장음표시 사용
101쪽
Quae 2 Leopoldo Lothariniae, re Barri Duce μὰ non minus, quam juse peracta fuerant pro revocandis iis, quae in Codice Leopoldo nuncupato D ssu ejusdem Ducis jampridem edito, Nd Sanctitate Sua damnato adversus Eccles jura continebantur, aliisque indesecutis plene emendandis, latὸ cxponit.
Eptem iam lapsi sunt anni, ex quo Codicem Leopoldum, nuncupatum, hoc est, Constitutiones quasdam, seu Ordinationes nomine Dilecti Filii Nobilis Viri Leopoldi Lotharin-giae, & Barri Ducis pro iustitiae administratione editas, utpote Ecclesiasticae Immunitati Dei ordinatione, ac Canonicis Sanctionibus constitutae non uno ex capite adversiantes praevio, ut par erat, maturo e Xamine per nostras in serma Brevis literas reprobavimus, ea-rUmque lectionem, retentionem, & usium omnibus Christi fide
102쪽
ORATIONES CLEMENTIs xl. 8stibus pro muneris nostri debito interdiximus . Subinde vero cum Nobis innotuisset in vulgus circumferri quaedam Elia, quibus actus appellationis a Procuratore Generali Curiae eiusdem Ducis adversus literas nostras supradictas interpositae non minus Nobis, quam Ecclesiae si,mmopere injuriosus continebatur , illa similiter damnavimus, & prohibuimus. Eidem porro centrae aliam post haec editam praefati Ducis Constitutionem, quam ad
ditionalem, seu ampliativam vocarunt obnoxiam pariter declaravimus, quippe qua confirmari potius priores a Nobis reprobatae Constitutiones videbantur, quam emendari. Interea Ducem ipsum, cujus insiper nomine literarum nostrarum adversuSeasdem Constitutiones, actumque appellationis praefatum Pinhlicatio in ejus Ditionibus interdicta fuerat, paterne, ac sedia lo admonere non omisimus, ut irrogatam Ecclesiae injuriam repararet , inflicto mederetur vulneri, simulque conscientiae suae Consuleret, ac Dignitati, quam non in evertenda, sed in tuenda Ecclesiae libertate, fovendis iuribus, amplificandisque privilegiis sitam esse, & ipse per se plane intelligere poterat, & ab inclytis Progenitoribus suis, qui pietate siane, A in Ecclesiam
Obsequio, quam Principatu ipὶ clariores extitere, uberis didi- Cerat . Ostendimus iteratis literis quam turpe esset Catholicum Principem, ac praesertim Lotharingiae Domus tot hujus Sanctae Sedis beneficiis auctae, a primo sui regiminis limine sacrosancta Ministrorum Dei jura impetere, libertatemque violare, ac veluti Principatus initia ab Ecclesiae injuria auspicari. Protulimus sanctas veterum Patrum Regulas, quae immunem a Laicorum Potestate Ecclesiam, ac Venerabilem Clerum ubique Clamant, nihilque ad saeculi Principes in Ecclesiasticis negotiis Praeter reVerentiam pertinere. Ediximus non imminutis, sed auctis Clericorum in rtem Domini vocatorum privilegiis florere Regna, firmari dominia, Sacerdotumque potissim tim Precibus felicitati publicae consuli. Denunciavimus demum pa
103쪽
rata superni Iudicis flagella, imminentemque Potentibus sempiternam perniciem, si in Ecclesiam peccassent, eamque conquerentem minime audivissent. Audivit eam tamen Religiosus Princeps, nostrisque monitis excitatus, Constitutiones illas, quas inconsulto, ut credimus, & aliorum potius suggestione impulsus, ac subreptione deceptus promulgari permisierat, in iis, quae Ecclesiae juribus adversabantur, omnino abolere comstituit. Hinc primum quidem per Ablegatos suos, deinde vero datis etiam ad Nos literis novi Codicis editionem Nobis Obtulit, quo veteris per Nos reprobati Codicis Leopoldi, nec non editae subinde additionalis Constitutionis omnimoda abrogatione praemissa, nihil prorsus, de iis, quae ad Ecclesiam spectant, statueretur, sed ea tantum, quae ad seculare dominium; & regimen pertinent, praescriberentur. Et sane ut promissis satisfaceret,
fidemque suam hac in re liberaret, serme ante tres annos Veteri Codice cum sua additionali Ordinatione penit is reUocato, ac
deleto, novum edidit Codicem, simulque cavit, ne quidquam in illum induceretur, quod Ecclesiasticam Jurisdictionem directe, vel indirecte restringeret. Novum hunc Codicem haud multo post Dux ipse ad Nos misit literis suis, quae ex Gallico idiomate in Italicum fideliter versiae a Secretario Brevium nostrorum Secretorum mox legentur.
Hic ingresspus fuit Consessorium R. P. D. Oliverius Secretarius
Brevium Secretorum Sanctissimi, legitque literas D. Ducis Lotharingiae ex Gallico idiomate in Italicum versas ad Sanctitatem Suam datas die a 3. Mia se I o8. quarum absoluta lectione Sanctitas Sua rea Oumbit in haec verba: Certiores praeterea Nos fecit idem Dux se literas illas , quibus dudum ejus nomine vetita fuerat promulgatio in suis Ditionibus literarum nostrarum adversus praefatum veterem Cod, cem editarum insimul revocasse, transmisso ad id documento, quod nunc audietis.
104쪽
Lecta hi uis a praedicto R. P. D. Oliveris Disola Encyclica s- militer ex Gallico idiomate in Italicum versa, qua transmissus fuit per loca Ditioni D. Ducis Lotharangiaesubjecta novus Codex illius jussu promulgatus anno I o8. ca porro perlecta Sanctitas Suasequentibus verbis suam allocutionem prosecuta fuit:
His, quae audistis, nondum adhuc Nobis, & Ecclesiae a Duce Lotharingiae plene satisfactum fuisse arbitrati fuimus.
Cum enim in Mandato quodam, sive Ordinatione, ut vocant, novo Codici praefixa diserte decerni animadverterimus quoad ea, quae in eodem novo Codico expresia minime reperiebantur, observari debere Edicta, & Ordinationes Ducum Lotharingiae , nec non Regulas, mores, & consuetudines Regionis; valde timuimus, ne eiusmodi verbis attentis ea, quae adversus Ecclesiae iura, & libertatem ante aliquot annos in Lotharingiae Ditionibus innovata fuisse compertum est, etiam abolito , ac de medio sublato vetere Codice, tamquam mores, & consuetudines Regionis quibusdam sorsan etiam Edictis, & ordinationibus innixas, praeservari contingeret. Praeterea in eorum abrogatione, quae adversus nostras literas supradictas attentata fuerunt, spe- Cialem, ac expres Iam illius appellationis, quam merito damnavimus, revocationem desiderari deprehendimus. Curavimus
proinde super his ab eodem Duce ea impleri, quibus plena Ecclesiae reparatio haberi posset; Egit de his cum Ministris a dicto Duce deputatis Dilectus Filius Annibal Albanus noster se- Ciandum carnem ex Fratre Nepos , qui sane bene memor in suo ab Urbe discessu non alias, quam Ecclesiae, ac Orthodoxae Religionis causas sibi a Nobis commendatas fuisse, rem totam feliciter perfecit. Quid porro ipse egerit, quid itidem egerit praefatus Dux, ut Nobis, & Ecclesiae cumulate satisfaceret, ex iis, quae legentur, ac hesterna die per celerem Tabellari iam ad Nos pervenerunt, abunde percipietis.
105쪽
Hic idem R. P. D. Oliserius legit alias literas D. Ducis Loth riviae pariter ex Gallico idiomate in Latinum versas ad Samctitatem Suam nuperrimὰ, nempe die I 8. Novembris proramΘelus datas und cum documentis inibi introclois . His perlectis Sua Sanctitas iterum suam orationem reassumst, ut sequitur:
Flis Lotharingiae Ducis literis, quas audivistis, nuperrime re ceptis, rescribere illico duximus in hunc sensum.
Hic perlectum fuit ab eodem R. P. D. Oliverio Breve Sanctitatis Suae hesterna die datum, quo posremis D. Ducis Lotharin giae literis responsum fuit. Brevi hujusmodi lecto, Sanctitas Sua ita allocutionem suam absolvit:
Dum laeta haec, VENERABILEs FRATREs, inter tot tristia ,
quibus circumdamur, hac hilari die, qua Vos in Aula ista, postquam illa splendidius ornata fuit, primum alloquimur, Vobis nunciamus, liceat Nobis Christi Servatoris nostri verba illa usurpare: IIaec locutussum Vobis: ut gaudium meum in bis si, re gaudium vesrum impleatur. Uberes itaque agamus gratias Patri Misericordiarum, & Deo totius consolationis, qui Duci Lotharingiae, cui nostrae, & omnium Vestrum laudes merito debentur, dedit cor docile, ut cognosceret probum, ac sapientem Principem minime dedecere, ea, Mae minus recte gesta siunt, retractare , majorisque esIe gloriae male acta corrigere, quam illa cum Ecclesiae, Deique ostensione propugnare.
106쪽
Immaturum, ac nerὰ inopinatum obitum cIa. me.Josephi L Romanorum Regis in Imperatorem electi DD. Cardinalibus denuntiat, edque occasione ad defuncti Principis laudem refert consilium ab illo susceptum Apostolicae Sedi ea omnia, , quae obedientissimum S. R. L. Filium decebant, per Oratorem suum cumulate exhibent. Acceptos uidem is Majoribus suis more suas jam ad id literas miserat ab eodem Oratore Sanctitati Suae solemniter reddendas, aliaque omnia hac in re ita disponi euraverat, ut quae Romae demum agenda supererant, antiquis Romana Ecclesae moribus plenὰ conforma
rentur . v ENERABILES FRATRES.
Eracerbum, ac sane luctuosum nuncium immaturae mortis cla. me. Josephi, dum vixit, Romanorum Regis in Imperatorem electi per celerem Cursorem ad Nos nuper rime allatum, sine mora Vobis hodie communicamus, non dubitantes unicuique Vestrum communem esse dolorem, quem in hoc inopinato, ac funestissimo casu supra omne id, quod dici potest , maximum experimur, ob summe periculosam rerum, ac temporum con-
107쪽
ditionem, qua illum contigisse cognoscimus. Nec sane quis. quam non agnoscit, nisi ineffabilis Dei miliericordia in bonum monstra convertat quam alieno, Reipublicae tempore electus Imperator, non relicto tu spem successionis Romanorum Rege, ab humanis decesserit. Ardet siquidem adhuc cum gravissimci totius Europae incendio maxime pertinax inter Christianos Principes belluar, quo florentissimae olim, nunc miserae, Christiani orbis Provinciae tot per annos agitatae, tamquam virga furoris Domini, amiguntur. Crescunt quotidie plurimis in locis, & quod maxime dolendum est, etiam in ipsis Catholicorum Principum ditionibus, absque ullo iam
sacrarum, & prophanarum rerum discrimine, Haercitie uinuvi res, & fraudes, in orthodoxae Fidei vere deplorandam per niciem. Suecus praecipue acceptis antea cladi Η, ire adus, novo, & ingenti armorum apparatu ferociter instati priam minatur Poloniae, sed an alia etiam clam meditetur , ignoramus. Vocatus in ejus auxilium Turearum Tyrannus. collectis tot Provinciarum, & Regnorum, quae Tyrannide 1ua Dinprimit, viribus, Christianas Ogiones seragibus involvere, sitaeque perfidiae abominationem in agro Dei viventis plantare , & latius propagare molitur. Sed quid jam mala singula
recensere contendimus t Ubique terror, ubique luctus, ubique desolatio: undique percutimur, undique amaritudinibus replemur; ita ut si umquam alias, Certe nunc gravem manum Domini sentiamus, flagitiis hominum ejus iram jugiter provocantibus. Accedit ad augendum dolorem nostrum, quod electus Imperator obiit nondum peracto opere, in quod,
ut antiqua hujus Sanctae Sedis iura vindicaremus, vigilias plu rimas, plurimosque labores insiampli mus et Decreverat scilicet Ille iampridem quod ad defuncti Principis laudem comm moramus ) accepto a Maioribus suis more, ea omnia, quae o clientissimum S. R. E. Filium decent, Per suum apud Nos,
108쪽
eamdem Sedem Oratorem, cumulate Nobis praestare ; quinimo suas etiam ad id jam literas miserat, ab eodem ejus oratore Nobis reddendas, quibus quidquid olim post solemnem eorumdem illius Maiorum in Romanorum Reges, & Imperatores electionem Romani Pontifices Praedecessores nostri facere, &Con dere consueverunt, id totum a Nobis similiter fieri, sibique concedi debita reverentia postulabat. Nec ipsi Josepho hac ici re ullatenus defuissent Pontificiae Charitatis, atque authoritatis argumenta illa, quae ejus Majoribus delata fuerunt. Re ipsis tamen, Deo sic disponente, opus istud minime per sectum fuit non alia quidem ratione ab Oratore Caesareo dilatum. Litin caeteroqui alia omnia essent in promptu, nisi utilemni ori pompa, pro qua paranda diuturniori tempore i digebat , demandatum sibi munus exequi possiet. Cumulum demum addit dolori nostro, quod idem electus Imperator
diem suum clausu extremum, non expleto consilio, quod iniverat, restituendi Nobis, & S. R. E. Civitatem nostram Co macti, quam ejus militares copiae ante tres annos, ut bene ΠΟ-stis, occupaverant. Nescimus an id fecerint peccata nostra,
vel potius Deus ob inscrutabilia sua judicia hoc ipsum evenire permi serit, ut clarius semper addi sicamus, cum de iis agitur, quae ad Animae salutem pertinent, non esse nectendas moras, neque expectandam altitudinem illam diei, quam David metuebat, sed absique ulla cunctatione, celeriter, diluculo, ac festinanter securitati constientiae consulendum . lCum tamen non tam ea, quae, ut ferunt, defunctus Princeps hac in re agere serio constituerat, quam quae de pio, constanti, iac Christiano illius obitu Nobis nunciata fuerunt, sperare lNos faciant eum misericordias Domini expertum fuisse, Christianae charitatis debito urgemur, ut sacrificiis, orationibus, & obsecrationibus illius Animae solatium comparemus.
Id porro & privatim Nos ipsi jam agere coepimus, Vosque
109쪽
una Nobiseum prosequi optamus, hoc ipsium publicis suo tempore in Pontificio nostro Sacello exequiis stata die Vobis indicenda iuxta Praedecessorum nostrorum morem lemni ritu praestituri. Rogemus interim Eum, qui dominatur potestati maris, & motum fluctuum ejus mitigat, ut non respiciens peccata nostra, sed siuam bonitatem, avertat mala a populo suo, conversisque in pacem, ac tranquillitatem illismet periculis, quae nuper deflevimus, siuscitet sibi Servum fidelem, qui destincto Josepho succedens, turbatissimis hisce rebus opportune subveniat, eaque feliciter peragat, quae Apostolicae Sedi tot injuriis vexatae, Ecclesiae tot vulneribus lacerae, ac Christianae
Reipublicae tot calamitatibus amictae laeta esse possint, & sa-
110쪽
Galliae Delphini obitum DD. Carinalibus nunciat, commemoratisque ejus virtutum laudibus exequias pro refrigerio illius Ammae in Pontiscio Sacello de more celebrandas indicit.
Ignificavimus Vobis in praeterito Consistorio .P o V, acerbam iacturam, quam ante paucos dies fecerat Germanicum Imperium, suo sibi Capite Immaturh nimis erepto. Aliam hodied tu aeque inopinatam, quam florentissimum s
-- gal Galliae Regnum secit, itidem jacturam, amisso nuperrime eiusdem Galliae Delphino, Christianissimi Regis Primogenito, non sine gravi paterni cordis nostri dolore VO- bis similiter nunciamus. Utramque mors clarisiimam Domum Equo pede pulsavit, ambobus Principibus eadem ferme hebdomada pari sestinatione, nec sane dispari morbo si iblatis. Sic ludens in Orbe terrarum divina Sapientia novis Nos in dies edocet exemplis nihil tam sublime esse, & excelsium in terris, quod fluxum, & caducum non sit, ut tandem non alibi corda nostra figere addiscamus, quam ubi vera sunt gaudia in aeternum mansura. Quomodo enim, ubi haec evenire conspicimus, fieri un-Diuitiaco by Gorale