Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

t in opportunitatem palam, & in omnium oculis declarandi paternam illam, & adhuc constantem charitatem, qua Charissimum in . . : Christo Filium Nostrum Philippum Hispa--- - niarum Regem Catholicum in Domino prosequimur. Plurimis idcirco Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum exemplis, quae etiam Nos ipsi, licuti nostis, non semel secuti fuimus, adducti ad Regiam illius Sponsam Principissam Parmensem propediem, ut accepimus, ex Italia discessuram nostrum, & Apostolicae Sedis de Latere Legatum deputare intendimus Dilectum Filium Nostrum Ulysem Josephum S. R. E. Cardinalem Gozgadinum, qui novae Reginae in

192쪽

1 6 ORATIONEs CLEMENTIS M.

ditione huic Sanctae Sedi etiam quoad temporalia subjecta, in qua nata, & educata fuit, adhuc commoranti Apostolicam nostram Benedictionem deserat, Regale Connubium gratuletur, nec non faustum, ac prosperum in Hispaniam iter, aliaque omnia, coelesti accedente Benedictione, felicia ex intimo nostri cordis affectu apprecetur ad laudem, & gloriam Omnipotentis Dei, Christianaeque Reipublicae tranquillitatem, &

pacem.

Quid Vobis videtur tAuctoritate omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra supradictum Ulysiem Iosephum Cardinalem Goggadinum Nostrum, & Sedis Apostolicae de Latere Legatum deputamus, & declaramus ad praemissa peragenda cum facultatibus, & clausulis opportunis. In nomine Patris , & Filii ', & Spiritus et Sancti. Amen.

193쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die . Decembris I Iq.

Gravibus malorum procellis, quibus ab ipso suscepti Pontificatus initio agitatus semper fuerat, novisque in tes acerbiorabus vulneribus, quae Ecclisasicae libertati, Pontificiae authoris ii, imo etiam Orthodoxae Reliponi inferebantur, commemoratis , comitium aperit suum impavido, strenuoque animo exequenda ea, quae Pastoralis osscii ratio potulabat, eumque in scopum DD. Cardinales Dehementer hortatur, ut occasoue Indulgentiae d Sanctitate Sua informa Jubilar nuperrimὰ concessae per accuratas eorum preces divinam illi opem tam necessario tempore conciliare studeant. . . D

UENERABILES FRATRES.

ii Uatuordecim iam lapsi sunt anni, ex quo, l nullo licet meritorum nostrorum suffragio, m placuit divinae bonitati, cui proprium est in-

A firma mundi eligere, humilitatem nostram ad Su remi Apostolatus nitigium evocare. Quantis interea, & quam gravibus malorum procellis agitati semper fuerimus, optime nostis , quippe qui in partem solicitudinis nostra: Vocati, magnam etiam calamitatum nostrarum partem sustinuistis. Laetiora in posterum sp Disiligod by GOrale

194쪽

1 8 ORATIONES CLEMENTIS M.

rare nos iuberent vota illa, quae Nobis anniversario assumptionis nostrae die nuperrime detulistis, & crastina die decimum quintum Pontificatus Nostri annum, benedicente Domino,

incuntibus pro consueto humanitatis vestrae more iterum deferetis . Dolemus tamen ex animo nedum vere nullam effulgere adhuc spem temporis serenioris: Sed quod maxime deplorandum est, nova semper in dies, A semper acerbiora a filiis perditionis Ecclesiasticae libertati, Pontificiae authoritati, imo etiam ipsi met Orthodoxae Religioni vulnera infligi; ad eout si res eo, quo ire coeperunt, gradu procederent, & pollent divina promissa deficere, brevi prosecto fieret, ut manante ab iis, in quibus haec accidunt, ad alias Catholici Orbis Provincias exem- pli consensione, nullam propemodum ubique gentium Ecclesiae reverentiam, nullum Nobis, & huic Sanctae Sedi pristinae dignitatis vestigium, nullam denique fidelibus in doctrina fidei certitudinem relinqui contingeret. Verum, Coelo etiam, & Terra transeuntibus, divinae promissionis verba non transibunt. Respiciet Dominus de Coelo , visitabit, perficiet,& custodiet vineam, quam plantavit: erit ipse nobiscum usque ad consimmationem saeculi: Aderit Nobis, aderit Ecclesiae, aderit causae suae, si Nos ossicio nostro non desuerimus . Decretum proinde Nobis , fixumque est ad tot, tantasque Ecclesiae,

Apostolicae Sedi, ac ipsi Religioni illatas iniurias vindicandas ea omnia, ad si irante Superni Factoris auxilio, quamprimum exequi, quae injuncti Nobis divinitus Apostolici muneris ratio

postulat, quaeque enixis tam nostris, quam aliorum precibus imploratum coelestis gratiae lumen ostenderit. Idcirco memoria recolentes tunc maxime Apostolorum Principi, cujus locum immeriti tenemus, coeleste praesidium adfuisse, clim oratio fiebat ab Ecclesia sine intermissione ad Deum pro eo, ad communes hujus almae Urbis Christi fidelium preces confugere decrevimus; atque ut hoc ipsium promptius peragatur, Eccle

siae

195쪽

ORATIONES CLEMENTIs M. I79siae thesauros, quorum dispensationem Nobis credidit AltisIimus, Apostolica liberalitate protulimus: iisdem scilicet fidelibus certa pietatis opera adimplentibus nonnullas de injunctis eis, aut alias quomodolibet debitis poenitentiis relaxantes: ac insuper plenariam omnium peccatorum suorum Ιndulgentiam in sorma Jubilei illis concedentes, qui intra spatium duarum sequentium hebdomadarum jejunaverint quarta , &sexta series, ac Sabbato alterius ex hebdomadis hujusmodi, nec non Basilicas Sancti Joannis in Laterano, Principis Apostolorum, &Sanet e Mariae Maioris, vel earum aliquam visitaverint, & ibidem oraverint, ac peccata sua consessi Sacram Communionem sumpserint, pauperibusque eleemosynam, prout sua cuilibet pietas siuaserit, erogaverint. Agite igitur, VENERABILES FRATREs, quorum praestanti opera, ac consiliis, & iuvari debemus, & utimur libentissime: Opportuno hoc, atque acceptabili tempore Dominici Adventus Deum Optimum Maximum, qui est multae misericordiae omnibus invocantibus eum, jugiter obsecrate, ne viribus deficiamus, sed veniat in Nos

Spiritus Sapientiae, & Intellectus, Spiritus Consilii, & fortitudinis, Spiritus Scientiae, & Pietatis, quo timidae cogitationes, & incertae providentiae nostrae roborentur, ut strenue

hiscum stantes in praelio, atque opponentes murum Pro domo Israel, sortiter illius causam tueri possimus, a quo Nos per Beatum Petrum, ejusque successores potestatem accepimus in terris maximam, quae in indigno haerede non deficit.

196쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

. Habito die a I. Januarii I IS.

ARGUMENTUM.

Nuperae Pacificationis inter Imperatorem, re Imperii Principes ex una, ac Regem Christantissimum ex altera partibus in Oppiis Badens sabilitae Capitibus, Orthodoxae Fides, Eccles, Sanctaeque Sedi tum favorabilibus, tum etiam praejudicialibus explicatis: recitari mandat Protesationem ibidem dR. P. D. Pallaneo jussu Sanctitatis Suae factam ; deinde disseris de ingenti bellico apparatu , quem Turcarum Drannus adornabat, UDD. Cardinales hortatur, ut Deum obsecrent, quatenus fructuosas ese velit Pontisciat monitiones, preces, quibus Christianos Principes ad fortiter occurrendum periculo rei Christianae d Barbaris impendenti vehementer pro Pasoralis offficii, debito incitaverat.

- UENERABILES FRATRES.

Bi primum superioribus mensibus inaudivimus in Conventu Badensi Pacem tandem inter Charis limum in Christo Filium No. strum Carolum Romanorum Regem in Ιmperatorem Electum, ac Germanici Imperii Principes ex una, nec non Charissimum itidem in Christo Filium Nostrum Ludovicum Francorum Regem Christianissimum ex altera partibus fuisse firmatam, ereximus illico, priusquam scilicet eiusdem Pacis articuli ad Nos

197쪽

afferrentur, oculos , manusque in Coelum supplices, tum uberes Divinae bonitati gratias agentes, quod votis nostris ab initio helli, hoc est, ab ipso Pontificatus nostri primordio susceptis,

magna jam ex parte annuerit: tum misericordiarum Patrem enixe, ac humiliter obsecrantes, ut opus inchoatum perficere , & gaudium nostrum implere vellet, Pacemque ipsam taminitam, quam ineundam coelesti sua illi admota manu st, bilem, perpetuamque esse dignaretur. Fraternitates tamen Vestras hac de re alloqui hucusque distulimus, expedire rati, ut prius nedum sancitae Pacis Capita, ambarumque Partium rati habitionis documenta oculis intueremur, Verum etiam 1edulo exploraremus, quis tandem exitus contigillet multiplicibus illis, indefessis, diuturni lque curis a Nobis adhibitis, ut ejusimodi Pax absque ullo Ecclesiae, Sanctae hujus Sedis, atque

Orthodoxae Religionis detrimento perficeretur ; ac ubi peccatis nostris facientibus, res ex animi nostri sententia usquequaque non processissent, cognosceremus saltem , an :, qua parerat, sedulitate, ac fide executioni demandata fuissent ea omnia, quae ut Ecclesiae, Apostolicae Sedis , A Catholicae Religionis indemnitati constultum esiet, illarumque Jura undequaque salva, illaesa, ad inviolata conservarentur, de quamplurium ex Fraternitatibus Vestris conlisio commisimus Dilecto Filio Dominico Passioneo in utraque Signatura nostra Reserendario, ac Praelato Domestico nostro, quem videlicet hunc in sinem, uti nostium, ac ejusdem Sed is verum, & legitimum Procuratorem, Actorem, & negotiorum gestorem, tametsi absque ulla extrin seci tituli, seu Ministerii sipecie, ad memoratum Badensem Conveo tum ante septem menses allegavimus; licet enim Apostolicae servitutis oneri ferendo Nos omnino impares, & servum inutilam esse probe intelligamus, ac iugiter ingemiscamus; in hoc tamen Pacis negotio ita promovendo, ut absque ulla orthodoxae Fidei, Apostolicae Sedis, Sanctae Romanae, aliarum

198쪽

18a ORATIONES CLEMENTIS M.que Ecclesiarum quarumcumque injuria Pax ipsa coalesceret, nulla in re videmur Nobis a conmentia redargui Pastorali ossicio nostro defuisse. N anc vero,cum ad Nos allata jam fuerint memoratae Pacis capita, de quibus Badae conventum fuit, ab utris que partis Legatis,seu Plenipotentiariis,ut vocant,die T. Septem'hris anni proxime praeteriti subsignata, una cum ratiliabitionibus tam Imperatoris Electi, quam Regis Christianissimi, in eodem Badensi oppido ab utriusque Legationis Secretariis

die 28. mox elapsi mensis Octobris invicem permutatis ; Cumque insiper ea omnia recognoverimus, quae a praedicto Dominico Passioneo pari solertia, ac fide in executionem mandatorum nostrorum gesta fuerunt: ac tandem ab utraque Au-la , nostrisque Nunciis utrobique residentibus certiores abunde facti fuerimus de reliquis omnibus, quae scire Nobis necesse erat, Ut sublatis, quae forte occurrere poterant, dubitationibus , totius rei statum undique perspectum, exploratumque haberemus e non amplieis cunctandum Nobis esse arbitramur, quin Vobis rem totam ex hoc loco communicemus. Prim imitaque negare non possumus magnum Nos suscepiste solatium ex iis, quae in tertio potissimum, ac decimo sancitae Pacis capitibus, quoad Risuvicensis Pacificationis articulos tam in sacris, quam in prophanis inviolabiliter servandos ita firmantur, ut nullatentis iam ambigendum sit per illa ad Catholicae Religionis favorem fatis perspicue quartum ejusdem Risuvicensis Pacificationis articulum, pro quo scilicet diti, multumque laboravimus, Ertiter obsistentes multiplicibus, ac validissimis

Acatholicorum conatibus, qui illum prorsus abolitum, ac revocatum cupiebant, non modo integrum, sartum tectum, ac omnino inviolatum conservari: vertim etiam, sicubi idem articulus executioni minime mandatus fuisset, vel aliquid post executionem contra illius formam immutari contigisset, omnia in eum statum, qui per tractatum Risu vicensem praestriptus fuit,

199쪽

reponenda esse : quibus sane verbis sanctionem, seu declara. tionem illam, quam Recessum Religionis pro in seriori Palatinatu, eique annexis ditionibus nuncuparunt, anno II S. ΠΟ-mine Dilecti Filii Nobilis Viri Joannis Uvilhelmi Comitis Palatini Rheni S. R. I. Principis Electoris editam , ac siubinde a Nobis abrogatam, Si improbatam, similiter abrogari, & improbari

non obscure demonstratur. Probe quidem novimus non idcirco Acatholicos acquievisse, nec conquietaros deinceps ire; neque enim ignoramus illos nunc maxime nihil intentatum relinquere, neque in posterum relicturos esse tam in Imperialibus Comitiis, quam alibi, ut nefarii voti compotes esticiantur. Contra tamen Nos pariter pravis eorum consiliis, & machinationibus omni ope adversari non praetermisimus, ac, infimmitatem nostram con Hrtante Domino, cujus causa agitur, numquam praetermittemus; quinimo cum eorum praevisa studia antevertere curaverimus, novissime denuo interpositis apud Aulas Viennensem, ac Parisiensem enixis, accuratissimisque ossiciis, ab utraque responsiim accepimus quo Pumque Acatholicorum hac in re conatus irritos, & inanes futuros esse, ac quemadmodum eorum postulata Badae repulsia fuerunt, ita ubicumque illa instaurari contingat, repulsum iri, adeoque pro certo habendum esse , quod solemnes adeo tractationes, ut sunt Badenses, initae, atque confirmatae ex parte Imperatoris Electi vigore facultatum non a Catholicis tantum,

sed etiam ab Acatholicis Imperii Principibus sibi amplissime attributarum , nullo umquam tempore immutari, multoque minus infringi possint. Plurimum insuper laetati sumus legentes in XV. ejusdem Badensis Pacificationis articulo conventum esse, quemadmodum vehementer exoptabamus, de plenaria, ac integra duorum Fratrum S. R. I. Principum Electorum,

nimirum Venerabilis Fratris Josephi Clementis Archiepiscopi Coloniensis, A Dilecti Filii Nobilis Viri Maxitniliani Emma.

200쪽

184 ORATIONES CLEMENTIS XI. nuelis utriusque Bavariae Ducis pristinum in statum restitutione, cujus sane plenariae, ac integrae restitutionis vigore dubitandum non est, quin aboleatur, re cetUr, ac prorsus e medio tollatur quicquid occasione praeteriti belli, non sine gravi tam Ecclesiasticae libertatis, quam Pontificia: Authoritatis offensa, adverssis utramque fieri contigit, adeout omnia, ut ejusdem XV. Articuli verbis utamur aeterna oblivione extincta remaneant. Illud praeterea laetitiam nostram auxit, quod inmemorato XV. articulo inter cetera ad eiusdem Archiepiscopi Coloniensis favorem stabilita, quod ad Hildesiensem Ecclesiam attinet, cui ille dudum ab hac Sancta Sede praefectus fuit, in haec verba conventum fuerit. Capiet etiam speciatim posse

sessionem Episcopatus Hildoissis cum omnibus praerogativis, juribus , re bonis ad dictum Episcopatum, V Ecclesam Dectantibus , uti ea ante praeteritum bellum Episcopi sui Praedecessores, N Ecclesa possederunt, aut possidere .debuerunt , itaut nubia litis, aut praetensonis ratio 2 quocumque mota , seu movenda , integram ejus resilutionem impedire posit. Quibus verbis non tant lim arcetur, ac prorsius adimitur timor olim conceptus, quod Badensibus tractationibus inseri, & comprobari postent iniquae ille pactiones, ad quas Dilecti Filii Capitulum,& Canonici Ecclesiae Hilde siensis ante tres annos cum Acatholico Principe, nonnisi vi, ac metu cogentibus, devenerunt, quaeque a Nobis, utpote non minus Catholicae Fidei, Divino cultui, ac animarum saluti, quam ipsius Hildesiensis Ecclesiae, illiusque Episcopi, & Capituli, ac illorum MensaruIT , Episcopalis, & Capitularis iuribus sommopere adversantes, solemniter damnatae, cassatae, ac reprobatae fuerunt, sed quaevis insuper illarum executio disserte, ac luculenter excluditur; Cum earumdem iniquarum pactionum observatio Congruere nequaquam possit cum Articulo illo, in quo aperte firmatur Archiepiscopum Coloniensem frui, ac potiri debe

SEARCH

MENU NAVIGATION