장음표시 사용
161쪽
ORATIONES CLEMENTIS M. . I 4stiam, & misericordiam apud Te, ut confirmes mihi Praesulatum,& mihi Palliu m mittas . Ut autem Sanctitas Vestra certa remaneat de conscientia mea circa sanam doctrinam, mitto fidei meae professionem, & abjurationem, quam seci, Contra omnes falsas doctrinas, & contradictiones coram R. P. Joanne Josepho Maget, quem elegi in Procuratorem meum, ut haec sistat Sanctitati Vestrae nomine meo cum ea, quae convenit, obedientia ;illi tribuens plenam facultatem, & potestatem , non solum ad haec confirmanda, & subscribenda, tanquam Vices meas tenen
ti, sed ad supplendum, si quid desuerit, & quemadmodum
statuta fuerint, quaecumque placuerint Sanctitati Vestrae, &Sanctae Fidei debito more perficiendum nomine meo. Certissimus equidem mihi sum, me ne minimum quidem recedere a sententiis, &praeceptis Tuae Beatitudinis, sed & persectum me esse in tua sanctissima intelligentia, & Catholica Doctrina, secundum quam, ut verus Magister totius Oecumenicae Ecclesiae, tenes, & doces. Utinam sanctis tuis precibus non caream. Amen. Dat. in AEgypto in meo diversorio Anno salutis M. DCC. XII.
Mense Julio Indictionis V. Culminis Vestri Beatissimi, & Sanctissimi.
Servus humilis, em in cirso Filius obsequentissimus Samuel Patriareha Alexandriae .
Locus si, Sigilli Circa sigillum:
Samuel misericordia Dei Papa, 8e Patriarcha Magnae Urbis Alexandriae, Se Iudex Terrae.
Sigillam exhibet imaginem Sancti Marci, circa quam legitur :
162쪽
Tenor abjurationis ejusdem Patriarchae. EGO Samuel Capasulis a Chio Filius Demetrii Capa sis, Dei misericordia Patriarcha Alexandriae per directionem admodum Rev. P. Archangeli a Melita, & coram RR. PP. AEgidio a Lacu Nigro Vice Praesecto Missonis in AEgypto, &Joanne Josepho Maget Apostolicis Terrae Sanctae Missionariis, & cum aD
sensu Patrum Minorum cum iisdem existentium, habens coram me Sancta Euangelia, iisque proprias meas manus imponens, iuro super ipsis, et ex corde credo, atque ore Confiteor illam Sanctam Fidem Catholicam, et Apostolicam, quam Sancta Romana Ecclesia credit, docet, confitetur , et servat, et conse quenter respuo, aVersor, et execror omnes haerests cujuscumque Sectae erroneae, et quorumcumque Haereticorum, qui Sanctae Catholicae, et Apostolicae Romanae Ecclesiae adversiantur. Item juro, quod credo , et confiteor, Corde, et Ore, quod Spiritus Sanctus ex Patre, Filioque procedat, tanquam ex uno
Principio, uno Spiratore, et una Spiratione , et quod Filius sit principium hypostasis Spiritus Sancti, quemadmodum et Pater; et quod hoc Verbum Filioque licite , et rationabiliter Nicaeno, et Constantinopolitano Symbolo si appositum ab Oc.
cidentali Ecclesia, tanquam necessaria explicatio ad cohibendas haereses, quae tunc temporis Vigebant: et quod in pane triticeo, sive azymo, sive sermentato Sacramentum Eucharistiae vere conficiatur: et quod Sacerdotes alterutrum consecrare Oporteat, Unumquemque secundum propriae Ecclesiae morem, sive occidentalis, sive Orientalis: & quod animae vere Poenitentium, qui non. plene pro commissis, et omisiis suis satisfecerunt, atque eatenus in Dei charitate decesserunt, post mortem Purgatorii poenis expientur; ad quas liberandas conducunt vivorum fidelium suffragia, Missarum scilicet Sacrificia, orationes, et Eleemosynae, atque alia msericordiae opera, quae a Fidelibus, secundum Ecclesiae traditionem, pro animabus illis
163쪽
ORATIONES CLEMENTIs XI. I 4 fieri consueverunt. Firmiter etiam amrmo, ac teneo animas eorum , qui post susceptum Baptismum nullam peccati maculam incurrerunt, nec non eorum, qui post Baptisinum in lethale peccatum lapsi sunt, sed expiati in corporibus suis per poenitentiam, aut extra corpus in Purgatorio, statim in Coelestem gloriam recipi, Deumque Trinum, & Unum, uti est, clarὰ intueri. Animas autem decedentium in peccato mortali, sive actuali, sive solo originali mox in infernum descendere, ubi pro ratione diversorum demeritorum diversimode puniuntur. Praeterea Sancta, & Apostolica Romana Cathedra, atque eam tenens Pastorum Princeps, & Summus Sacerdos Primatum habet Luper omnem terram; atque hic est Suceosior Sancti Petri primi, & Principis Apostolorum, verusque Vicarius JEsU CHRisTIDomini Nostri, Caput totius in Christo Ecclesiae, Dominus noster, & Pater, & Magister omnium Christianorum , ut quod ipsi in persona B. Petri data est plenissima potestas a Christo Domino nostro pastendi, regendi, et gubernandi Catholicam Ecclesiam.
Item iuro, quod amplector, et veneror omnes Sanctas Syn dos , quas recipit Sancta Catholica, & Apostolica Romana Ecclesia, & praecipue duo Oecumenica Concilia Florentinum, et Tridentinum, Sc respuo omnes falsas doctrinas veritati suprascripti Dogmatis repugnantes, et verae Fidei Sanctae Romanae Ecclesiae, sine qua nemo salvari potest. Juro autem super his Sacris Euangeliis, quod nunquam consentiam, aut eligam admittere haeresim aliquam, aut amplecti dogma fidei contrarium Catholicae, et Apostolicae Romanae Ec' cIesae, et verae ipsius Fidei. Ita promitto , quod nunquam haereticorum libris fidem adhibebo, aut illos recipiam; sed reprobabo , et omnes pariter haereses suprascriptae verae fidei contra .rias rejicio, & execror. Haec spondeo hodie coram Deo Trino in Personis, et Uno in Natura, et in praesentia supradicto-
164쪽
148 ORATIONEs CLEMENTIs M. rum Testium, Reverendorum Patrum scilicet substriptorum . Anno salutis r ia. Mense Maio die 26. ser. a. , secundum antiquum computum, Indict. V. secundum novum vero die 6. Mensis Junii ejusdem anni. In diversorio dictorum Patrum MiGsionariorum Apostolicorum Terrae Sanctae in AEgypto . Locus q- Sigilli .
Ego Samuel Capasulis a Chio filius Demetrii Sacerdotis Capasulis, Dei gratia Patriarcha Alexandriae libere, de spontanee exposui praesentem abjurationem haeresum Catholicae Doctrinae, & verae fidei oppostarum, quam nunc confiteor. Ego D. Archangelus a Melita Minoris Observantiae, & Superior apud Cairum veterem per Terram Sanctam Missionarius Apostolicus praesentem abjurationem in manibus meis emissam recepi. Ego D.Rgidius de Lacu Nigro Pro - Praesectus Missionum in Terra Sancta in f tgypto testor me praesentem adfuisse in emissione praedictae a urationis. Ego B. Joannes Ioseph Mazet Missionarius Terra Sanctae praesens adfui praedictae abjurationi.
Peracta ejusmodi recitatione R.P.D. Lambertinussuam orati nem, Usupplicationem ita prosccutusfuit.
AUdivit iam Sanctitas Vestra, quid asserant literae Patriaris
char Alexandrini; audivit quid alia, quae modo lecta sunt, contineant: audivit filium matris ubera humiliter petentem, qui diti errans ab utero locutus fuerat falsa. Audire nunc Sanctitas Vestra non dedignabitur Orthodoxae Fidei prosessionem, quam Bltra aliam, & sane plenissimam ab eodem Patriarchaemissam, & Sanctitati Vestrae exhibitam, illius nomine mox emittet Religiosus hic Vir Joannes Joseph Maget, speciali ad id sustultus mandato, juxta formam Graecis ad unitatem S. R. E. redeuntibus a Sode Apostolica praeseripiam,solemni addita promissione, quod fidei professionem hujusmodi iuxta formam praedictam idem Patriarcha ratam, & gratam habebit, et publicum rite consectae ratificationis Instrumentum ad Sanctitatem
165쪽
ORMIONR CLEMENTIS XI. 249 vestram, et hanc Sanctam Apostolicam Sedem intra tempus competens omnino transimittet.
Surgens hic praedictus Io:Joseph Maget ab uno G -DD. Caerem niarum Magi ris ante Pontificiam Sedem deductus fuit, ibique feris genibus Fidei professionem juxta formiam Graecis ad unitatem S. R. Eccles redeuntibus d Sede Aposolica
dudum praescriptam ejusdem Patriarchae nomine solemniter emist,seu potius renovavit, recitata abs voce eadem formula tenoris, qui sc uitur, videlicet.
EGO F. Joannes Joseph Maget ordinis Min. S. Francisci de
Observantia Procurator Venerabilis Fratris Samuelis Ca- pastulis Patriarchae Alexandrini Graeci Ritus ad Pedes Sanctitatis Vestrae constitutus uroguratorio nomine praedicti Samuelis Patriarchae mei principalis infrascriptam Sanctae orthodoxae Fidei prosessionem juxta sermam Graecis ad unitatem S. R. E. redeuntibus a Sede Apostolica iamdudum praestriptam factu'rus, & emissurus promitto pro eodem Samuele Patriarcha meo Principali, quod ipse illam ratam, & gratam habebit, ac sustipiet, & acceptabit, & intra tempus competens ratificabit, &emologabit, atque de novo iuxta eamdem sermam de verbo ad verbum , Graeco tamen idiomate, faciet. & mittet, ac sua manu subscriptam, suo sigillo obsignatam, ad Sanctitatem Vestram, &hanc Sanctam Apostolicam Sedem transmittet. Sanctam igitur Catholicam Fidem explicite, & expresse profitendo firma fide credo, A profiteor omnia, & singula, quae continentur in Symbolo Fidei, quo S. R. E. utitur, videlicet: Credo in unum Deum M.
Reliqua, ut in professione orthodoxae Fidei d Graecis facienda julf sufel. ree. Gregorii Papae XIII. edita.
Hanc vero Catholicam Fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, & veraciter teneo, eamdem integram, di inviolatam usque ad extremum vitae spiritum
166쪽
1so ORATIONEs C MENTIS M. constantissime, Deo adjuvante, retinere, & confiteri, atque a meis Subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri, di praedicari, quantum in me erit,
curaturum. Ego idem F. Io: Ioseph Mahet Procurator supradicti venerabilis Fratris Samuelis Patriarchae Procuratorio illius nomine, ut supra, spondeo, voveo, ac juro Isic me Deus adjuvet, & haee Sancta Dei Euangelia.
Absoluta aedi formulae recitatione, taque propria manu subsignata, idem .Joseph Maget priorem locum repetiit, praefatus Dero R. P. D. Lambertinus suam orationem his tandem verbis conclusi.
IN literis Patriarchae Alexandrini, aliisque actis , quae nuperlecta fuerunt, praeter haeresium, errorum, ac luctuosi schismatis ab eo amplissime sectam eiurationem, praeter Perpetuam, ac debitam obedientiam, & subjectionem Sanctitati Vestrae, atque huic Sanctae Sedi plenissime praestitam, habetur etiam petitio, quae juxta veterem morem, ac Romani Caeremonialis praestriptum, nonnisi in hoc loco , & ab aliquo ex Consistorialis Aulae Advocatis exponi potest. Cum idcirco summa Sanctitatis Vestrae beneficentia sim inter illos adscitus, Maiorum coniuetudini morem gerens, quae supplex petit idem Patriarcha paucis exponam .
. Samuel itaque Capassilis Patriarcha Alexandrinus omni, quo par est , obsequio , animique tota submissione, Pallium petit, quod o Sancti Petri corpore sumitur , & in quo Pastoralis officii plenitudo continetur. Non inani spe innititur fore, ut voti compos fiat, clim Alexandrina Ecclesia eximiae hujus praeroga livae honorem non uno equidem nomine mereatur. In primissiquidem S. Marcus Euangelista Beatissimi Apostolorum Principis in Christo Filius, & ab eo Alexandriam missus Ecclesiam ib
167쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. I S IIam landavit, & rexit , unde iure optimo eadem Ecclesia Censenda est peculiaris haereditas B. Petri, qui per filium siuum, &ejus salutarem Euangelii praedicationem sibi eam comparavit. Illius porro primi Christiani morum integritate, ac sanctis exemplis vitam adeo commendatam duxerunt, ut, teste D. Hieronymo, Philo Hebraeus Essenorum mores pene Angelicos laudans, Alexandrinorum illius temporis virtutes omni ex parte spectatas indigitare voluerit, illarum, vel admiratione ductus, vel sanctitate permotus . Merita praeterea Antistitum celebris illius E clesiae id ipsium exigunt, nam ut nemo fere ignorat, Alexandrini
Patriarchae plurimum elaborarunt, omnique ope, ac zelo contenderunt , ut turbae, quas controversia de die, quo Pascha rite celebraretur inter Christianos excitaverat, componerentur; praecaeteris autem, quod Ecclesiae monumenta luculenter produnt, S. Athanasius in asserenda, ac propugnanda divina cum Patre
Filii consubstantialitate meritorum gloria eminuit, Fidei causa quaeque aspera, & acerba perpessus. His accedit Alexandrinam Ecclesiam, post Romanam, primam fuisse usque ad Lateranense Concilium siub Innocentio III., qui subinde ejusmodi honorem Ecclesiae contulit Constantinopolitanae. Ipse quoque Samuel Patriarcha eo, quod flagitat, Pallio se dignum praebet, quippe qui, ut ex literis nuper audivimus, damnato schismate, eique annexis erroribus eiuratis, ad Romanae Ecclesiae unitatem recipi,& admitti suppliciter petit, Sedique Apostolicae se totum tradit, ac siibjicit syncera orthodoxae Fidei prosessione, suam cum Catholica Ecclesia consensionem testatus, raro quidem exemplo, nec passim obvio. Hic quidem Samuel Patriarcha non adest: illius tamen adest nomine legitimus iste Apocrisiarius, qui Patriarchae Pallii honorem supplex flagitat. Quod si in Canonicis Sanctionibus inter eos, quibus Pallii decus Apostolica Sedes conferre solet, Alexandrinus Patriarcha illustrem obtinet locum, honorifica, & speciali appellatione laudatus, & Sanctus
168쪽
Gregorius Pontifex Maximus Pallium dari pro antiqua Ecclesiae consuetudine, clim petentium merita precibus non inane commendationis pondus adjiciunt, sua testatur auctoritate, nihil plane obstare videtur, quod clementissimae Sanctitatis Vestrae dignationi moram afferat, quin Oratoris precibus instanter, imstantius, & instantissime emissis indulgeat, ac vota consoletur, ea potissimum etiam de causis, quod sperare facile possumus Patriarcham hoc obstrictum, atqtae illectum beneficio ardentius enixurum, ut Populos Pastorali suae curae commissos, simulque
Episicopos suae iurisdictioni subjectos, quibus praeivit exemplo, ad Ecclesiae Romanae obedientiam solicito zelo secum
Illico Sanctissimus Pater ejusmodi orationi, ac petitioni in hae verba respondit. BEnedictus Deus, & Pater Domini Nostri Jesu Christi, Pater
Misericordiarum, & Deus totius consolationis, qui consolatur Nos in omni tribulatione nostra. Intuens scilicet piissimus Dominus Catholicam Ecclesiam innumeris agitari turbinibus, faustissimo illam eventu, hoc est humili, ac syncero ad eam reditu Venerabilis Fratris Samuelis Patriarchae Alexandrini, laetificare voluit, eoque maximum angustiis nostris levamen aster. re dignatus est. Non tamen in uno Patriarcha sistit laetitia no stra; perpendentes enim eximiam illius pietatem, cujus tam praeclarum accepimus hodie testimonium, nec non singularem, quam, ut Nobis innotuit, apud siuas late gentes existimationem obtinet, uberiorem in dies spiritualium gaudiorum messem ex pectamus; ad eadem siquidem sequenda vestigia omnibus Graeci ritus Populis, ac praesertim Episcopis, valido incitamento futurum Patriarchae tam illustris exemplum summoperis confidimus . Plurimas propterea, ac debitas supremo bonorum omnium Auctori gratias agimus, quod Alexandrinum Antistitem ad Beatissimi Apostolorum Principis, indignum licet, ac imme-
169쪽
ORATIONES CLEMENTIS M. I 3rentem Succetarem, hoc est Marcum ad Petrum, Discipulumaci Magistrum, FiIium ad Patrem, iis propemodum diebus, qui Bias ipsius Beati Marci, nec non Sanctissimi Alexandrini Episcoapi Athanasii festa celebramus, quod certe non sine peculiari Di
vinae Providentiae consilio Contigisse arbitramur, per ineffabilem Divinae suae bonitatis abundantiam vocare voluerit: selix inde omen accipientes, quod Is, cujus persecta siunt opera, Alexan. ctrinae Ecclesiae Gregem universum Pastoris sivi exemplo ad hanc Petram fidei confugere, & ad hunc Montem Domini ascendere similiter faciet, ut legem accipiat in Sion, & Verbum Dominiaticliat in Hierusalem. Expansis interim Pontificiae charitatis brachiis, magnaque cum animi nostri exultatione, una cum istis Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, planam, ac debitam ab eodem Patriarcha Alexandrino, tam per suas mox perlectas literas, quam per legitimum Procuratorevi suum
Nobis, & huic Sanctae Sedi praestitam obedientiam, ac subjecti nem libenter recipimus: nostram illi vicistim, & ejusdem Sanctae Sedis gratiam, benevolentiam, & patrocinium amantissime exhibentes. Petitae insuper concessioni Pallii de Beati Petri corpore sumpti, in quo est plenitudo Pontificalis Officii, eidem Samueli Patriarchae, postquam orthodoxae Fidei prosessionem
ab ejus Procuratore hic renovatam ratificaverit, ab illo, cui rem hanc delegabimus, tu Tu nostro tradendi, similiter annuimus; praevia tamen ipsius Samuelis Patriarchae in utroque foro abs lutione a Censuris, sententiis, & poenis Ecclesiasticis quibuslibet, quas ipse propter Schisina, haereses, & errores, quos tenuit, di nuper ejuravit, quovis modo incurrit: praeuia insuper cum eo dispensatione: super irregularitate per ipsum praemistbrum Occasione quomodolibet contracta, itaui illa, & iisdem praemissis minime obstantibus, Clericali charactere, quo antea insignitus suit, illiusque privilegiis uti, ac in omnibus etiam Sacris, & Presbyteratus Ordinibus antea pariter susceptis,etiam in Altaris mi-
170쪽
nisterio ministrare ; nec non Patriarchali Ecclesiae Alexandrinae, cui nunc praeest, quoad vixerit, praeesse, & munere Consecrationis per eum etiam antea suscepto uti libere, & licite possit, &valeat; ac demtim praevia ejusdem Samuelis Patriarchae ad haec omnia, & singula, & alias ad quemcumque effectum adversus praemissa opportuna rehabilitatione. Reliquum nunc est, ut Deum Optimum Maximum impense rogemus, quatenus opus, quod ipse operatus est, confirmare dignetur, illudque in unitate Fidei, & vinculis charitatis laetioribus in dies perficiat
Finito Sanctissimi Patris responsio D. Nicolaus Jacobatius Sanctitatis Suae, es Camerae Aposolicae Procvrator Generalis ad RR.PP. DD. Protonotarios, S Notarios Aposolicos ibi praesentes conversus, eos in hunc modum interpellavit.
EGO . Nicolaus Jacobatius Sanctissimi Domini Nostri, &Ca
merae Apostolicae Procurator Generalis, rogo Vos Omnes
Protonotarios, & Notarios Apostolicos hic praesentes, ut de delatione, ac praesentatione eidem Sanctissimo Domino Nostro facta per Fratrem Ioannem Josiephum Maget Ordinis Minorum Sancti Francisci de Observantia nuncupatorum literarum Venerabilis Patris Samuelis Capasulis Patriarchae Alexandrini Graeci ritus, continentium omnimodam obedientiam, & subjectionem, quam idem Patriarcha praestat, & exhibet Sanctitati Suae,ia Sanctae huic Sedi Apostolicae r Nec non authentici documenti e rationis a praedicto Patriarcha factae schismatis, & quorumcumque errorum, in quibus prilis versabatur, ipsarumque lit rarum, & eiurationis lectione: Ac insuper de prosessione Fidei a praefato Fratre Ioanne Josepho procuratorio nomine ejusdem Patriarchae juxta sermam Graecis ad unitatem Sanctae Romanae Ecclefiae redeuntibus a Sede Apostolica praescriptam in manibus Sanctitatis suae lemniter emissa; Ac demum de petitione Pallii de corpore Beati Petri sumpti pro praedicto Patriarcha fa