Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

M4 ORATIONES CLEMENTIS XI.

poterat, Iucem, & facem illis praeserente charitate; Hanc illae omnes secutae sunt ancillae Reginam. Charitate itaque, quae numquam excidit, dirigente ejus gressius, quidquid ad hominem in sortem Domini vocatum, sive inter saeculi fluctus degentem , sive in portum vitae religiosae receptum perfecte formandum, severiora veterum Patrum documenta statuere,

Beatus hic Vir, qui cum in humanis ageret, utramque Personam praeclarissime gessit, abunde complevit. Haec omnia Vos ipsi ex relata alias mirabilium ejus gestorum serie bene colligere potuistis, atque inde etiam inferre, quantum publico Ecclesiae bono congruere possit Andream in utroque statu admirandum, miseris hisce collabentis veteris disciplinae temporibus, universo fidelium coetui, praesertim Vero tum saeculari, tum regulari Clero, peculiari imitatione colendum proponi, ut qui prodigium factus est multis , fiat omnibus adjutor fortis. Ita plane heroicae Virtutes, quibus emicuit, insignia miracula, quibus claruit, postulare videntur, ut coelestes in terris Sanctorum honores illi decernantur, qui mira humilitate contempsit. humanos. Vertim ut in re tanti momenti omnes accuratissimi judicii partes impleamus, sententias primum vestras exposcimus.

Omnium sufetiis exceptis Sanctitas Sua adjecit haec verba.

VENERABiLM FRATREs . Sententiis vestris de B. Andrea Avel lino in Sanctorum Canonem referendo concorditer eo collimantibus, quo noster quoque animus, post diuturnam rei meditationem, sponte sua ferebatur, celebrandae solem ui ritu illius Canonigationis diem opportune indicemus . Praescripta interim orationum, aliorumque piorum operum subsidia enixius instauremus, humiliter, ac serventer petentes a Domino, ut Nos misericorditer edocere velit quid in re tanta ad sui Nominis gloriam, fideliumque aedificationem agere debeamus.

132쪽

IN CONSISTORIO SEMIPUBLICO

Habito die D. Maji III a.

Sententias DD. Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum , ae Episcoporum super Canonigatione B. Felicis d Cantalicio exposcit.

Legit olim Dominus David servum situm, tametsi inter filios Jesse minimus natu esset, sustulitque eum de gregibus ovium, ut in Regum collocaret. Elegit novissi- servum etiam suum Felicem a Cantalicio Assisiensiis Patriarchae minimum filium, &de post sociantes accepit eum, Ut in medio Magnatorum consedere illum faceret, Ecclesiamque suam, quam humilitate vult crescere, praeclaris illius virtutibus illustraret. Sic Felix, eleetus a Domino, elegit & ipsis abjectus esse in Domo Dei sui, magis iquam habitare in tabernaculis peccatorum ; pusilloque eorum gregi, quibus aeterno Patri complacuit dare Regnum, adscribi cupiens, ut magnum construeret aedificium sanctitatis, alta prius jecit fundamenta humilitatis . Sapientiam huius mundi,

133쪽

116 ORATIONES CLEMENTIS XI.

quae stultitia est apud Deum, semper despexit, stultusque saepius haberi studuit propter Christum, ut vere esset Sapiens: illa scilicet sapientia, quam docet charitas Christi: charitas, quae patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur, non irritatur : charitas, quae omnia sustert, omnia credit, omnia sperat,

omnia sustinet. Hoc divini amoris igne mirabiliter aestuans B. Felix iugi meditationis studio, & assidua oratione per arduum Christianae persectionis tramitem ad superiora conscendit: quo sui abnegatione demissior, eo Divinarum rerum contemplatione sublimior. Asperrimis carnis afflictationibus, jejuniis, rigidissimis, ac sere perpetuis vigiliis, mortificationem Crucis jugiter in suo corpore portavit: Illudque severioris poenitentiae austeritate ita prorsus edomitum, ac spiritui subiecturr reddidit, ut in carne ambulans non secundum carnem militaverit , ac licet frequentibus nimium miseri hujus saeculi periculis humilis ministerii sui ratione, quod longo mortalis aevi spatio exercuit, in singulos fiere dies obnoxius fuerit, adhuc tamen nullam taculi maculam contraxerit. Verus Christi athleta, verus Francisci sectator, & filius per arctissimam paupertatem cursim illum, in quem, vestimentis abjectis, ne succumberet, nudum se commiserat, gloriose, ac feliciter Consiimmavit: Euangelica rerum omnium terrenarum abdicatione infra homines positus, insignium miraculorum fulgore, quibus eum decoravit Altissimus, stipra homines collocatus. Haec omnia exactissimis comprobata documentis, quae Vobis abunde innotuisse non ambigimus, diserte satis efflagitare videntur, ut dilectum Deo, & hominibus Virum, quem divina fruentem in Coelis Beatitate dudum colimus, in terris etiam Authoritate Nobis a Domino tradita Sanctorum Fastis solemniter adscribamus. Postulant id ipsum Viri Principes; postulat Religiosus Cappuccinorum ordo: Fidelium pene Omnium postulant vota. Verum prius quam hoc decernamus, quemadmodum sedium aeternu

134쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI. II

rum assistricem Sapientiam implorare non intermittimus, ita vestras etiam sententias hac in re audire summopere exopta-

Omnium Votis singillatim auditis Sanctitas Sua ita subjunxit.

VENERABiLEs FRATREs . In illum, qui noster jam erat, sensum suffragia vestra plenissime conveniunt: ut Sancti scilicet nomen, & cultus B. Felici a Cantalicio Apostolica Authoritate decernatur, adeoque ejus gloriam nunciare possit Ecclesia, cujus laudes jampridem omnes, ac praesertim hujus Almae Urbis nostrae Populi, enarrabant. Tantae itaque, ac tam expetitae cel britatis diem in sequenti Consistorio, adjuvante Domino, indicemus ; a Vobis interim petentes, ut quod in hujusmodi negotiis Ecclesiae solemne est) assiduis precibus, aliisq te praescriptis piis operibus eo potissimum tempore, quo advenientis Paracliti

Spiritus memoriam anniversaria supplicatione recolemus, auxilium Nonis de Sancto impetretis, ut rem in terris coelestem juxta divinum beneplacitum omnino conficere ValeamuS. Diqitigod by Corale

135쪽

IN CONSISTORIO SEMIPUBLICO

Habito die 18. Maji I I 2.

ARGUMENTUM.

Sententias D D. Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, ρ' Discoporum super Canonigatione B. Catharinae de

Bononia exquirit. VENERABILES FRAΤRES. Ulierem fortem non procul, neque ab ult, mis finibus vocatam, sed nostris in terris natam invenimus; quae non modo praeliando bella Domini insignes de humani generis hostibus victorias reportavit, sed os stium aperiens Sapientiae, quibus armis iidem hostes vincantur, scripto hac de re volumine mirabiliter edocuit. Bene jam intelligitis Mulierem hanc fuisse B. Catharinam de Bononia, quae ab ipsis fere incunabulis manus suas misit ad seditia: dum adhuc puella consuetis illius aetatis illecebris perpetuum bellum indixit: ad ultior vero adeo levavit se supra se, ut infirmitatem sexus in prodigium fortitudinis converterit. Nihil in illa, nisi sanctum, nisi mirabile. Innocentia nedum securioribus inclusa septis, sed etiam inter Aulae pericula sanctissime

136쪽

ORATIONEs CLEMENTIS XI. I I 9

custodita: Virginitas illibata: paupertas arctissimar obedientia admiranda: abstinentia semper austerior: amor in Deum quotidie intensior: charitas in proximos undique exaestuans; profunda humilitas: contemplatio sublimis: conversatio coelestis. Non est igitur quod miremur Catharinae, quae non aliaS, quam de Deo, vel cum Deo loquebatur, futuros rerum CVentUS, reVelante Deo, innotuisse. Non est quod miremur innocentem, ac poenitentem Virginem, quae Christi bonus odor fuit in omni loco, etiam in sepulchro reconditam, perennem dedisse odorem suavitatis. Fuit haec Virgo sapiens, quam Dominus in multa patientia, in tribulationibus, in laboribus, in castitate, inscientia, in Spiritu sancto, semper vigilantem invenit. Vere denumero prudentum, quae sumpsit oleum secum Divini amoris , eoque resertam lampadem suam usque ad Sponsi Coelestis occursum inextinctam gestavit, Omnium Virtutum meritis, omnium charismatum donis praelucentem . Haec omnia satis, superque Nobis persuadent, ut peractis jam iis, quae ad humanae prudentiae modum pertinebant, splendidam hanc sanctimoniae lucernam , quam Deus ipse insignium miraculorum luce fulgidiorem reddidit, non in abscondito, neque sub modio, sed super Candelabrum Ecclesiae solemniter collocemus: Adeoque Beatam Catharinam de Bononia Sanctae appellatione, par, que appellationi cultu, ac Sanctis Virginibus debito, honorandam pronunciemus. Quia tamen de re statuendum est, quae humana transcendit, divinam opem serventius semper implorare non cessantes, maturius adhuc de eadem re cum Fraternitatibus Vestris deliberandum censemus . Vestrae itaque pietatis, ac sapientiae erit edicere, quid in hac gravissima consultatione sentiatis.

Habitis omnium suifragiis se Pontifex locutus es.

137쪽

ieto ORATIONES CLEMENTIS XI.

VENERABiLEs FRATREs . Votis nostris consilia vestra respondent. Pro solemni itaque Canonizatione, benedicente Domino, peragenda tam B. Catharinae de Bononia, de qua hodie locuti suimus, quam reliquorum Beatorum, nempe Pii V., Andreae Avellini, ac Felicis a Cantalicio, de quibus in praeteritis Consistoriis actum fuit, indicimus tandem diem Dominicam proximam, hoc est vigesimam secundam currentis Maii, qua Festum Augustissimae Trinitatis hoc anno Celebrabimus. Vos interim sine intermissione orantes enixitis semper a Domino petite , ut ipso favente, ac inspirante, maximae huic rei supremam ritis manum imponere possimus ad Divini nominis gloriam, ad exaltationem Fidei Catholicae, &Christianae Religio

nis augmentum.

Demum cum in aliquo ex suffragiis audivisset feri mentionem cujusdam praedictionis B. Catharinae, quae Orientalis Imperii

excidium, casuramque Consantinopolitanam Urbem in Ture rum manus in Pervigilio Pentecoses anni I 'I. praenuntiaverat, conversus ad Orientales Discopos, qui plures aderant, ita ex tempore subjunxit:

Vos vero, orientales Praesules, Coelestem misericordiarum Patrem potissimum exorate , ut intercedentibus B. Catharinae meritis, quae Imperii orientalis excidium, Graecorum in Spiritum Sanctum blasphemiis ita promerentibus, praedixit, per ineffabilem Divinae sitae bonitatis abundantiam Graeciae Vestrae, quam Nos in visceribus gerimus paternae charitatis, post diuturnam poenitentiam, hoc ost, miseram tot annorum servitutem, concedere tandem dignetur, ut pristinam consequi libertatem, suosque valeat errores detestari.

138쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die praedicta post Semipublicum.

ARGUMENTUM.

Creat octodecim S. R. Ε. Cardinales, ex quibus tamen undecim tantum evulgat, reliquo3 septem in pectore, ut Docant, ro- servat arbitrio suo quandocumque, cout udoI.

v ENERABILES R AT RE S. l.η-- s Odem plane tempore, quo Nos amictis E l : ἰ i clesiae rebus opem laturi Sanctorum Catalogo nova nomina adjungere cogitavimus,

Vestrarum etiam Fraternitatum numerum pari eiusdem Ecclesiae rationibus opportune consulendi studio ducti, novis nominibus augere constituimus; Uilta non tam coelestitas, quam humanis subsidiis, quantum in Nobis est, publicae Causae succurramus. Enixis proindo, . c diuturnic precibus Deum t. Max. humiliter dudum exoravimus, ut in ejusimodi re quod, & quale esset Divinae suae, atque incomprehensibilis sapientiae beneplacitum, Nobis ostendere dignaretur . Temporis subinde opportunitatem nacti, quo delapsi olim e Coelo Divini Spiritus memoriam anniversiaria stupplicatione celebravimus , supremum

139쪽

12a ORATIONES CLEMENTIS XI. luminum Patrem ferventius iterum rogavimus, ut mentem

nostram coelesti sua luce perfunderet. Hodiernam demum ieiunio consecratam diem ex veteri Praedecessorum nostrorum more ad rem ipsam, benedicente Domino, perficiendam delegimus . Faxit Deus, ut omnes in amplissimum vestrum ordinem cooptandi, muneris, ad quod vocantur, debito ita respondeant, ut in eis glorificetur Deus, Ecclesia Letificetur, ac Sacerdotale Ministerium honorificetur. Ad maiorem igitur omnipotentis Dei gloriam, Sanctaeque Romanae Ecclesiae decus, &utiIitatem, intendimus creare eos omnes, nempe' Octodecim , qui ad septuagenarium Vestrum numerum complendum in praesens desunt, Cardinales, eosque, quantum Nobis fas est, ex omnibus Christianitatis Nationibus assumere, ut de iis, qui Personas Sanctorum Apostolorum repraesentare debent, vere dici valeat: In omnem terram exivissonus eorum: Ex illorum tamen numero, gravibus ex causis animum nostrum moventibus, undecim dumtaxat nunc evulgare censemus, videlicet: Joannem Antonium Archiepiscopum de via Episcopum Ari

Augustinum Archiepiscopum Cusanum Episcopum Papien

Julium Archiepiscopum Piagga Episeopum Faventinum . Antonium Felicem Londodarium Archiepiscopum Damasice-

Armandum de Rohan Episcopum Argentinensem. Nunum de Cuntia de Attame Episcopum Targensem. Vvolstgangum Annibalem ex Comitibus de Schrottembach

Episcopum Olomucensem. u hu , ii 'MOLU iAloysium Priolum Rotae Romanae Auditorem. i l .i Josephum Mariam de Thomasiis Congregationis Claricorum Regularium Theatinorum. EJo: Baptistam Ptolomaeum S . DP. ta . ι; a

140쪽

Franciscum Mariam ab Aretio ordinis Fratrum Minorum Cappuccinorum Palatii nostri Apostolici Concionatorem. Alios septem in pectore' reservare intendimus arbitrio nostro quandocumque evulgandos. Curavimus seligere Uiros , sive Ecclesiarum sibi commissarum administratione, sive illustribus Legationibus, sive aliis Apostolicae Sedis Ministeriis diu probatos; Non negleximus Regulares, ut aliquam Religiosorum ordinum bene de Ecclesia, A Orthodoxa Religione meritorum rationem habuisse videamur. Quid igitur Vobis videtur ὶ Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum , Petri, & Pauli, ac nostra creamus S. R. E. Presbyteros Cardinales Joannem Antonium Archiepiscopum de Via Episcopum Ariminensem.

Augustinum Archiepiscopum Cusanum Episcopum Papiem

Julium Archiepiscopum Plageta Episcopum Faventinum. Antonium Felicem Londodarium Archiepiscopum Damasce

num.

Armandum de Rohan Episcopum Argentinensem. Nunum de Cuntia de Attayde Episicopum Targensem. Vvoli gangum Annibalem ex Comitibus de Schrottembach Episcopum Olomu censem. Aloysium Priolum. Josephum Mariam de Thomasiis.

Jo: Baptistam Ptolomaeum. Franciscum Mariam ab Aretio. Cum disipensationibus, derogationibus, & clausulis necessariis,& opportuni S. A lios septem in pectore reservamus arbitrio nostro quandocumque declarandOS.

In nomine Patris ', & Filii ', & Spiritus Sancti. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION