장음표시 사용
21쪽
consecuit enim Hypp. sola capita, eorum , quae in libro particulatim traduntur,in aphorismos transferre, quo pacto horum inclitiorum quodlibct uniuersalia conmostret tempora, inquiramus; It cum huiusmodi temporum praesentiu quidem cognitio, suturorum Vero praeui denti a acquireda sit, ac horum signorum aliqua vel praesentium cognitione magis, Vel futurorum praescientiam solum nobis largiantur, alia uero aeque utranque tribuere possint ; particulatim de singulis agentes , quid eorum unumquodque significet, ' quomodo,lucide pertractare conabimur, ab ipso morbo cxordiente
22쪽
Qua ratione morbi uniuersalia declarent tempora. Cap. III .
vM morbos ipsos primum nobis uniuersalia demonstrare tempora doceat Hyppocrates; Ex ipsis non qua te praesens morbi tempus sit, cognoscimus Ised solum quousquc quae adhuc futura sunt, exicndi debeant, praeuidemus; Verumctim in morbis & spccies , ' magnitudo, & mos, & motus, abistuicem distincti reperiantur, num his omnibus, vel horum aliquibus,Vno Vc, futura morbus innuat lcmpora, perscrutari oportet I como de aulcm perscrutabimur, sea quae de eorum quolibet susus alibi diximus, nunc breuius in memoriam reuocabimus; Morborum itaque species sint tertiana,quotidiana, quartana, si mitertiana, pleuritis , peripneumonia ,
23쪽
phrenitis, S huiusmodi , quarum quae
libet quam primum etiam inuadens, aperito medico ex propriis dignoscitur accidentibus .Magnitudo vero est morbi uehementia, quae propriorum morbi accidentium quantitate & numero iudicatur. Mos autem in eo quod benignus malignus ve sit morbus, cosistit;ex symptomatibus morbum insequcratibus ii bis innotcscens; Ab his omnibus de mum motus differt, qui ex tempo re partium accessionis comprchenditur. Nam si accessio omnia sua tempora celeriter peragat, Velocem motum esse, manifestum est. At cum id intermitenti tantum contingat, cam enim quae celerit cr omnia sua pertrast tempora, continuam esse, est impossibile, sicuti &quar in temporibus omnibus prolixitate seruat, intermittere, in continuis, ac in intermitentibus, quaru no Omnia ce-
24쪽
leriter peraguntur tempora cum status longior aliis temporibus extiterit , m tus uelox est cxtimandus,s vero breuior sucrit, tardus quoque dicetur motus;
Quibus sc distinctis, morbos sua specie, ' φ
. primum sutura praemonstrare tcpora , 'clarum est, quando quo calidior suerit . eo etiam breuior extiterit,quantum V ' ro a calliditate recesserit, tantum di turnior reddetur. At cum morborum species aliquae cum assecto invadant loco,aliquae vero circa alicuius certae s
dis noxam repcriantur: in his quae sine asse H loco sun noxii situ humoris na- . . turam contemplantes, sutura coniectabimus tempora: in quibus vero=assecta quoq; sedes conspicitur, eiusdem etiam sedis naturam perpendere conuenit:.Vn de si pituitosus humor fuerit, necessario diuturnus morbus erit . Longa Vero magis, s atrae bilis naturam reserat at si ad is
25쪽
nauam bilem pertinebit,non erit diuturnus; cum ob suam tenuitatem citius bilios discuti consueucrint succi . Quamobrem in intcrmiticiatibus tertiana cito terminatur, quotidiana:vero longa est, adhuc etiam hac longior quartana; Pari ratione es in continuis ardentes quidem breuis temporis sunt, quae Vero F-phodes.i .succendenteS nominantur,Longiores,mediae vero inter has semitertia
nae: At si sedes quoq; affecta fuerit ex eius etiam naturae cognitione, haud paruam ad id habebis coniecturam; quando & ratione partis asscistae,non paruam maioris ac minoris rationis discretiam circa acuitalcm ipsam recipiat morbus, s patiens namq; locus multo motu cXerceatur calidusq; st, ac rarus, & principatum gesserit, acutiorem morbum se re portendit; qui vero nec in motu est
continuo, frigidusq; ac dcnsus,&sne
26쪽
principatu, ad logius tempus eum, quo afficitur, morbum extendi debere significat; qua propter lateralis morbus peripneumonia,phrenitis, & angina, acuti
morbi sunt: tantoq3 acutiores, quanto acalidioribus efficiuntur succis; Morbus Vero articularis, ct coxendix, ct renum dolores,lon loris temporis extant eoq3 magis,quo a crassioribus humoribus pedent, Et sc morbi ex sua natura,vel specie,sue cum affecto loco inuaserint, siue absq; patientis sedis noxa constiterint, futura praenunciant tempora; Verum cuiidem specie morbi non semper eadem motus velocitate moueantur,sed iste celerius,ille vero tardius moueri conspiciatur: Morbus qui 3 no solum sua spccie,
sed etiam ' eo quo mouetur motu, sutura commostrabit tempora, quanto cnim celerius mouebitur, tanto citius statum sere praenunciabit; quanto vero tardius
27쪽
movcri accidcrit,tanto longius post tempus statum euenturum innuit . Tertiana igitur licet ex sui natura breuis sit lcmporis, quanto tamen mouebitur motu celeriori tato reddetur breuior. Et quartana alioquin natura sua diuturna j quanto Velocius moucbitur,tanto minus crit diuturna. Morbi aulcm magnitudo ex se morborum constitutioncs non declarat, ex accideti vcro no inconuenit,Vbi.s .motui celeritate addiderit; Solet enim pluries morbi vehementia motus celeritate augere. Similiter nec morbi mos per se uniuersalia dcnunciat tempora,sed soluratione mox apparentium, quibus mos
ipsc distinguitur, de quibus infra latius
agendum,quando nunc solum quo modo morbi propria ratione suas constitutiones praedoceant,monstrare constituimus.Quod cu iam abunde docuerimus.
Cucmadmodum id quoq3 anni tempo
28쪽
Quo pacto σηηi tempora moriorum Uredducon uisitiones. Cap. IIII.
o s T morboru Hypothesm, anni quoq3 tempus Vniuersalia commostrat tempora; Vel ru sicuti morbus, ita & ipsum duc tempus anni, non quae sint pra : tempora docet: sed qualia, quanta , quae adhuc sutura sunt,esse debeat, praemonet: Vnde non solum quartanam hoc inuasisse die scire sufficit, ut ab initio
suturu4 praecognoscatur status, ac tanta moueri motus celeritate, sed etiamnum hyeme, aut vere, Vel aestate,Vcl autumno
suum seccrit initium, prospicere oportet: id cognoscentes, quod quartanae, ut dicebat Hyppo. aestate magna eX parte breues sunt, autumnales vero longae, θ
29쪽
quae magis hyemem attingui: simili modo & tertiana fibris, cum cito certe te minetur,citius tame aestate,quam hyeme
finietur, At is aliis singulis morbis aestas celeritalcm addit, hyems vero diuturnitatem,quod&Ηyppaolum de quartana
morbo omnium longissimo mcntionem in aphorismo uti dc cxcmplo faciens, innuit At cum non propter temporum anni appellationes, singulae aegritudines talcs vel tales,hoc vel illo tempore contingant, sed propter ambietis nos aeris temperaturam,aduertere expedit,anni t cmpora secundum eam, qua pallent temperie, morborum constitutiones gignere; Vnde dicebat Hypp. cum Vcr autumno simile factu fuerit,autumnales aegritudines expectarc oportet: quamobrem non omnis simpliciter aestas breues morbos
parit, scuti nec simpliciter hyems semper diuturnos, scd solum quado propriis
30쪽
assciuntur tempera mentis; propriam autem hyemis temperiem frigida ac humidam, sicuti aestatis calidam atq3 siccam csie iam statuimus; quare haud mirum esst , si morbi omnes aestate quidem breuiores fiant; inutiles enim humores sumduntur, ' per totu corpus dilati difflan- . .. tur, unde in quibus vircs validae sunt noxiis euacuatis humoribus, morbi cessat ;In quibus vero imbecilles sunt, una cum
ipss euacuatis, ipsae quoq; disoluuntur; Pari modo uti aestate discuti humores, &vires resolui contingit; sc hyeme contra ria eueniunt,& humores intus tamque in latebris remanere, & vires seruari robustas , quapropter diuturniores cssciuntur morbi,non enim soluuntur, manentibus iis, qui eos efficiunt humoribus; nec aegroti moriuntur viribus interim iusta cientibus; Et sc quidem anni tempora morborum suturas prenunciant constitu
