterum progrediar , impositio manuum ad gratiam miraculorum pertinens fuit privilegium Apostolorum singulare; id enim

Ananiae datum legimus Act. ix. I . immo unicuique credentium .,

Narci ult. i 8. inod ergo peculiari titulo Apostolis concessum fuit, eorumque successoribus Episcopis, est baptizatos perficere, & illis signo sensibili conferre Spiritus sancti virtutem . Ouam si elargiri potuisset Philippus, qui baptizaverlit Samaritanos; non opus suisset ut Samariam adirent joannes & Petrus . Philippus itaque, utpote diseipulus. tantum baptizat c inquit in Acta pag. 77. Oecumentus grariam vero perficiunt Dostoli, quibus bHus doni renoessa erat au

ponunt haeretici sed non Episcopis. At mentiuntur plane . I uem morem is suis pransitis etiam nune servat Delesia, ait Augustinus de impositione manuum , qua Apostoli conserebant Spiritum sanctum , lib. XV. de Trinit. c. 26. Similia Patres alii paullo infra Iaudandi. Nee ossicit, quod modo visibilia signa ad impositionem manuum Episscoporum minimδ consequantur: ea namque signa divinae virtutis

argumentum sunt ab initio lacredulis exhibendum . noa spiritus interiori

16쪽

Liber TrIgesimus seeundus. Cap. ΙΙ.

riori gratia animum exornans atque perficiens . Rodia praelaudatus Augustinus Tract. vi. in Epist. Ioannis num. Io. Primis temporibus eadebat super eredenter Spiritur fantius, ct loquebantur linxtiis , quas non didieerant, quomodo Spiritur dabat eis pronuntiare . si lana erant tempori opportuna. Oportebat enim ita significari in omnibus linguis Spiritum smtium , quia Evangelium Dei per omnes linguas cursurum erat toto orbe terrarum. Signifieatum es illud, ct transiit. Numquid modὸ quibar imponitur manus, ut Meipiant Spiritum sanctum , hoe expectatur ut linguis loquantur aut quando νmposui mus manum i iis infantibus, adtendit unusquisque vestrum atrum Iinguis loquerentur, er eum videret eoa livuis non loqui, ita peris verso corde aliquis vestrumfuit, ut diseret, Non are erant si Spiaritam sanitum, nam si accepissent, linguis loquerentur quemadmodum rune factum es ὶ Hoc Augustini testimonio conversioms suae rationes confirmavit in Epistola ad Georgium Calixtum pag. 4o. Christophorus Rangovius . Diluitur iisilem verbis commentum subsequens haer ticorum . Testatur enim Augustinus baptietatos per impositionem manuum Spiritum sanctum accipere, etiamsi linguis non loquantur rideoque distinguit Spiritum sanestum a dono ipso linguarum. Inverisimile praeterea est , inquit in loca difficiliora Script. pag. s8s. Guil. Estius, omnes, quibus Apostoli manus imponebant, linguis fuisse

locutos, scribente Paulo r. ad Corinth. XLI. go. Numquid omnes linguis loquuntur λ Accedit gratias gratis datas, inter quas connumerantur linguae, etiam improbis aliquando conferri , ut appare: ex Matth. v D. 22. in improbis verb habitare Spiritam sanctam rex nova est, repugnatque divino eloquio, Sapient. I.s. At enim, inquiunt haeretici, nonne baptizati receperunt lanctitatis & gratiae donata Respondemus recepisse quidem ad renascentiam S adoptionem , non ad virtutis robur, ac firmitudinem. Varia sunt enim Spiritus charin

mala ac munera: ipsique Apostoli, iusti utique, S gratia sanctificationis ornati, post Domini ascensionem acceperunt virtutem ex alto, ut Christus promiserat, Lucae xx IV. 49. & Adh. I. 8. Hunc ergo D ritum, non solum linguarum dona impertientem , verum etiam fideis Ilum animos interno illapsu eorroborantem, quem Apostoli singulari eventu, S absque visibili Sacramento fiuit conseeuti, hune eum indem Spiritum olim quoad utrumque effectum , interioris scilicet r horis , S linguarum, postmodum quoad primum , atque praecipuum , contulerunt, conseruntque Antistites Ecclesiarum. Atque hinc dinpellitur commentatis altera Calviniana, videlicet, impositionem. Illam manuum fuisse oblationem quamdam , non autem Confirmationem . Ut enim mittam, etiam apud Iudaeos idem esse Um, am-ω, manum exleudere, ac deprecari divinae potentiae essicaciam, spiris

t. Re augmenta, ut peraealtis Scripturusici emplis ostendit in

17쪽

r De Theologicis Disciplini

eaput 9. Matth. Aeatholicus Grotius , poterat sane Philippus, ut

Samaritas haptizare , ipsorum quoque oblationes eXcipere , neque ad hoc necessum erat, discederent Ierosolymis duo Apostolorum. Quamquam & illud perspicuum esh, baptisma ipsum esse personarum initiationem & oblationem; S si oblatici alia requiritur , hane esse non regeneratorum , sed potius Catechumenorum ad baptisma accedentium . Quod tandem addunt de Chrisnate , ct de verbis , ad il-Iam quaestionem attinet, in qua disputatur de materia, ct forma Confirmationis; ac modo sat est reponere, nostratium plures hujus Sacramenti formam constituere in oratione, quam conjunctam impositioni manuum colligimus ex eodem cap. VI II. vers. s. alios eamdem formam assignare ex Apostolica traditione : de Chri sinate etiam inter Scholasticos disceptari; nec aliud inquiri in praesentia , nisi, num in Confirmatione deprehendatur signum sensibile gratiae , seu ratio veri Sacramenti, idque ex Apostolicis A dtihus evincatur. In sua adhuc pervicacia persistunt haeretici , ac duce Dallaeo in Apostolicis Actibus de solo linguarum dono, spirituque visibili institui sermonem, hisce momentis ulterius jactitant. Principio, inquiunt, Act. v I tr. r6. ubi, legunt Latini, Nondum enim in quemquam itiorum venerat, idest, Spiritus sanctus, extat in autographo Graeco, Οὐ- γὰρ υ ἐπ' ἰδμὰ .. V Est autem ι νι-- idem, ac Druere, iιlabi, exprimitque prophetici spiritus energiam . Deinde ille spiritus ab Apostolis conserebatur, de quo Ioelis tr. 28. Effundam de spiritu meo Iuper omnem earuem , ct prophetabuut silii vestri, dr His vestrae, M. Vide Adh. II. I . & Marci ult. i . Hunc autem spiritum esse spiritum propheticum satis constat. Praetere Apostoli illum conserebant Diritum , quem Simon oblata pecunia expetebat dicens : Date ct mihi hane potestatem, ut euieumque imposuero manus, aeeipiat Spiritum sanctum, Adh. Vi ii. 19. At Simon eum duntaxat spiritum cupiebat, quo sibi quaesur. 9 peeuniarum

υ a tuis γων evi τήν- , donum Videlicet miraculorum , non robur

animi. Postremh Apostoli dederunt spiritum, quem dare non poterat Philippus discipulus & diaconus . Atqui spiritum sanctifidantis gratiae etiam Philippus conferre poterat , quemadmodum illum contulit Ananias, Act. IX. I . Igitur Apostoli per manuum impositionem dabant dona linguarum S miraculorum, non spiritalem at que invisibilem gratiam. Hinc in cap. v m. AEL A post. agi de adinventu Spiritus sancti secundum externam aliquam & aspectabilem Dr-mam , quaeque splendenti illustraret igne, & donum conferret lininguarum , permulti quoque Catholici Interpretes tradiderunt, ut GaDPar Sanctius, Gagnaeus, Menochius, ct alii.

Verum neque ista roboris nabent aliquid; fatemur enim exter Dio ii su byco dile

18쪽

Liber Τέgesimus secundus. Cap. II. Is

na specie apparuisse Spiritum sanctum, negamus non corroborasse interiori gratia cor, animumque haptizatorum. Non solum enim , Spiritu sancto repleti prophetabant , loquebanturque linguis; verum etiam timore omni deposito annuntiabant Christi nomen , patiebantur lubenti animo contumelias, Evangelium apud incredulos contestahantur, nec quidlibet eructabant, sed spiritu interius movente promebant magnalia Dei. Duae ergo diversae res sunt, accipere Spiritum sanctum , S linguis loqui; seu virtute corroborari,S patrari miracular quamvis istud praetentiae spiritus , ejusque essicientiae fuerit manifestum invictumque argumentum . Iam vero haereticorum cavilla dispungamus . E----ι est participium verbi ε--ω , quod non est tantum irruo , & eado , sed etiam supervenio et nam Aristoteles in 3. Animalium supervenientes vocat ἐπιπίο--τώ, ut animadvertit Budarus tom. r. pag. o6. Est ergo idem sensus hujus vocabuli ε--τω- , ac alterius quod occurrit Act. I. 8. sa λθον- , superveπientis: ubi legimus, δύω - - ἀγὼ smW-- Ericeipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti, sive, ut habet Arabicus, Tom. V. Bibl. PoIyglot. pag. si . Meeipietis robur per adventum Spiritus sancti. Quare merito et, ---κου redditur a Latino Interprete , venerat; ab aliis, aderat, defenderat. Immo variant Iectiones Graecae: habeturque in Codicibus optimae notae pro ἐπωπιο ς imperfectum ιἀρχω, aderat, exsebat. Uide Variantes Iectiones Graecas N. Test. ad Calcem vi. Uoluminis Polyglottarum , pag. 22. Corruit ergo prior argutatio ex verbo μου εος petita τquamquam nec illud a nobis negatur , illapsum Spiritum sub eisibili forma, quae commonstraret gratiam inaspectabilem . Haec verbpro-Nimum quoque argumentum elidunt & frangunt. Ad tertium responderi posset cum Tirino , Simonem ambiisse quoque Episcopatum ἔsed praeeligenda est responso Augustini scribentis Enarrat. 3. in Psalm. XXX. num. 34. dmiratus est ille Simon ct obstupefactus tanto divino miraculo, quod ad impositionem humanarum manuum vanis Spiritus sanctus implevit homines, ct desideravit sam , non gratiam, sed potentiam, non unde liberaretur, sed unde extolleretur. Et in Psal. cxxx. num. s. Plus ilium delectamis potentia e solarum, ρsam iustitia Chrisianorum . Ubi midis per manas impositionem e solorum , ct per orationes eorum Deum dare fidelibus Θμritum sauctum , ct quia tune per miraeatam demonstrabatur adventus Spiritus Iancti: c nee ideo mori non datur Spissius sanctus, quia linguis non loquuntur qui ere ut. Ideo enim tune oportebat, ut linguis loquerentur , ut signi arent omnes linguas orso eredituoror . Ubi impletum es quod si gai abatur , miraeulum ablatum es. Cum ergo hoe videret Simon, voluit ιalia faeere, nos talis esse. Ea

aperte Augustinus distinguit Spiritum sanctum a dono linguarum,

sive

19쪽

sive potentIam miraculorum a gratia , traditquo Apostolos utrum. que dedisse , Simonem verb potentiam qua extolleretur, non Spiritus sancti gratiam postulasse. Atque .hac distinctione supposita coriarnunt quaecumque produci ab haereticis potant ex Patrihus , saertiaque Interpretibus, asserentibus collatum Sammaritanis Diritum, δε- numque signorumς cum donum istud gratiam minime excluderet, sed illam comprobaret sensibili testimonio. Id veri, teri hunt praeciistati Sanctius. Menochius, Tirinus , aliique plurimi, qui etiam docent designari his in Iocis sacramentum Confirmationis. Ad ultiamum sunt, qui cum Luca Holstento differt. t. de Minist. Confirmat. respondent Ananiam unum suisse ex Lxx. discipulis, discipulos autem Apostolorum collegas, illisque ad praedicandum Evangelium succenturiatos , non solum suisse presbyteros , sed etiam Episcopos , cum ab iisdem xxx. sundatae fuerint praecipuae sedes Episcopales, ut D rotheus, aliique Ecclesiasticae historiae Scriptores litteris consignarunt. Quod si placet Ananiam meris presbyteris accenseri , illud tantum , inquiunt, Consequetur, presbyteros accepta ab Apostolis facultate contulisse orisma; maximum verb esse Ananiam inter, ct Philippum discrimen , cum is suerit unus ex septem diaconis, mensarum viduaramque miniseris. At nos arbitramur Ananiam permanus impositionem nequaquam dedisse Spiritum sanctum , sed caeo

eitatem avertisse , ut Iegitur versu I a. Et vidit virum eAnaniam novimine introeuntem , ct imponentem sibi manus, at visam reeipiat. Quare impositio haec manus non fuit Confirmatoria, Sc qualis destriabitur Act. vi II. ι'. sed ejusdem generis , ac illa , de qua Marci ultimo, Super agrει manus imponent, heue habebunt. Et quidem haec baptismum Pauli praecessit; illa baptismum iam maritanorum est consecuta. Dum ergo ait Ananias , Saule frater, Dominus mi-

fit me risur, ut videas er implearis Spiritu sancto, significavit minsum se, ut per impositionem manuum sanaret caecum, ac deinde illum baptigaret in remissionem peccatorum . Hinc sequitur Uersu pro-Timo, Visum Neepit. θ' surgeus baptizatus est. Quod si in Paulo propter insignem animi praeparationem adstruere velimus quamdam sanctificantis gratiae anticipationem , ut in Cornelio Act. x. ψ . c de quo plura volumine v I. pag. ssῖ. neque id iuvare poterit hete-

Hi ergo praedictis Seripturae Ioeis re tantur: quibus Basilius

Poncius de Confirmat. cap. I. Estius dist. vii. & Auctor de Re Sa cram. lib. 2. cap. a. addunt quae Paulus scribit ad Ephesios r. II. Is

quo ct credentes signati estis Oiritu prom/ssionis sancto r in II. ad Co Tinth. I. EI. Qui confirmat nos vobiseum inciri Jo, ct qui unxis ποτDωι , qui ct signavit nos, ct dedit pignus spiritus in eardibus no

20쪽

Libet Τrigesimus secundus. Cap. II. t

paenitentia ab operibus mortuis, ct fidei ad Deum, baptismotum do. trinae, impostionis manuum , cte. Plura de primis duobus Pauli locis scripsi praecedenti vol. pag. 2s s. ubi ostendi Apostolum loqui de

charactere Confirmationis; tamcisi non desint Theologi , qui accipienda haec asserant de variis Spiritus sancti charismatibus r ut vidi: ι idem Estius tom. i. in Paulum pag. 424. Tertius autem locus proculdubio de Confirmatione est accipiendus, cum baptizati per impositionem manuum confirmentur . ut supra diximus ἔ Calvinus veri,

qui hunc locum detorquet ad fidei professionem , nulla auctoritate , nullaque ratione ducatur . Ouippe non ad probandam fidem baptizatorum , sed ad conserendum Spiritum sanctum Apostolos imposuisse

manus declarant Scripturae, de quarum sensu haesenus cum haereticis pugnatum est. Paopostrio II. Eadem catholica veritaS firmatur perpetua, atque exploratissima traditione. Hujus traditionis argumentum sunt Summorum Pontificum te stimonia, canones Conciliorum, scripta Patrum , uni Uersa denique Ecclesiae Christi consensio. Et quantum ad primum attinet ἰ extat apud Eusebium lib. vi. H. Ec. cap. 43. epistola ad Fabium Antioche sis Ecclesiae Praesulem scripta a Cornelio ad Pontificatum evecto a no 2so. , sive, ut censent alii, 2sq. in qua de Novatiano aqua ha

ι; νο τοῦ E--ο-: Neque postquam Meratus es a morbo , reliqua perrepit , quae juxta EecIesiasteaω regulam pereipi deboni , neque ab Episeopo eonsignatur es. Quo sane in loco soli offundunt tenebras qui ajunt Cornelium de baptismi ritibus fuisse locutum ; tum quia nullibi ceremonias compleri dicitur , eonanari, tum etiam squia necessum non erat ritus baptismi ab Episcopo perfici, tum postremo, quoniam Cornelius attribuit huic signaculo Spiritum sanis ctum , e vestigio subjiciens: - δἰ - τυχήν, ποῦ G νεῖ on - ω κέτυχε ς me autem Auaeulo minime percepto , quo tandem modo Diritum santium potuit aeripere Z II. Innocentius I. Epistola ad Consultationes Decentii, data anno 4I6. cap. I. inquit i De eonsignandis autem infantibus manifestum es ποα ab alio, quam ab Episeopo fierilisere. Nam presbieri liret μι Meerdotes, Ponti atus tamen apicem vos habent. Hae autem Pontificibus solis deberi. st vel eom ignent , vel Paraeletum Spiritum tradant, non solum eo uetudo Helesiastiea demonstris, verum 9 illa lactio e cum e postolorum qua asserit Petram ct Dannem esse directos , qui iam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Quibus in verbis agi de Confirmationis sacramento , inde manifesto colligitur , quod ceremonialis unctio etiam Presbyteris a Silvestri saltim aetate fuerit concessa οῦ ac praeterea

SEARCH

MENU NAVIGATION