장음표시 사용
181쪽
Excepit benigne coram sex DD. Cardinalibus, videlicet de Abdua, Sacripante, Paulatio, Imperiali , Columna, V Albano, Mamchionem de Priὰ Caroli Sexti Romanorum Regis in Imperatorem electi Oratorem, specialiter 2 sis Mytate Sua delegatum ad illa omnia ejus nomine Sanctitati Suae praefanda, Nad ea respective posulanda, quae illius si ores in Romanorum Reges, ae Imperatores recens electi Romanis Pontificibus praesare , N ab iis respectivὰ posulare consu
Admisssus ad audientiam Sanctitatis Suae idem Marchio de Priὰ orator coram supradictis sex DD. Cardinalibus, re quidem
sedentibus, primo osculatus fuit Pedes Sanctitatis Suae, ac genuflexus eidem exhibuit literas electi Imperatoris, quae is Sanctitate Sua traditae fuerunt D. Cardinali Paulatio suo Secretario Status , ut illas legeret, prout fecit alta voce omnibus sedentibus. Porro Ipsarum literarum tenor es, qui sequitur, Didelicta.
182쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. Foris. BEATIMIMO IN CHRIsro PATRI DOMino CLEMENTI UNDECIMODIvINA PROviDENTIA SANCTAE ROMANAE , AC UNIvrasAUSEccissis: SUMMO PONTIFICI DOMINO REVERENDIMIMo. Intus Dero: BEATISSIME IN CHRISTO PATER DOMINE REVERENDISSIME.ost officiosissimam commendationem filialis observantiae continuum incrementum.
Iniungimus nostro apud Sanctitatem Vestram Oratori Illustri, & Magnifico, Sacrique Imperii fideli dilecto Herculi Josepho Ludovico Turinetti Marchioni de Prie, ut Sanctitati Vesrae tum obitum Augustissimi Romanorum Imperatoris Iosephi Fratris nostri charissimi, tum suscepta a Nobis fuisse Imperii gubernacula, ea, qua par est, animi devotione significet, & Sanctae Sedi Apostolicae more Maiorum nostrorum omnem illam observantiam, A filialis amoris assectum testetur, qui observantissimum Sanctae Ecclesiae Filium, Imperatorem vere Christianum, atque Catholicum decet, ea firma, ac filiali spe freti, quam Nobis syncerae, piaeque mentis tribuit fiducia , re ut id officii Sanctitati Vestrae tam gratum, acceptumque accidat, quam nos integre, devoleque intendimus ea omnia facere, & praestare, quae ad majorem Divini Numinis gloriam, Sanctaeque Romanae Ecclesiae incrementum, nec non Sanctitatis Vestrae solatium facere, & spectare possunt. De quibus omnibus cum dictus Orator noster explicabit pluribus mentem nostram, reverenter postulamus ab eadem Sanctitate Vestra, ut plenam ipsi fidem adhibeat, simulque, uti confidimus, i litos Pontificiae benevolentiae fructus Nobis impertiatur. Eidem de C tero Vitam a Deo beatam, ac diuturnam ad majus Ecclesiae Sanctae decus ex animo precamur. Datum in Urbe nostra
183쪽
Viennae die decimaquinta Mensis Octobris Anno Domini mil. lesimo septingentessimo duodecimo, Regnorum Nostrorum, Romani primo, Hispanicorum decimo, Hungarici, & Bohemici
vero secundo. SANCTITATIs VESTRAE .
Completa literarum lectione praedictus Orator sans locutus fuit, ut sequitur.
Ea si Sacra Caesarea Majestas Dominus meus Clementissimus
Sanctitatem Vestram tam de obitu Augustissimi Romanorum Imperatoris Iosephi Fratris sui Omni aevo plurimum Colendi , quam de sua Imperialis Solii conscensione literis suis iampridem edocuerit, nihilominus ut isthoc ossicium eo Plemnius perficeretur, Sanctitati Vestrae utrumque denuo hisce significari, eamdemque per me de constanti filialis suae erga Sanctitatem Vestram, Sedemque Apostolicam observantiae studio certiorem fieri voluit. Quod uti Majorum suorum exemplo quacumque opportunitate testatum reddere, omniaque ea, quae obedientissimum Sanctae Romanae Ecclesiae Filium, strenuumque ejusdem Advocatum, ac defensorem decent, re ipsi, praestare promittit; ita vicissim Sanctitatem Vestram enixe, reverenterque rogat, ut quidquid ejusdem Praedecessiores in rei I perialis, & Austriacae commodum, & incrementum quovis modo contulerunt, ac deinceps conferendum esset, id quoque Sanctitas Vestra Sacrae Suae Caesareae Maiestati, Augustaeque Domui Austriacae liberaliter impertiri velit; quod dum alte memorata Sacra Caesarea Maiestas de Paterno Sanctitatis Vestrae affectu omnino sibi pollicetur, ab eadem Benedictionem Apostolicam instantissime deprecatur.
184쪽
Huic Orationi Sanctitas Sua respondit illico in haec verba, quae audita fuerunt is dicto Marchione de Priὰ oratore, smiliter sanie , DD. Cardinalibus, ut supra, Jedentibus.
sngularem, ac plane exultantem laetitiam,quam ex faustissima Charissimi in Christo Filii Nostri Caroli in Romanorum Regem, & futurum Imperatorem electione jampridem suscepimus, plurimum hodie auctam, ac vere completam experimur,
ob praeclaras ejusdem Caroli Regis in Nos, & hanc Sanctam Sedem constantis suae, ac filialis observantiae significationes, quas abunde Nobis tam suis ad Nos datis literis reddi voluit, quam uberius a Te, Nobilis Orctor, explicari mandavit: ut certi scilicet magis, magisque esse possemus Majestatem suam ab inclytis, & Augustis Majoribus suis minime degenerem, ad omnia, quae obedientissimum hujus Sanctae Romanae Ecclesiae Filium decent, quavis sibi data occasione, accurate, ac studiose praestanda semper fore paratissimam. Quam laeta haec Nobis, & grata acciderint, plane Tibi persuasum, atque exploratum esse non ambigimus; Scire tamen Te volumus eo
etiam nomine acceptiora fuisse, quod Nobis a Te declarata fuerint , cujus singulares dotes, ac eximia decora Almae huic Urbi nostrae apprime perspecta, ficut omnium ad se animos jamdudum allexerant, ita Pontificiam nostram benevolentiam inprim, meruerant. Plistimi itaque Caesaris ad Catholicae Re ligionis patrocinium, ad Ecclesiae incrementum, ad Apostolicae Sedis tutelam tam magnifici exhibita ossicia grato animo excipimus : omnia illi vicissim, quae Romani Pontifices Praedecessiores nostri erga electos Romanorum Reges, seu Imperatores juxta veterem ejusdem Sedis Horem peragere consueverunt, cumulate, ac plenissime reddituri; Nullum siquidem ab Eo ex constretis Pontificiae largitatis argumentis, quae illius Maioribus delata fuerunt, desiderari patiemur ; Deumque Optimum Maximum interea rogabimus, ut coelesti siua Ope
185쪽
dirigat semper optimi Principis gressus in viam salutis, & pacis, illiusque animum ad ea perficienda, quae laeta Ecclesiae, laeta Reipublicae, laeta itidem Apostolicae Sedi esse possint, assidue magis
Absoluto Sanctitatis Suae responso omnes sederunt Npauo pos dimiso Oratore DD. Cardinales cum Sanctitate Sua diutius
remanserunt, ut ita omnia juxta consuetos mores exacte peragerentur .
De praemissis omnibus duo Protonotarii Aposolici, videlicet R. P. D. Bancherius, ac R. P. D. Collicola rogati fuerunt: R. P. D. Alexandro Bonaventura Archiepiscopo Nagianzeno, ac R. P. D. Prospero Marefusco Episcopo Cyrenen. tesibus.
186쪽
Declarat Bononiae de Latere Legatum D. Cardinalem Cusanum.
tionem Bononiensem demandavimus Dilecto Filio Nostro Laurentio S. R. E. Cardinali Casono, qui eam pari cum iustitiae, ac prudentiae laude, imo etiam, ut accepimus, non sine aliquo valetudinis suae incommodo sustinuit. Eidem propterea Legationi praeficere modo intendimus Dilectum pariter Filium Nostrum Augustinum ejusdem S. R. E. Cardinalem Cusanum, de cujus fide, probataque in praecipuis Apostolicae Sedis muneribus gerendis integritate plurimum in Domino Confidimus. Quid Vobis videturi Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra declaramus, & deputamus nostrum, & Sedis Apostolicae de Latere Legatum Bononiae praefatum Cardinalem Cusianum ad triennium cum facultatibus solitis, & clausulis opportuniS.
In nomine Patris i , & Filii ', & Spiritus Sancti. Amen.
187쪽
Antonii utrici Ducis Brunsvvicemis, Est Lumburgensis obitum cum honorisca illius virtutum commemoratione DD. Cardinalibus nunciat, ejusque animae refrigerium publicis Exequiis in Ecclesa Collegii de Propaganda Vide coram illis Cardinalibus , qui ejusdem Propagandae Fidei negotiis praepositi sunt,
celebrandis comparari mandat. E R A B I L E S FRATRES. Uatuor fere lapsi sunt anni, ex quo maxima cum animi nostri laetitia Vobis ex hoc loco significavimus Antonium Utricum Ducem Brunsvvicensem, A Luneburgensem , inclytae suae stirpis Principem, & Caput, nullo praecipitis consilii incitamento Commotum : nulla ingenii inconstantia impulsium: nulla temporalis sui commodi illecebrii allectum: post diuturnam complurium annorum deliberationem, post praevisum ingruentium sibi discriminum, ac molestiarum gravissimum cumulum, Qta agnitae veritatis ratione excitatum, sola supernae gratiae illustratione
188쪽
per sum, solo demtim animae suae salutis desiderio incensum,
Lutheranae haereseos, in qua natus, educatusque fuerat, erroribus palam eiuratis, Catholicam Fidem amplexum fuisse. Acerbum hodie, ac vere luctuosum ejusdem Principis obitum, quem Nos novissime non sine magno Paterni cordis nostri moerore audire potuimus, Vobis similiter denunciamus; non dubitantes, quin animos aeque vestros pari tristitia assciat gravis haec Orthodoxae Religionis jacturas, quam in amisso Principe Sanctae huic Sedi mirum in modum addicto siummopere dolemus. Plurimum sane lenire possunt dolorem nostriam non minus eximiae defundii Principis virtutes, quam mors ab
eo piissime, & constanti atque hilari animo obita a postquam scilicet ille gelo Domus Dei mirifice incensius, primum quidem magnificam Ecclesiam in Brunsvvicensi Civitate ad usium Catholicorum extrui, atque exornari curaverat: deinde vero paucis ante obitum diebus Natoriim, Statuumque suorum obtento consensu, liberum, publicum, atque perpetuum orthodoxae Religionis exercitium suis in ditionibus stabiliverat; quo fiane magno consecto, absolutoque opere non aliud potitis exoptare mira animi sui exultatione professus fuit optimus senex, quam Ut numerus dierum siuorum finiretur brevi, quemadmodum , ari-nuente Domino eius votis, re ipsa contigit. Haec prosecto sunt, quae non minus lacrymas nostras abstergere, quam Nos magnam in spem adducere potiunt, ut quemadmodum Antonii Utrici memoria in benedictione est, ac diu erit in terris, ita ipse debito nunc virtutibus suis priemici potiatur in Coelis. Sed adhuc pro anima Principis de Catholica Ecclesia, & de Apostolica Sede multis nominibus meriti nostras ad Deum preces, atque suffragia deesse Christianae charitatis ratio non patitur. Quod sane, &privatim hactenus Nos ipsi agere non praetermisimus, &Vos similiter exequi vehementer optamus;
quin imo id ipsum publicis quoque Exequiis in Ecclesia Collegii
189쪽
de Propaganda Fide coram iis ex Vobis, qui eiusdem Propaganda: Fidei negotiis praepositi sunt, quamprimum celebrandis Praestari mandavimus . Faxit Deus, ut quod memoratus Princeps an Xiis adeo votis, dum viveret, exoptaverat, e superna statione opus perficiat, ut nimirum non modo reliqui omneSclarissimae suae Domus Principes, sed universi etiam populi illius ditioni siubjecti monstratam ab eo viam feliciter ineant, novaque , ac splendida Romanae Ecclesiae adjiciant ornamenta . Diuitiam by Cooste
190쪽
Ferrariae de Latere Legatum declarat D. Cardinalem Pia2za.
Errariensem Legationem, quam Dilectus Filius Noster Thomas S. R. E. Cardinalis Rumus longe ultra triennium, ad quod ei illa a Nobis demandata fuerat, sedulo, ac fideriter administravit, committere nunc intendimus Dilecto pariter Filio Nostro ejusdem S. R. E. Cardinali Piarga; de cuius fide, prudentia, probataque diu in tot, tantisque , & sisne gravissimis laudabiliter ab eo gestis muneribus, integritate plurimum in Domino confidimus . Quid Vobis videtur tAuctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra declaramus, & deputamus nostrum, & huius Sanctae Sedis de Latere Legatum Ferrariae praefatum Cardinalem Piagga ad triennium cum facultatibus solitis, & clausulis