Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 7. In quo plura traduntur, quæ ad confirmationis, eucharistiæ, & psnitentiæ pertinent sacramenta

발행: 1743년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Cap. 2 s. appellatur σ -- διδαχή, e solorum δοξDἰua , ut sentiunt Nicephorus , Zonaras , ct Blastares . Idem assirmo da operibus Dionysii, dato etiam prodiisse illa quarto exeunte taculo; tametsi quaestio de scriptis Dionysianis in utramque partem magnis

animorum contentionibus agitetur . Saltim ergo ex libris Constitutionum, & de Hierarchia Ecclesiastica istud inseras, Sacramentum. Confirmationis ante ν. laculum probatum omnibus , quum nemo id

reprehenderit iisdem in scriptis, alias plurimum exagitatis et sive se tura germana suerint, sive spuria. Liber tamen de Mysteriis, sive de initiandis, tantum abest, quod non sit auctoris optimi, iudicitisque emunctissimi, ut aiebat in litteris ad Ioachimum Vadianum.

Idenricus Bullingerus , aut mangonis cujuspiam Opus , ut visum Roborto Coco, & Dallaeor quin magno Scriptorum consensu adtria huitur Ambrosio, nulloque iure ipsi met abjudicatur, ut in Praef. t m. a. pag. 3 ao. demonstraverunt eximii Benedictini Editores . Oui etiam Praef. altera in libros de Sacramentis, pag. 342. adversus Cocum, Rivetum , Albertinum, aliosque perspicise commonstrant haereticos frustra opus illud contumeliis , prohrisque lacessirer complures scriptionem agnoscere tanquam Ambrosianam; partem negantem haud magis esse probabilem, quam amrmantem ἰ quacunque tandem aetate prodierit c quod evenisse ante taculum septimum , liquet ex codice ante annos mille exarato apud illustrem Mahillonium

p. 7. Musti Italici resertum Ambrosii sententiis , ac plerumque etiam verbis: dignum denique , quod sancti Doctoris laudetur nomine , & quod in ordine suo S possessione servetur . Atque his obj ctionem ex Patrum auctoritate fabricatam dissolvimus S contriviis muS . Nam quam addunt proximo loco, eIidit consensus Ecelesiarum circa numerum Sacramentorum, comprobatus sexto Voluminctpag. 63. & , si Ecelesiae quaedam aut schismate, aut haeresi a nobis se- Iunctae numerum illum decurtant, meminerint Rcoactarii iuxta monitum Tertulliani, investigandam esse doctrinam Catholicam in Ecclesiis e vostolicis, matricibus , 9 Originalibus . Addam modo Coa fessionem Cyrilli Luear suisse refutatam ah Ecclesia Constantinopolita na anno I 63 s. in Synodo Beraeensi i 638. in Synodo Leucosiae i668. in Ierosolymitana i6 a. eique opponi Simeonem Thessaloniconfere . Epistopum, Gregorium Protosyncellum, Hieremiam Patriarcham Constantinopolitanum, aliosque; de quibus adeas Witassium pag. a 29. & Scriptorem de Re Sacramentaria pag. tomi I. 288. Fidem quoque Armeniorum asseruerunt Uscanus Episcopus Eri vanensis, Iacobus Armeniorum Patriarcha , mufrius Archiepiscopus Ametensis, superiori taculo contra Novatorum mendacia, ut post Auct rem operis de Perpetuitate fidei, stribunt praeclari, accuratique

32쪽

Liber Trigesimus secundus. Cap. III. as

Valdensibus, ct Wiclefistis priori capite sunt praenotata . Ad postremas denique ratiocinationes respondeo cum Petro Damiano serm. r. in Dedicat. Eccl. In baptismo Spiritus sanctus datuν ad veniam , hie ad pugnam r ibi mundamur ab iniquitatibus , Ne virtutibus praemunimur. Prosectb si derogaret baptismo Sacramentum, quod confert novam perfectionem divinorum donorum , nec Eucharistia esset recipienda . Si haec nutrit S mentem saginat; Confirmatio addit vires , animumque corroborat. Stat ergo sua cuique sacramento virotus, & emcientia, ut diximus lib. xxx. cap. s. vhi etiam ex humanae vitae adminiculis comprobatus est numerus septem Sacramentorum.

puando Geramentum Confirmationis fuerit a Gripo institutum

OBarcitNTraus haereticis dissidia scholasticorum circa institutionem , ac materiam Sacramenti Confirmationis nec verbum du-Ximus reponendum , quM fidei decreta reserri nequaquam debeant ad hominum opiniones , ct placita . Nunc de hac re inquirenti hus brevi satisfaclandum est , de institutione temperanter, ct summatim dicendo. Ac primi, Sacramentum istud fuisse institutum a Christo , nec posse oppositum teneri post Synodum Tridentinam absque nota haeresis, fideique iactura , videri etiam certum , positumque extra dubitationem, quod praefata Synodus canone primo sess. v I i. de institutione propria, & immediata loquatur . demonstratum est cap. VI II. lihri tricesimi. Itaque errarunt, c ut dixi ibidem qui scripst- runt sacramentum chrismatis in Concilio Meldensi suisse institutum . Hoc enim Concilium sedente Sergio II. anno Christi 84s. coadunatum est; quando scilicet de Sacramento isto striptores quamplurimi Pertractaverant. Deinde inter Lxxx. ejusdem Concilii canones , Rcapitula, nihil extat ad institutionem hanc pertinens. Animadverto insuper supponi ab eodem Concilio sacramentum hoc institutum Can- 44, quo vetat, ne Chorepiseopus sanctum ebrisma, sanctum-ρ e puraelitum Disitum , solis Episcopis juxta deereta Innocentii , c sedit Innocentius, cujus decreta supra produxi ab anno oz. adan. ΑΙ . J tribuere debitum, tradere testet, nee Ecelesias consecret, oec. S canone proximo 4ς. quo jubet, αι nemo Episcoporum, vel quilibet minister Gelasi fisus propter serum tarisma aliquid muneris accipiat. Videsis Burchardi decreta lib. iv. S tom. vi I. Concit. colla Labb. p. l8II. Verum est, in eodem Concisio praecipi canone 46. ut

33쪽

sumat. At s hoc A lensi , aliisque perpaucis occasonem praebuit ero

roris, apparet hos Oscitanter canones perνolutasse . cum nihil novi ibidem praecipiatur, nee extet vestigium aIiquod pristinae institutiois nis . Hanc etiam ad Apostoicis quidam immerito retulerunt , et misinstitutor Sacramentorum omnium sit Christus, eaque partitio immediata , ac mediatae institutionis nata videatur in scholis ἰ sitque proopriὲ institutor , idem, ae qui incipit, statuit decernit, & instituere

ἀρχεδαι, μι- ψειν, ut dixi tom. 6. pae. 9s. Accedit, quod Concilium Tridentinum institutionem a promultatione distinguit , sess. X V.Can. I. S Vavrense celebratum anno i 68. a Petro Narbonensi, ScGaffredo Tolosano Archiepiscopis, ac generali Vicario Arnaldi Archiepiscopi Auxitani, cap. a. de Fide Catholica ita loquitur : Porro sacramenta instituere , quae ex Di institutione , ct finirificatiose eoσ- tineant invisibilem gratiam , eompetit fili orso' qui seim porsarem exeellentiae sibi rellauit, potestatem -nisterii O solis, θ' cet

ris Decedentibus dest. Ruae stitur instituta sunt ab G solis ersuccesseribur eorumdem , tir benedictis aquae 9 panis , Uecratioπes virginam ct altarium, dr eetera hujusmodi: non Saeramenta prompria, sed saeramentalia dieἰ debent. Omnis ereo sacramenta πο- legis oristar per semetipsum immediate instituit. LAliqua tumens pracipue GUrmatiouem , er extremam DuΠionem per e sotos pro mustavit : fient de Confirmatione paret in Iibus e vostolorum, XIX. evitulo , ct de extrema Doctione 'Paeobi qllimo . Vide 2. P. t m. XI. Concit. pag. I98o. Atque hune Iocum exscripsi, quoniam quae praecedenti libro disserui de Institutione Sacramentorum , concordissima definitione comprehendit. Certissimum ersto est a nulla simplici Creatura , cuius potestatem excedit gratiae esticientiam alligare signaculis sensibilibus. sed ab eo , cui data es omnis potestas in exis , ct

in terra, Deo S homine Christo Iesu Confirmationem originem hahere suam , ut iam Theologi omnes fatentur, haud dissentiente BENEDICTO XIV. Notis. ν t. pag. editi Bonon. II. Illud potius investigandum foret, quo tempore contigerit haec institutio , nisi in re admodum obscura tot ad in venirentur sententia , ut est in proloquio, quot evita. Imitandi consilium erat Farvaeque. sum nostrum , ct Uanroy, qui quaestione a. hujus Tract. fatentur id a se ignorari, de quo neque per verbum Dei scriptum aut traditum, neque per Romanorum Pontificum , Et Conciliorum constitutiois nes , neque per Patrum munimenta possit certi aliquid assulgere , ἔmaxime quod a sententia dicenda ob causam eamdem abstinuerit praecitatus eximius Theologus , S Pontifex clementissimus . Verum cum is de hac quaestione Iegendos moneat rerum Theologicarum Tractatores , nec opus sit in eiusmodi dubitationibus, quemadmodum in dogmatibus Ecclesiasticis, proferre momenta roboris, S auctori. Digiti le

34쪽

Liber Τrigesimus secundus. Cap. III. 3I

tatis plenissima; dico institutum hoc sacramentum eo temporis in is tervallo, quo Christus a mortuis redivivus per dies quadraginta . cum Apostolis permansit loqueus de regno Dei, ut habetur Act. l. I. Tenent hanc sententiam Estius in I v. dist. . sub finem I. 4. Merhesius Summae Christ. P. 3. differt. 2. q. 4. Witata pag. 4n6. Sc , ni fallor , magis in eam propendet BENEDICTUS XIV. ac si velimus tempus magis coarctare, ad illud nempe , quando Christus ait Apostolis Ioann. xx. 22. Accipite Spiritumsantium , quorum remiseritis peeeaia , m. huic opinioni subscribunt Suare Z , HenriqueZ, Layman , Faber , & quos laudat Theologus oculatissimus Basilius Ponesus,

de Confirmat. P. I. cap. q. pag. 26. Trahor Uerli in hanc sententiam , seu potius opinationem , ob soc momentum . Existimandum quidem est eo temporis Christum nonnulla Sacramenta , atque inter haec Confirmationem instituita . quando promisit Apostolis virtutem supervenientis Spiritus sancti, eis plenam in. mysticum Ecclesiae corpus contulit potestatem , pluraque illis revelavit mysteria , ct de Ecelesia magna, occulta, divinaque reseravit; praesertim si aliud hujus institutionis tempus nequeat congrua , ac probabili ratione assignari.

Atqui diebus illis quadraginta, quibus Redemptor cum Apostolis

conversatus est , illam eis gratiam, virtutemque promisit. quam ianobis operatur per sacrojanctum Confirmationis signaculum , ut constat ex Lucae xx U. ψ9. Act. I. 8. omnem illis in Ecclesiam dedit auctoritatem, ut liquet ex Ioan. xx. a I. atque iis diebus, ut inquit serm. i. de Alc. cap. a. sanctu S Leo , magna is eis confirmata Iaeramenta , magua Dut revelata m scria ἔ ad alia autem tempora ne inquit talis institutio referri'. Eo itaque labente tempore sacramentum Chrismatis suit institutum . Revera si institutum est alio tempor ν, istud , quaeso, designent nobis Theologi. Institutum inquiunt complures apud Henri quea lib. III. cap. l. num. s. & Basilium Legionensem p. 22. cum Dominus Matth. XIX. l I. parvulis manus imponeret; quoniam impositio manus est ipsium chrismatis sacramentum . Sed im-heeillis est ista ratio , quia nec omnis impositio manus eonfirmat ria est , ut dixi cap. s. nec decebat aliquem confirmari ante Aposto tos, ct ante adventum Spiritus sancti, nec sortam illi parvuli erant regenerati baptismo, atque huius proinde Sacramenti capaces . San δnullus, quem jugerim, aliam hic impositionem manus accepit, quam consuetam apud Hebraeos, penes quos adolescentuli exemplo Ephraim ct Manalse Gen. x Lum. ι . a majoribus imposita capiti manu benedice-hantur : ideoque Chrysostomus apud Possinum in symbolis pag. 26s. ait parvulos illos Domino fuisse oblatos , lia ἰυλ iθωσι δια τα ἐπ

- πι - , Αι benedicerentur eantactu Hasuum Salvatoris.

Vix ergo Matth. XI x. Confirmatio designata est opo, ac Ombolo, non institutione, aut mandato . Ouidam putant confirmationem

35쪽

institutam ante passionem , cum ait Dominus Ioannis xv . 7. M en

non abiero. Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero , mittames m ad vos: in qua sententia videtur L Thomas q. 72. art. I. Puteaismis noster in eam dein q. dub. 2. Concl. ult. Dominicus Soto in I v.

dist. . art. a. At nil aliud ibi apparet, quam promi ssio gratiae, reis petita cap. xlv. 26. XU. 26. S Post passionem , Iucae xxiv. 49. nee aliud ihi docet revera Angelicus, dum ait Dominum tunc instituisse hoc Sacramentum non exbibendo , Ied promittendo; quod eximius Estitis putat ita esse accipiendum , ut Christus praesentia sua minim/exhi huerit Confirmationem , sicut exhibuit baptismum S Euehariis stiam . Sequeretur quoque eκ ea sententia , quod sicut promissio illa Io. xvi. in die Pentecostes completa est ἰ ita tunc temporis exhibiistione Spiritus sancti foret instituta Confirmatio . Promissionem au tem ad institutionem Sacramentorum non sufficere inde constat, quod promisso multiplex sit, institutio una; quod hanc eam denia promissionem in Prophetis in Veniamus, maximὶ is xLiv. 3. & Ioe lis ii. 28. quod etiam gratiam baptismatis expresserit Christus, Ioan.

I r. s. alloquem Nicodemum , nec tamen tune institutus fuerit haptismus , quem ipsemet D. Thomas q. 66. art. a. in Iordane instituistum esse pronuntiat. Quidam praeterea hanc institutionem factam putant in ultima coena, ut Suarea disput. 32. sect. et . Maurus tract. xvi. q. II 4. Mastrius disput. a. q. S. Gavariti de Confirmat. q. i. art. i. atque hi praesertim ducuntur auctoritate Fabiani Epist. a. cap. r.

tibi legitur di In illa die Dominus Pefur, postquam elevavit eum disciapulis suis, ct lavit eorum pedes, Aut o sanctis Apostolis praedecessores nostri ataverunt, nobisque reliquerunt , ebrima eonfieere δε- euit. At primum acriticis Fabiani Epistola amandatur inter apocrypha . Deinde in hoc decreto nihil apparet aliud, quam chrismatis confectio S consecratio , quae & nostra aetate, atque ex perantiqua disti plina fit quinta seria maioris hebdomadae, collocato Corpore Domini super altare; propterea quod , ut supra animadverti ex Epistola Lxx. Cyprianica, visum veteribus ChrIsma in altari, coram Eucharistia, ac inter sacrificili preces esse henedicendum . Quem verb in finem henedictio & consecratio chrismatis traderetur postrema caena, necessum non erat statim mani kstare discipulis, quibus plura post resurrectionem erant revelanda ἔ praesertim cum chrismatis usus sit multiplex , puta in Episcopis inungendis , in consecrandis altaribus, in consignandis neophitis . Nec probabilitate caret Ecclesiam , ad quam diximus spectare institutionem Derameπtanum, in coena D mini perficiendam statuisse consecrationem illam chrismatis, aut sperictantem figuras veteres, idest, Obsignatione in ostii, S superliminaris domorum, factam in est agni; ut lih. v. de Divinis officiis cap. i . scribit Tuitiensis Abbas Rupertus, aut mς morem utauenti.

quod

36쪽

Liber Τrigesimus secundus. Cap. III. 33

quod ante biduum Paschae Maria ad caput, pedesque Salvatoris proinfudit, ut censent Isidorus , Rabanus , ct Alculnus in Collectione Romana de divinis ossistis pag. io. 47. & 292. aut denique memoria repetendo. Dominum peracta coena digressum in montem olivarum . ad praesignandum quod chrismate confirmandi essent, qui in moridi ejus baptietarentur, ut scripsit Venerahitis Beda lib. vi. in Lucacap. 6. Thomas Ualdensis lib. 2. de Sacram. cap. lII. S Dominicus

Soto in iv. dist. vi I. quaest. unica, art. 2. Postremb retulerunt nonnulli institutionem hanc ad diem Pentecostes; sed prorsus immerith . primum quia Apostoli eo die , non per visibile signaeulum, sed singulari miraculo receperunt Spiritum sanctum ς deinde quia tunc apparuit potius Confirmationis effectus, quam institutio; tandem quia decebat sacramenta , quae Redemptionis nostrae, S novi Testamenti sunt pars praecipua, a Christo institui, priusquam coelum conscenis deret . Resutatis itaque opinionibus ceteris , ea praeserenda est, quam studui hactenus propugnare . Videntur duo tantum argumenta militare ex opposito. Primum , quia Ioannis xx. 22. illis verbis , Accipite Spiritum sanctum , quoram remiseritis pereata, cte. dedit Christus Apostolis potestatem absolvendi a peccatis, non consignandi neophytos . Alterum, quod

Concilium Senonense celebratum adversus Lutheranos anno Is 28 .Parisis ab Antonio a nato S. R. E. Cardinati, Senonensi Archiepisto po, Se Germaniae, Galliarumque Primate , decreto x. inquite me obscurias quidem Meramentum Confirmatisois orsus insiluit, eum

parvulis manus imponeret. His tamen facile occurritur. Non enim. nos ex cap. Ioannis xx. produximus versum 22. Aeeipite Spiritum Ianctum, &c. sed iudicavimus tantummodo versum praecedentem a

Steat misit me Pater, ct ego mitto vos; atque hunc ad hoc tantum , ut appareret collatam Apostolis post resurrectionem Domini plenam Episcopalis muneris potestatem et cujus tamen argumentum est illa quoque retinendi absolvendique peccata facultas . Institutionem ve-rh Confirmationis factam eo temporis arbitramur, quM videatur itinlud magis idoneum , simulque in eo inveniamus revelationem mysteriorum , auctoritatem Antistitum, promissumque Spiritus sancti munimen ἰ opiniones denique aliorum innitantur enervatis magis , & infirmioribus conjecturis. A sontentia autem Synodi Senonensis , eodem iure fas nobis erit discedere , quo illi ad Wersantur , qui aut in coena Domini, aut in die Pentecostes, aut alio ante passionem tempore hanc institutionem constituunt, tametsi erga omnes ohsequen tissimi respondemus ea in Synodo dici Confirmationem insitatam Natth. xi X. designatione quadam , ac symbolo. Excipiemus eadem reverentia Doctorem Angelicum idem, quod Senonensis Synodus, stribentem in IV. dist. uti. q. r. art. I. maximδ quod sententiam hanc refel-

37쪽

34 De Theologkis Disciplinis

Iuni doctissimi Thom istarum , Dominicus Solo eadem dist. pag.

Gonet disput .vl. de Sacram . art. I. g. g. Contensionius dissert. IV. capite a. speculat. r. aliique asserentes Sacramentum Confirmationis institutum in nocte Coenter immo Cardinalis Gotti tom. xl l l . nuln. 8.pag. 9 o. sententiam illam amplectitur, quam nos defensitando ad exitum quaestionem istam perduximus.

An impositio manus , ebri a sint hujus Saeramentἱ

essentialis materiar

GRAviost praecedenti est quaestio de materia Confirmationis,

quamvis Theologi concordissimε teneant, eam esse sive manus impositionem, sive chrisma, sive utrumque simul; atque id fides Catholica profiteatur adversus Lutherum , Kemnitium, Calvinum, Dallaeum, aliosque haereticos, unum, idest, impositionem manui , posteaquam cessavit visibilis illapsu a Spiritus sancti. tanquam ceremoniam inutilem reprobantes alterum, nempe unctionem Chrisma iis, appellantes oleum Diaboli mendacio pollutum , pinguedinem Detore anhelituS inquinatam , & perungendis calceis c tanta est perditissimorum hominum impudentia) absque labe sacrilegii addicendam . In sola itaque impositione manuum constituunt hujus Sacra menti materiam Petrus Aureolus , Isaacius Haheri, Iacohus Sir-mondus , Sambovius, Nicolaus L Herminier: qui tamen fatentur unctionem esse antiquissimam , nec ullo pacto praetermittendam. Statuunt δ contra materiam ipsam in Chrismate S.Thomas, cui subscribit haud exiguus numerus Scholasticorum , inter quos nostratiun omnes, Pone ius, Farvaquesius, Vanroy, Gibbon , Gavardi, aliique ς nec non Bellarminus, Maldonatus, Ysambertus, Petrus Auis relius, Beyer, Arcudius ς quorum plures Chrisma receptum censent loco impositionis manus , ut videntur innuere Oecumenius, & Synodus Moguntina. Quidam utramque materiam disjunctivi existimane essentialem, adeo ut sussciat unam, vel alteram ad lithere , ut Ruarindus Tapperus , S Ioannes Morinus , qui in opere post humo de Confirmat. contendit a Graecis solum chri sma , a Latinis verh chrisma cum impositione manus fuisse semper adhibitum . Permulti denique adae quatam confirmationis materiam statuunt simul in impositione mainnus , atque in chrismate ; in quam sententiam conspirant recentiorum doctissimi, Merbesius p. 3. dissert. a. q. s. Natalis Alexander de Sacram. ConL cap. l. liri. 2 Gaspar Iueniri dissert. I. q. a. cap. 3. Lu dovicus Haberi cap. 3. f. i. ctet. Cardinalia Gotti q. I. dlib. I. Honoratus

38쪽

Liber Τrigesimus secundus. Cap. IV. 3s

Tatu S Tourne Iy q. r. art. 3. Carolus Vitasse , aut qui huius Tractatus prosequitur q. a. art. I. scct. s. S 6. Auctor operis de Re Sacramen.

taria'. g. cap. I. S 2. Angelus Maria Canali q. a. cap. 2. Antonius Boucat dissert. 2. Concl. r. quos commonstratis locis recenseo, ut sententiae, cui arbitror adhaerendum , quisque facilius adinveniat rationum munimenta , atque auctoritatis praesidia.

PROPosiTIO I. Manus impositio est sacramenti hujus materia ensentialis. Demonstratur primbr Illa est in saeramento Confirmationis essentiaiis materia , per quam eonfirmatis consertur gratia Spiritus saniacti, qua muniuntur ad pugnam , & in fidei consessione corroboraniatur. At per impositisuem manus obsignatis hujusmodi gratia consertur. Ergo manus impositio in Sacramento Confirmationis est essentialis materia. Propositio prior est certa; quid enim maIeriae nomine intelligimus , nisi rem subiectam sensibus, quam ex praescriptione Domini , Apostolica traditione , ct Ecclesiae consiletudine adhibemus iasaeramentis conficiendis, ad gratiam spiritalem suscipientibus conferendam λ Probatur itaque minor: Apostoli per manus impositionem dabant Spiritam sanesum , non donum linguarum duntaxat ad Evangelii testimonium , ct aedificationem credentium , sed virtutem quoque supervenientem regeneratis , ac interius illos perficientem , ut fidem palam profiterentur, pluraque incommoda , atque dispendia inuicth subirent: quod demonstrari verbis illis Act. Um. I . Tune imponebant manus super illos , Ο aeeipiebast Spiritum sanctam, Constat ex pracedenti secundo capite. II. Dici nequit Apostolos quidem , at non illorum succellares Episcopos eam gratiam dedisse per anus impositionem ἰ siquidem veteres, quorum testimonia ibidem produximus, expresse , planὁ , S perspicud testantur, ut olim Apostolos , ita Episcopos omnes , dum baptigatis manus imponunt, conferre illis Spiritum sanctum. Ita nimirum docent Cyprianus Epist. I. ad Iubaianum et aeuod nane quoque apud nos geritur , ut qui in Ecclesia laptizantur, praepositis Deus, offerantur, θ' per nostram oratioπem, ne manus impostlionem Spiritum sanctam eoa sequantur , O signaeuo dominiso eo ammentur. Ita Hieronymus adversus Luci. ferianos : In Delesia baptizatus , nisi per manus Dissopi , non aec pit Spiritum sanctum. Ita Augustinus Itb. xv. de Trin. cap. 26. Ruem morem in fuit praepositis etiam nune servat Gelasia. Ita Innoc. III. cap. Cum venisset, ere. III. Idem ex aliorum Patrum traditione deductis tur . Tertullianus initio vi ii. capitis de haptismo, Debine cait manus imponitur , per benedictionem advoeans ct invitans Spiritum sanesum: S de Resurrect. carnis cap. 8. Caro sigratur, ut O anima muniaturς caro manus impositione adumbratur, ae ct anima spiritu

illumiaιtur . Eusebius Gallicanus Episcopus hom. in die Pentecostes , E a quam

39쪽

et aam alii adscribunt Eucherio, alii Hilario Arelatensi, qui ambo saeculo ν. floruerunt, allatis Isaiae verbis, Est udam de spiritu meo super omnem carnem, inquit: Advertamus summae divitias baritatis: quod nune in eonfirmandis neopistis manus imposisse tribuit singulis , me tane Spiritus sandii defensio in eredentium populo donavit universis. Extat tom. v I. Bibl. PP. pag. 649. Primasius Adrumetinus in Biza- cena provincia Episto pus, Commen. in Epis . ad Hebrieos cap. v I. in ea verba , baptismatum doctrinae , impo Pionis quoque manuum a , Iiaee habet Bibl. PP. tom. X. pag. 2s9. Impositionem manuum appellat,

per quam plenissimὸ ereditum aeeipi donum Spiritur sancti, quod post Baptismum ad eonfirmationem unitatis in Deum a Ponti ibas fieri δε-

t. Gregorius Magnus in E Uangelia tom. I. pag. I soa. de manus

Impositione inquit, Per quam Spirisas sanctus areipitar . Isidorus MilpaIensis lib. a. de Eccles ossiciis cap. 26. pag. 3 i. Post baptismum, inquit, per Episeopor datur Spiritur sanctur eum manuum impositio-

me. Praetermitto Theodulphum Aurelianensem , Albinum Flaccum, Amalarium Fortunatum , Rabanum Maurum, Ivonem Carnoten- rem, aliosque plures a Sambovio in Tract. de Confirmat. colIectos, ct apud omnes recentiores disputationi, in qua versamur, insertos. U. Eadem est doctrina Conciliorum. Illiberitanum quippe , de quo Lapra , can. 38. docet haptizatos ab Episcopo persei per manus impositionem . Arelatense I. canone g. praecipit, ut venientibus ex haeresi, & baptizatis in nomine Trinitatis ωanus imponatur, ut aeeiis piant Spiritum sanctum; quem canonem accipiendum de Confirma-eione scribit Sirmondus , productis quoque verbis magni Leonis Epist. ad Nicetam cap. . Rui baptismum ab haeretieis receperant, δε- Ia sancti Spiritus invoeatione per impositionem manuum eonfirmandi aut . vid. tom. I. Conc. pag. Is 6 . Sed quae ad haereticos spectant,peeuliarem postulant tractationem. Coloniense autem Concilium . an. Is 36. P. VI II. cap. 3. haec habet: Itidem dum Saeramentum Cou- flamationis eonfertur , Aeebant Diearii nostri in Ponti asibus, quid agatur, nempe quod tuis ambiatur gratia Spiritus sancti, qua απ- firmatur ro adversus Satana tentationes, roboraturque, ut quod corde ereditur ad jusitiam , ore quoque palam eonfiteatur ad salutem.

Omnes Meles c inquit Urbanus Pontifex Romanus per masus -- positionem Episcoporum Spiritum finitium post baptismam aeeipero debent, ut pleni Christiani iuviesiastur r quia eam Spiritus sanctus

funditur, eor fidele ad prudentiam , ct eonsantiam roboratur. Tom. XIV. Concit. pa. s32. Concilium Moguntinum, celebratum an. lys 49. non ut Witassius , S Auctor librorum de Re Sacram . scribunt,an. Is47. eodem Volum. xiv. pag. 6 6. postquam plura de Sacra mento Confirmationis , ejusque gratia decrevit, illam transfundi diserthasseruit per maxuAm impositionem. Conςdium Rheniense an . S8ῖ. Volum. - Dis tiro sti

40쪽

Liber vigesimus secundus. Cap. IV. 37

Volum. Cone. xv. pag. 89 I. ita de Confirmatione loquitur: stoemadmodum hamana militiae Orones, etsi jam adseripti δει in numerum militam , nondum tamen illis summa belli eommittitur , nisi fuerint exereitatiores; μ quamvis unusquisque per baptismum eatalogo fidelium sit adscriptas , ad diaboli tamen , carnit , mundique tentasiones perferendas aesuperandas, noπ nisi per impositissem manuum Episcopi plai roboris, ct gratia reeipit. Hujus Synodi decreta conis firmata fuere die Io. Iulii an. Is 84. a Gregorio XIlI. Pontifice Maximo . U. Ouoniam vero Ioannes Morinus de Confirmat. inter opera posthuma , cap. 4. S s. pag. I 3. & seq. ex Graecis PP. eorumque Euchologiis putat invicte demonstrari, Graecos solum ebri a , non manuum imposetionem confirmando neophytos adhibere , propositio comprobanda crit ipsorum Graecorum auctoritate . Firmilianus Caesareensis Episcopus Epistola s. inter Cyprianicas pag. 3o4. suppone bat utique Congrmationem seri per manus impositionem, quando ex

falsa opinione , quod haereticus non possit valide confirmare , ct ordinare , inserebat errorem alterum , nempe quod nec valeat bapti

gare , scribens: Sed 9 eeteri quique haeretiei , sise ab Delesia Dei seiderint, nihil habere potestatis, aut gratia possunt, quando omuis potestas ct gratia in Delesia eonsituta sit, ubi praesident majores na-ru , qui er baptizandi , ct manum imponendi, ct Ordinandi possident

potestatem. Loquitur autem de illa manuum impositione , per quam Paulus Act. i9. contulit baptietatis Spiritum sanctum e unde infra Pag. 3o8. sic Firmilianus ratiocinatur: Si in nomine orsi et aluit

foris baptisma ad bominem purgandum , in ejusdem CBristi nomine .alere illis potuis ct manus impositid ad aeeipiendum Spiritum fan-Hum . Chrysostomus hom. xv I I i. in Act. Apostol. pag. sgo. eX quo Philippus per impositionem manus non dederit a se regeneratis Spiri tum sanctum , inseri hanc fuisse peculiarem facultatem Apostolorum, S idcirco idem nunc praestari ab Ecclesiae praesuli hus , non a ceteris baptizantium t Igitur cinquit hoe erat tu ti fouersingulare et an- de praeipuos, ct non alios videmus hoc Deere : isura ον ὰπ απκέλ-

te ergo Chrysbstomi Antistites Ecclesiarum per manus impositionem. Conserebant Spiritum sanctum , quem etiam Doctor egregius distinguit eo loci a virtute patrandi signa . Theodoretus pariter in Epistolam ad Hebraeos cap. 6. de iis , qui crediderunt, ait: Acredunt ad divinum baptismum, ct per monam saeratam aeeipiaut gratiam Spi-

23. Theodoretum explicat de impositione manuum, quae praecedit .haptismum; sed quis non videt, Theodoretum huic manuum impositioni Spiritum sanctam adscribere, ideoque si materia dacra eπ-

SEARCH

MENU NAVIGATION