Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 16. Martii I II.

ARGUMENTUM.

Acerbum Galliae Delphini obitum, qui alteri Delphino ejus P tri ante paucos menses defuncto successerat, DD. Cardinalibus nunciat , relatisque amplis Θ ejus laudibus, Exequias pros ragio illius Animae in Pontiscio Sacello de more celebrandas indicit.

NERABILES FRATRES.

On adhuc exaruerant lacrymae, quibus Gallia Delphinum suum Christianissimi Regis Filium immatura morte sublatum elapQ anno defleverat, cum alia, & sane asperiori accepta clade, quasi rescissa gravissimi vulneris cicatrice, non tam novum suscipere dolorem . quam pristinum vehementius continuare nuperrime coacta fuit: erepto sibi, erepto Ecclesiae, erepto orthodoxae Religioni alio Delphino, extincti non ita pridem Decesibris sui Primogenito, Regis Nepote inclyto, nec modo magnae spei, sed magnae jam, & maturae virtutis Principe, unanimi honorum omnium voce laudatissimo. Accessit ad tanti cumulum moe-

122쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI. IOS

roris, quod eodem elata sunere lectissima eius Coniuge, nonnisi ante sex dies demortua, datoque per haec Nobis grandi humanae caducitatis exemplo, luctuosum praebuerunt ambo spectaculum acerbissimae calamitatis. Dum itaque allatum ad Nos hac de

re tristissimum nuncium, non sine maxima paterni cordis nostri amaritudine, Vobis hodie communicamus, non utique ambigimus, quin animos aeque vestros ingenti dolore aflacerit

funestissima haec non quidem unius gentis, aut Regni, sed verius universis Christianae Reipublicae jactura, quam in amisso Religiosisssimo Principe prudentia, pietate, doctrina, animi magnitudine , potissimcim vero singulari in Ecclesiam cultu, filialique

in hanc Sanctam Sedem Observantia summopere commendato, impensissime lugemus. Non minus propterea ratione ducimur, quam debito Christianae charitatis urgemur, ut fa-crificiis, orationibus, & obsecrationibus illius Animae, cui mors terrenum abstulit Regnum, coeleste comparare satagamus. Id

porro & privatim Nos agere hactenus non praetermisimus, &Vos una Nobiscum prosequi enixe optamus, hoc ipsum suo tempore publicis in Pontificio nostro Sacello Exequiis, stata die Vobis indicenda, solemni ritu praestituri. Illum interim, Per quem Reges regnant, suppliciter rogemus , ut ad publici doloris levamen tamdiu integra, vivacique lanecta sospitem ,& incolumem servet Christianissimum Regem , quamdici Regius Puer novus Delphinus ab eo educandus defuncti Patris

Virtutes exaequaverit, annos excesserit. Quae sane res prope est una, quae non minus nostras, quam Galliae lacrymas posiet abstergere, ac Nobis tandem persuadere, ut spe Filii pari distiplina instituendi extincti Parentis desiderium leniamus.

123쪽

IN CONSISTORIO PUBLICO

Habito die a o. Aprilis III 2.

ARGUMENTU AI.

Conflium suum promovendi Canonitationem Beatorum Pii V., Andreae Aoeliini, Velicis d Cantalicio, S citharinae de Bononia Sacro DD. Cardinalium Collegio aperit, eorumque semientias exquirit. v ENERABILES FRAΤRES.

Ni versam plane Christianam Rempublicam, tot undequaque calamitatibus presIam, Le-s Visque potissimum, ac diuturnis bellorum processis agitatam Apostolicae charitatis ocu- tria inter, & lacrymastis contemplantes, suspic ut cum Propheta Regio exclamare compellimur: Terrores tui conturbaverunt me: circumdederunt me, scutaqua tota die, circumdederunt me simul. Ubique terror, ubique luctus, ubique desolatio: Undique percutimur, undique amari tudinibus replemur; adeo ut novum propemodum, atque inau-

124쪽

ΟRATIONES CLEMENTIS XI. IO

randum est, atque dolendum, malorum haec non sunt summa nostrorum. Timendum magis est, nec immerito timendum, ne filiis tenebrarum, qui prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt, adnitentibus, deterior bello pax, hoc est, o thodoxae Religioni maxime perniciose ita forsan ex inopinato coalescat, ut ingemiscere cogamur: Expectavimus pacem, aenon es bonum et tempus medelae, Est ecce formidor tempus curationis, re ecce turbatio. In tanto itaque rerum discrimine constituti, hinc bellorum damna sentientes, inde pacis pericula formidantes, cor primum, & oculos nostros in montem excelsum, & sanctum, unde omne Nobis auxilium affuturum confidimus, levare non praetermisimUs: enixe Dominum deprecantes, ut non contineat in ira misericordias suas, sed qui iacit pacem in sublimibus, & Reges in Thronis collocat, arctam non modo, & in dissolubilem animorum concordiam, Vertim, iaparem Catholicae fidei conjunctis viribus, & consiliis tuendae, ac propagandae gelum Christianis Principibus largiatur. Novos deinde, ac validos afflictis Ecclesiae rebus apud Divinamhonitatem Patronos quaerere decrevimus, qui scilicet scripti sint in judiciis temporum lenire iracundiam Domini, & conciliare cor Patris ad filios, adeo ut illorum ope & pacem in diebus nos ris a Domino dandam sperare possimus, & ita dandam, ut non in Nos auctam coelestem indignationem, sed vere placatam fuisse dignoscamus. Animum propterea, ac studia nostra con. vertimus ad promovendas causes Canonigationis Beatorum Pii Quinti Summi Pontificis, Andreae Avellini, Felicis a Canta licio,&Catharinae de Bononia, qu5 eorum splendida merita Universa: Ecclesine venerationi proposita, ac veluti sit per can-clelabrum collocata, luceant omnibus, qui in domo sint, sciantque fideles populi sibi in iis datum esse & calamitatum Praesidium, & virtutum exemplar. De illorum idcirco prae- Claris gestis, & eximiis miraculis narrationem, servato a Prae-

125쪽

1o8 . ORATIONEs CLEMENTIS XI.

decessoribus nostris more, in prae sienti Conlistorio reserri, &a Vobis audiri exoptamuS. v

Absolutd per D. Cardinalem de Abdua relatione Vitae, Virtutum, S Miraculorum B. Pii V. Summi Pontificis, Sanctitas Sua DD. Cardinalium sententias super ejusdem Beati Canonizatione exquisvis HS Derbis. . EXcepistis,VENERABILEs FRArREs, quas,& quantas Altissimus in Beato Pio Quinto virtutes collocaverit, & quam mirabilis in eo fuerit, qui facit mirabilia magna Plus. Placet igitur ne Vobis , ut ad tanti Pontificis, qui in diebus suis placuit Deo, & inventus est justus, adeoque in tempore iracundiae esse poterit reconciliatio, solemnem Canonigationem juxta consuetum Apostolicae Sedis morem procedamus rResponderunt omnes: Placet.

Posmodum absoluid relatione Virtutum, ae Miraculorum B. Andreae ADellini , Ila Sanctitas Sua locuta fuit. INtellexistis, VENERABiLEs FRATREs, quam praeclare Beatus Andreas Avellinus in omnibus se exhibuerit, sicut Dei Ministrum, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in longanimitate, insuavitate, in Spiritu Sancto, in charitate non ficta. Intellexistis pariter quam illustribus Omnipotens Dominus ejus Sanctitatem testimoniis comprobaverit. Videtur ne itaque Vobis expedire, ut ad illius quoque Cano nigationem solemni ritu deveniamus ZApprobaverunt omnes per Derbum: Placet.

Simiaiter absoluid relatione de Beato Felice is Cantalicio, Sanctitas Sua subjunxit. UENERABiLEs FRATREs . Ex iis, quae audistis, perspectum satis

est, quomodo Beatus Felix a Cantalicio, qui non cognovit literaturam, introiverit in potentias Domini: Vir sane simplex,& rectus, ac timens Deum; quomodo itidem illius memoria

126쪽

ΟRATIONES CLEMENTIS XI. Ioseiamdiu sit in benedictione populorum, qui illum Vere Francisci filium, hoc est, pauperem, & humilem, non tam heroicarum virtutum meritis insignem, quam illustrium miraculorum gloria praefulgentem, pia devotione depraedicant. Placetne igitur Vobis, ut ad solemnem illius Canonigationem juxta Ecclesiae institutum procedamus t Concordibus sussi viis annuerunt omnes per Derbum: Placet. Denique absoluid relatione Virtutum, re Miraculorum Beatae

citharisue de Bononia, DD. Cardinalium si ragia sequentibus verbis exquisvit AUdistis, VENERABiLEs FRATREs, quam singularibus patientiae, humilitatis, obedientiae, & flagrantissimae charitatis experimentis Beatae Catharinae Sanctitas probata fuerit. Audistis similiter quam praeclaris, & mirabilibus signis Divinus illam

Sponsus decoraverit. Audistis demum, quomodo heroicae illius virtutes ita ejus corpus coelestibus imbuerint aromatibus, ut illud incorruptione quaesita, quasi cinnamomum,& balsamum aromatigans, & quasi myrrha electa, perennem dederit odorem suavitatis. Placet ne igitur Vobis, ut etiam ad illius solemnem Canonigationem rite procedamus rUnanimi consensu responderunt omnes: Placet.

127쪽

IN CONSISTORIO SEMIPUBLICO

ARGUMENTUM.

Sententias DD. Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, re Episcoporum super Canonizatione B. Pii V. exquirit.

VENERABILES FRATRE R. Uanta eximiae non minus Sanctimoniae,

quam Pontificiae Dignitatis luce in Ecclesiae Celo mirabiliter coruscaverit Beatus Pius V., quanta itidem fecerit ipse, & docuerit: adeoque quam merito vocandus sit magnus in Regno Coelorum, satis iuperque Vos agnovisse confidimus ex iis, quae de heroicis illius virtutibus, ac praeclaris miraculis relata tum in publico Consistorio praeteritis diebus habito audivistis, tum in alia ad Vos transmissa fideli narratione legistis. Reliquum nunc est, ut in hoc Sacro Consessu veterum Conciliorum Romanorum imaginem praeserente de Sanctorum cultu solemniter ei decernendo, qui vere, dum esset Summus Ponti sex, terrena non metuit, sed ad coelestia Regna gloriosus migravit, diuturniori quavis cunctatione posthabita, deliberemus. Nec sane absqu e peculiari Divinae PrO

128쪽

ORATIONES CLEMENTIS M. I I Ividentiae consilio Contigisse arbitramur, ut eo plane tempore, quo orthodoxae Religioni tot ab ejus hostibus undequaque struuntur insidiaer quo Sacrorum Canonum salutaris. normatam impudenter contemnitur: quo turbulenti homines coni,nua novitatum prurigine laborantes, damnatos dudum errores subdolis artibus instaurare conantur: quo abundante nequitia Christiani Populi charitas plurimum refrigestit: quo saeculi testates nova in dies vulnera Ecclesiastjcae libertati io serre moliuntur: quo demuni suprema haec B. Petri Sedes tot injuriis palam asticitur, ipsaeque traditae Nobis a Domino Claves temere impetuntur: is Pontifex, recurrente propemodum natali ejus die, in Sanctorum album reserendus, adeoque nostrae non minus, ac Vestrae, quam Episcoporum omnium imitationi exhibendus proponatur, in quo fuit, ut Ecclesiae iampridem de eo sic loquentis verbis utamur, Religionis propagandae perpetuum

sudium, in Ecclesasicd disciplina resiluenda in se sus labor, in extirpandis erroribus assidua vigilantia, in sublevandis egentium necessitatibus indeficiens benescentia, in Sedis Aposolicae juribus vindicavis robur invictum. Hac itaque gravissima de re, dum divini luminis opem humiliter praestolamur, vestras quoque sententias, scrvato a Praedecestoribus nostris more, ibbenter exquirimus. omnium Antentiis auditis Sanctitas Sua sequentibus verbis ablocutionem absolvit. UENERABILEs FRATREs. Summopere laetamur suffragia omnium Vestrum, Sc sane speciali iure etiam tot Praesitum Orientalis Ecclesiae sub Turcarum Tyrannide misere gementis, adeoque Ope , ac tutela Beati Pii V. plurimum indigentis, unanimiter in eum sensum: qui nos fer jamdiu fuit, convenisse; in magnam si quidem Omnipotentis Dei gloriam , nec non S. R. E. praesidium, ac decus singulare solemnem Sanctis

129쪽

IIa ORATIONES CLEMENTIS XI.

simi hujus Praedecessoris nostri Canonigationem cessuram esse non dubitamus; Ceterum illius celebrandae diem brevi indi cemus , postquam scilicet in sequentibus Consistoriis etiam super aliorum Beatorum Canonigatione, quam similiter, Deo dante, peragere intendimus, vestras sententias exceperimus. Precibus interim , jejuniis, eleemosynis, aliisque piis operibus incessanter a Domino postulare pergamus, ut in re tanti ponderis , quod, & quale sit divinae suae, atque incomprehensibilis Sapientiae beneplacitum, Nobis Ostendere non dedignetur . IN

130쪽

IN CONSISTORIO SEMIPUBLICO

Habito die v. Maii I I 2. ARGUMENTUM . . Sententias DD. Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, re Episcoporum super Canonigatione B. Andreae Avellini

exquirit. v ENERABILES FRATRES.

'' m m pd xorum Domini viam, quae

ducit ad vitam, B. Andreas Avellinus, jugiter dilatante cor eius Spiritu Sancto, feliciter ingressus fuit, felicius cucurrit, selicisD sime consummavit. Deduxit eum scilicet Deduxit l per hanc viam persecta illa in Deum, ac Proximos Charitas, quae seras mittit timorem; Hoc ipse exar-clescens igne exultavit, ut Gigas, ad currendam viam; sibique

proposito ardui itineris termino, labores, aerumnaS, Probra, initarias, vulnera, contumelias laeto, sortique animo sius inuit; Hac incensus flamma poenitentiae aulteritatem clim innocentiae canes te mirabiliter Conjunxit: siummamque terrenarum rerum incipiam uberrima coelestium charismatum copia largiter compensavit; Neque enim ei reliquarum virtutum agmen deesse Diuitiaco by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION