Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ρ4 ORATIONES CLEMENTIS XI. quam potest ita hominum animos terrenarum rerum externa

specie, ac fuco deliniri, voluptatum illecebris irretiri, sensuum lenociniis capi, dignitatum, atque honorum fulgore perstringi; ut quem ad exitum haec omnia festinent, quem ad scopulum allisa, quaecumque hic suspicimus, brevi frangantur: quas demum in tenebras, & solicitudinem cuiusvis celsioris humani fastigii claritudo, ac maiestas redigatur, vel stulte non animadvertant, vel inepte dissimulent, vel temere inficientur i Sed jam unde nostra instituta fuit oratio, revertamur. Ludovicus Galliae Delphinus Regis filius, Regis itidem

Parens, ardenti, quod cum lacte haustum semper retinuit, conservandae, ac propagandae orthodoxae Religionis studio commendatus, eximia animi moderatione, comitate, prudentia,

ac constanti potissimum in Regium inclytum Genitorem, quam in provectiori etiam aetate semper exhibuit, reverentia spectatus, relicto univerus populis sui desiderio plane singulari , ab humanis decessit . Illi igitur extremum paternae ΠΟ-strae charitatis ossicium praestituri, nondum adhuc iis persolutis Justis, quae Romanorum Regi in Imperatorem Electo nuper

de more decrevimus, alias nunc exequias indicere cogimur

pro refrigerio animae ipsius Delphini die Vobis nuncianda in

.s Pontificio nostro Sacello celebrandas. Sequimur hac in re exemplum sel. rec. Pauli Papae III. Praedecesibris nostri, qui anno Is 36. alteri tunc temporis defuncto Galliae Delphino solemni ritu de tunc existentium S. N. . E. Cardinalium unanimi consilio, & assensu similiter parentavit. Haec Vobis, VENERABILES FRATREs, confestim, & absque ulla mora ex hoc loco

edicere aequum duximus, ut quemadmodum Nos ipsi privatim iam egimus, ita & Vos interim pro ea, qua sublimes Principes, qui in Catholicae Ecclesiae communione pie obierunt, prosequi apud Deum soletis, pietate vestris quoque suffragiis desuncti Principis Animae aeternam pacem comparare studeatis.

112쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 14. Octobris IIII.

obitum piae recordationis Caroli Thomae S. R. E. Cardinalis de Tournon Macat in Sinarum Imperio die 8. Junii i io. δε-cutum D D. Caedinalibus communicat, ejusque praecla-m aEcclesam, lotolicam Sedem, Catholicamque Religionem meritis Dis commemoratis, exequias pro suffragio ejus Animae in Pontificio Sacello solemniter celebrandas indicis Deputat deinde suum, V Anytolicae Sedis de Latere Legatum Josephum Renatum S. R. Ε. Diaconum Cardinalem Imperialem ad Carolum III. Hispaniarum Catholicum, nec non Hungariae,N Bohemiae Regem Illusrem, qui nuperrimὰ Θ civitate Barchinonens in Italiam profectus sMediolani constiterat, re

hinc Germaniam repetere consituerat. ERABILES FRATRES. .aepius Nos ex hoc loco publica mala deflevimus: domesticam hodie nostram, ac vestram itidem jacturam dolemus; Nisi tamen & publica dici illa mereatur, quae ctim nostra, & vestra sit, censeri etiam debet universe Ecclesiae calamitas. Bene jam intelligitis de acerbo Nos obitu Caroli Thorrue Cardinalis de Tournon verba facturos. Amisimus, VENERABILEs FRATREs, amisimus orthodoxa: Religionis Zelatorem maximum: Pontificiae autho

113쪽

96 ORATIONES CLEMENTIS M.

ritatis intrepidum defensorem: Ecclesiasticae disciplinae asserintorem fortissimum: magnum ordinis Vestri lumen,& orname tum . Amisimus Filium nostrum, Fratrem vestrum: plurimis, quos pro Christi causa suscepit, laboribus attritum: diuturnis, quas pertulit, aerumnis' consectum; contumeliis, quas forti, magnoque animo sustinuit, innumeris, velut aurum in fornace probatum . Haec tamen si recte perpendantur, tantum abest, ut ad cumulandum luctum nostrum sint apta, ut potius omnem doloris sensum ab animis nostris abstergant . Neque enim juxta monitum Apostoli contristari de dormientibus debemus, sicut& ceteri, qui spem non habent. Pretiosam in conspectu Domini piissimi Cardinalis mortem fuisse justet sperare Nos iubet

eximius ille Catholicae Fidei propaganda: Zelus, quo ubi primum ad Apostolicum Ministerium a Deo vocatus per Nos fuit, illico humiliter obtemperans, Aulam, Urbem, Parentes, Con- sanguineos, Amicos, eaque omnia, quae natura cuique gratissima facit, alacri, sicut nostis, animo dereliquit, longissimoque itineri, ac periculorum pleno se committere non dubitavit. Sperare Nos iubet ardens illa charitas, qua tot remotissimis terrarum, mariumque spatiis peragratis, numquam fecit animam suam pretiosiorem, quam ser ac seras misso timore locutus fuit de testimoniis Domini in conspectu Regum, & non fuit confiisus: semperque in tribulationibus gaudens, pergratum Deo, & Angelis ejus spectaculum exhibuit. Sperare Nos iubet excelsus ille humanarum rerum contemptus, quo amplissimam Dignitatem, ad quam, suis ita abunde exigentibus mCritis, a Nobis evectus fuerat, & a qua nihil aliud, quam pro Ecclesia, & pro Christo usque ad Sanguinis effusionem inclusive imperterrite decertandi onus, ac monitum acceperat, dimissurum se potius, quam in Europam, Missionibus Sinicis derelictis, remigraturum serio ad Nos scripsit, & palam professus filii. Sperare Nos iubet singularis illa pietas, qua insu-

114쪽

premis suis tabulis, relicta pauperibus pecunia, consanguineis legata Cruce, propagandae Fidei opus vere sanctissimum ex asse scripsit haeredem : illustre Nobis documentum relinquens, quae, & qualia esse debeant eorum testamenta, qui de Altari vixerunt, & Ecclesiae Ministeriis se addixerunt. Sperare Nos demum iubet invicta illa Sacerdotalis roboris constantia, qua Vir vere Apostolicus, tametsi sius entaretur pane tribulationis,& aqua angustiae, Ossicium tamen suum nunquam dimisit: ac non minus diuturnae custodiae injuriis , quam aliis gravissimis vexationibus ad stupremum usque vitae spiritum sortiter toleratis bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem

servavit. Quid ergo reliquum est, nisi quod & merito etiam speremus repositam ei fuisse coronam justitiae. Ita sane, & juste sperare Nos convenit. Vertim quia id facit humana fragilitas , ut de mundano pulvere etiam religiosa corda saepi sordescant, nostra pro defuncti Cardinalis anima ad Deum preces, atque suffragia deesse, Christianae charitatis ratio non patitur. Id & privatim hactentis Nos ipsi saepius agere non om, simus, ac, Ut aliquid praeter morem erga insuetae virtutis Viri memoriam peragamus, publicis insuper in Pontificio nostro Sacello Exequiis, stata die Vobis indicenda, solemni ritu praestabimus. Firmam interim in spem 1dducimur fore, ut Cardinalis de Tournon Sinensem Missionem, quam vivens dilexit, etiam e coelesti statione benigno vultu respicere non dedignetur, suaque ope id in primis emciat, ut quod ipse anxiis adeo votis exoptavit, avulsis tandem ex illo agro, quae inimicus homo superseminavit, zizaniis, Catholicae Fidei seges illic reflorescat, A ad majorem Divini nominis gloriam uberius in dies multiplicetur.

N IN

115쪽

IN EODEM CONSISTORΙΟ.

Absolutis propositionibus, N praeconiis variarum Ecclesiarum, Sanc Itas Sua ita rursus locuta fuit.

VENERABILES FRATRES.

CUm Charissimus in Christo Filius Noster Carolus Hispania

rum Catholicus, nec non Hungariae, ac Bohemiae Rex B- lustris, binis ad Nos datis literis, filialis suae in Nos, & hanc San. ctam Sedem devotionis significationibus abunde refertis, quas

Dilectus Filius Nobilis Vir ejusdem Caroli Regis apud Nos, &Sedem praefatam Extraordinarius orator Nobis reddidit; prio. ribus quidem de consilio, quod susceperat, e Civitate Barchinoenensi brevi in Italiam, ac inde in Germaniam transmittendi: posterioribus vero de felici suo ad oram Saonensem appulsu, certiores Nos fecerit: Nos ne opportunitatem hanc dicto Regi declarandi, quae, & quanta sit paterna nostra in eum charitas, irritam dimittamus, Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum exemplis, quae alias etiam Nos ipsi, sicuti nostis, secuti fuimus, adducti, ad eumdem Carolum Regem, quem ante duos annos hac ipsa die, videlicet decima quarta Octobris, invi Consistorio Nostro Secreto Hispaniarum Regis titulo nuncupare decrevimus, Nostrum, ac dictae Sedis de Latere Legatum deputare intendimus Dilectum Filium Nostrum Josephum Re. natum S. R. E. Diaconum Cardinalem Imperialem, cui eximiae virtutes, ac in primis pietas, prudentia, integritas, aliaeque praeclarae generis, atque animi dotes, ad amplissimum hoc munus e dignitate Apostolicae Sed is gerendum egregie siustragantur; ut quamprimum sic deputatus Mediolanum sic conserat, nostram ibi Apostolicam Benedictionem Regi deserat, incolumem in Italiam adventum gratuletur, felix, faustumque in Germaniam, quam repetit, iter apprecetur, ac nostra demum Illi explicet

116쪽

ORATIONEs CLEMENTIS XI. 99

vota, ut hoc idem ejus iter in exoptatae publicae tranquillitatis cedat auspicium. Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra supradictum Josephum Renatum Cardinalem Imperialem nostrum, & Sedis Apostolicae de Latere Legatum deputamus, & declaramus ad praemissa peragenda, cum facultatibus, &clausulis opportunis. In nomine Patris , & Filii , & Spiritust Sancti. Amen.

117쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die et g. Decembris IIII.

ARGUMENTUM.

Creat S. R. E. Diaconum Cardinalem Annibalem Albanum San. ctitatis Stiae ex Fratre germano Nepotem, utriusque Si naturae Referendarium, Camerae Aposolicae Praesdem, ac nuper ad Tractum Rheni, aliasque partes inferioris Germaniae Nuncium Aposolicum extraordinarium.

UENERABILES FRATRES.

P ' ongo iam mortalis aevi spatio indolem. Vitam, mores Dilecti Filii Annibalis Albani nostri secundam carnem ex Fratre germano Nepotis probare studuimus, illumque, quem. admodum fere ab ineunte aetate huic Apo- Erat Astoliear Sedi singulari quodam cultu addi

ctum novimus,lta serventiori semper erga illam studio incensum multiplici experimento Comperimus. Sperantes proinde eum illustribus Fraternitatum Vestrarum exemplis perficiendum, Deo, & Ecclesiae fructuosiorem in dies exhibiturum esse famu latum, amplissimo Vestro Coctui illum adseribere cogitamus Clim tamen e contra valde Nos terreant verba illa Constitutio

118쪽

ORATIONES CLEMENTIs M. IO Inis sel. rec. Innocentii XII. Praedecessoris nostri, quibus climea praesicribitur disciplina, quae quoad Nepotes, aliosque Con- sanguineos Romanorum Pontificum ad Cardinatatum promovendos servanda est, fatis aperte innuitur non alios ex iis ad hanc sublimem Dignitatem assumendos esse, quam quibus eximia ad id merita suffragantur , justo timore corripimur, ne in ejusmodi judicio ferendo carni, & sanguini nimium indulgentes illius iurisiurandi, quo ab ipso Pontificatus nostri limine obstricti reperimur, immemores videamur. Coelestem idcirco luminum Patrem suppliciter in primis rogamus, ut si quod agere meditamur, memoratae Constitutioni, quam Nos usque ad extremum vitae spiritum inconcusse observare spopondimus, & nunc iterum Deo, & hominibus spondemus, quoquo modo repugnet, seu alias in nostrae, aut etiam in ipsius Nepotis nostri animae perniciem cessurum sit, adhaerere faciat Omnipotens Dominus linguam meam faucibus meis, ne hac de re edendum de moro Decretum pronunciare Valeamus: Deinde Vos, VENERABILEsFRATRES , enixe obsecramus, & in Domino obtestamur, ut in tam

gravi deliberatione labia vestra non prohibeatis, sed quacunque humana ratione posthabita, ac solum Deum prae oculis habentes, syncere, ac libere sententiam vestram feratis. Quid itaque Vobis videtur tAuctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra creamus S. R. E. Diaconum Cardinalem Annibalem Albanum cum clausulis necessariis, & opportunis.

In nomine Patris Τ, & Filii l, & Spiritus Sancti. Amen.

119쪽

IN CONSISTORIO PUBLICO

Habito die a o. Januarii ITI 2.

ARGUMENTUM.

Excepit Dominum Cardinalem Iosephum Renatum Imperialam, qui ab Apo stolica Legatione ad Carolum III. Hispaniarum Regem Catholicum Mediolani obit i feliciter ad Urbem redierat,ae Sanctitatem Suam his verbis allocutus fuit:

Anctitatis Vestrae mandatis obtemperans, Apostolica fretus Benedictione, Mediolanum me contuli, Catholico Hispaniarum Regi Carolo III. nuper in Imperatorem electo Sanctitatis Vestrae nomine felicem in Italiam adventum gratulatus sum, prosperumquoeidem in Germaniam iter auspicatus, paternae benevolentiae, ac intimae Pontificiar charitatis sensus simul exposui. Praeclara haec Apostolicae benignitatis argumenta filiali, qua par erat, devotione eximius pietate, & Zelo Rex excepit, paratumque sepius se professus est ad ea omnia erga Sanctitatem vestram,& Sanctam Sedem Apostolicam praestanda, quae obedientissimum Filium deceant; quam Regii animi propensionem jam

120쪽

non verbis tantum, sed & factis quoad per tempus licuit , confirmavit. Quidquid demum in hac legatione feliciter gestum est, id totum Sanctitati Vestrae acceptum refero. Si quid vero minus prospere, id tenuitati meae tribuo; summae autem Sanctitatis Velitrae benignitatis erit ignoscere.

Ad haec Sanctitas Sua ita respondit. UIdes, Dilecte Fili Nositer, quam uberi laetitiae sensu Urbs

pene tota felicem tuum, & incolumem reditum Tibi gratuletur. Vides quam effuSe exultantes Venerabiles Fratres Nostri, Collegae tui, tuos in amplexus Occurrant. Debentur haec eximio Zelo, ac singulari prudentiae, quibus demandatam Tibi a Nobis provinciam magnifice, fideliter, ac prorsus ex hujus Sanctae Sedis dignitate explevisti. I inc & Nos ipsi, quemadmodum Tibi dudum abeunti paterna charitate benediximus, ita nunc Te feliciter redeuntem eo, quo par est, grato animo expansis ulnis complectimur: debitas D. o. M. gratias agentes, quod Charissimus in Christo Filius Noster in Imperatorem Electus avita pietate imbutus Pontificiae nostrae in eum bene volentiae officia, quae sibi a Te delata fuerunt, animo, ut asseris, adeo obsequenti exceperit, ut merito sperare possimus eum filiale illud studium, quod in Nos, & Sanctam Romanam Ecclesiam tam disertis protestatus est verbis, praeclarioribus in dies

reipsa comprobaturum esse argumentis. Dissitiroo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION