장음표시 사용
201쪽
re Hildesiensi Episcopatur cum omisbus praerogativis, juribus,
ae bonis ad dictum Episcopatum, re Ecclesam spectantibus, uti ea ante praeteritum bellum Episcopi sui Praedecinores, ae Dela
possederunt. Ad haec non leve Nobis solatium attulit, quod Articulo XXVII. expresse cautum vidimus, ut nimirtim in territoriis, Civitatibus, & locis Belgii, quae a Rege Christianissimo Imperatori Electo ceduntur, Omnia, quae Religionem Catholicam Apostolicam Romanam Concernunt, in statu, quo ante bellum fuerant, immutata custodiantur: Magistratus etiam nonnisi Catholici esse possint, & ut antea fuere inermaneant: Epyscopi in primis, & Capitula, Monasteria, bona ordinis Melitensis, & generaliter universiis Clerus conserventur in omnibus Ecclesiis, libertatibus, immunitatibus, iuribus, praerogativis, & honoribus, quae sub praecedentibus Regibus Romano - Catholicis habuere, & si quavis ratione destituti fuerint, in ea restituantur. Quoniam demum, nondum sorian oblito Domino peccata populi sui, publica universalis tranquillitas, quam ardentissime cupiebamus, per memoratam Badensem Pacem conciliari non potuit, gavisi nihilominus siu-mus quietem saltem, &. neutralitatem Italiae, quae propius Nos tangit, in Articulo XXX. ejusdem Pacis ita firmari, ac stabiliri, ut sub quocumque titulo, vel obtentu perturbari de
cetero numquam possit; confidentes interea fore ut, divina ope suffragante, novis tractationibus aditus quamprimum aperiri possit, unde operis complementum tandem exoriatur.
His adducti rationibus praemissa Badensis Pacis capita cum voluptate perlegimus. Ex nonnullis tamen aliis ejusdem Pacis capitibus non pauca, nec levia Nobis simul allata fuerunt argumenta doloris. Animadvertimus si quidem in primis Pacem Vvestphalicam dudum ab Apostolica Sede in pluribus suiς
Articulis non semel damnatam, ac reprobatam, pro eiusdem Pacificationis Badensis norma, basi, ac fundamento inter ce-
202쪽
tera constitutam fuisse; multa insuper ex nuperis Ultrajectensibus , ac Radstadiensibus tractationibus desumpta eidem Ba- densit Pacificationi adjecta fuisse, quae eamdem plane Apossinlici iudicii censuram promerentur. Haec inter praecipuum sibi
vindicant locum Dignitatis Electoralis recognitio in Hannoverano Duce dudum a Nobis pluries, ut bene nostis, ac palam improbata: Regius titulus Marchioni Brandeburgens delatus contra nostram itidem satis notam, ac publicam interdictionem: cessio insuper eidem, aliisque etiam Acatholicis Principibus facta variarum Ditionum Catholicarum cum evidenti periculo subversionis illarum animarum, ac omnimodi Orthodoxae Religionis in illis partibus excidite Praeterea manifesta violatio libertatis, ac Immunitatis Ecclesiasticae propter conditionem restitutioni bonorum Ecclesiasticorum tempore praeteriti belli occupatotum adjectam, quae hisce verbis in Articulo XXV. explicata legitur: lia tamen ut nihil ratione fructuum, seu proventuum perceptorum, ae tempore praeteriti belli usque ad diem publicationis tractatus Ralladiensis cessorum
rem possint. Grave etiam praejudicium, quod etiam in temporalibus Sedi Apostolicae irrogari attentatum est circa directum, ac silpremum Dominium, quod ei in Regnum utriusque Siciliae ultra, & citra Pharum manifeste competit, non tantum mentione de illo citra Pharum, hoc est de Neapolitano Regno in Badensibus, & Radstadiensibus tractationibus habita absque ulla Pontificii assensius praeservatione, sed multo etiam magis libera illa, absolutaque ratione, qua de eodem Regno Siciliae ultra Pharum in Ultraiectensibus tractationibus constitutum fuit, perinde ac si nullum in eo jus ad Nos, & Sanctam Sedem pertineret. Praecipua haec sunt Capita, quae gravem Nobis, ac molestam nuperam Pacificationem enecerunt. Negare tamen non possiimus, quin animi nostri moeror haud parum lenitus fuerit ex declarationibus, atque protestationi
203쪽
bus a praefato Dominico Passioneo iussa nostro factis ,& juxta praxim ab Apostolicis Administris in ejusmodi casibus, ac potissimum Vvestphalicae, & Noviomagensis Pacificationum occasione servatam diligenter exaratis, quemadmodum Vos pariter ex illarum authentico exemplo ad Nos transimisso per Se-
Cretarium Brevium nostrorum Secretorum mox legendo, uberius percipietis . .
Hic ingressus fuit Confisoriwn R. P. D. Oliverius Secretarius
Brevium Secretorum, legitque Breve Sanctissimi die a 6. Junii I I . datum, in quo continentur facultates R. P. D. Dominico Passioneo in utraque Signatura Sanctitatis Suae Referendario , ejusque Praelato Domotico attributae; ac subinde declarationem, seu protesationem ab eodem R.P. D. Pessioneo, prima quidem Badae in Ergovia factam te Io. Septembris I I4., deindὰ vero renovatam in Senatu Reipublicae Lucemensa die aci. ejusdem Menses; quibus perlectis Sanctitas Sua ita orationem prosecuta fuit. AUdistis VENERABiLEs FRATREs, quomodo Ablegatus noster,
cum in Badensi Conventu tractationes de Pace haberi invenisset, insueto prorsus more, hoc est nemine ibidem Mediatoris partes agente, qui contradicentium protestationes reciperet, secutus fuerit illorum exemplum, qui in novissimo Ultrajectensi Conventu non absimili illic suborta difficultate adversus ea, quae inibi conventa fuerant, sive illorum aliqua protestari voluerunt; quinimo non modo ejusimodi exemplum secutus fuerit, sed vere plenilis, uberilis, atque solemnius demandatam sibi provinciam impleverit, suamque declarationem , ac protestationem non sollim, prout illi fecerunt, coram Magistratu Loci emiserit, verum ti eam Legatis, seu Plenipotentiariis tam Caesareis, quam Gallicis, aliisque pluribus aliorum Principum Ministris notam fecerit, ac demum in pleno, ac publico Reipublicae Lucernensis Senatu aperte renovaUerit.
204쪽
Audistis itidem quomodo praefatus AbIegatus noster ejusmodi suam declarationem, & protestationem, juxta mentem no stram sibi notam, etiam ad ea omnia, quae Catholicae Religioni , Sanctae huic Apostolicae Sedi, Ecclesiis, & Ecclesiasticis luribus quibuscumque praejudicialia in Radstadiensibus, ac
multo magis in Ultrajectensibus tractationibus conventa fuerunt , prudenti non minus, quam necessario conssilio extemdere non praetermiserit. Qua sane,. tametsi generali protestatione ea potissimum, quae legibus omnibus violatis, adverssis Charissimum in Christo Filium Nostrum Jacobum Magnae Britanniae Regem, cum maxima non solum ipsius Regis, sed etiam Catholicae Religionis injuria, in eisdem Ultrajectensibus tractationibus quovis modo acta fuerunt, omnino comprehensa esse, & comprehendi ab initio intelleximus , ac nunc ita intellexisse, & intelligere Vobis sit gnificamus; licet mentem hanc nostram in Badensi publica protestatione xlarius, ac disertios explicari consulto prohibuerimus : ne graviora scilicet Acatholicorum odia in optimum, ac piissimum Regem de Ecclesia, de hac Sancta Sede, ac de orthodoxa Fide meritissimum concitaremus: & sane absque ulla necessitate; cum ea, quae in ipsius perniciem geri contigit, utpote per se mani seste nulla,& injusta, nequeant clarissima illius jura ullatentis imminuere, nec ulla ad id indigeant nostra, aliorumve quorumlibet protestatione. Audistis demum quomodo idem Asminister noster arrepta occasione disserendi de infausta Pacificatione Araviensi non ita pridem apud Helvetios inita, eam non minus nullam, & invalidam , quam injustam, & iniquam merito pronunciaverit, ut liquido nimirum appareat illam a Nobis, & ab hac Sancta Sede semper damnatam fuisse, ac reprobatam . Quoniam vero parum prodesset verbis dumtaxat, hoc est solo protestationum medio, iis contradicere , quae in
Ecclesiae, Sedis Apostolicae, & Religionis detrimentum gesta
205쪽
sunt, ac geruntur, nisi simul etiam omni ope, ac studio eniteremur, ut ea factis, rebusque ipsis corrigerentur, ac oppor tune arcirentur: persuasium Vobis esse Volumus, VENERABI-.LEs FRATREs, Nos hunc in finem non omisisse, non omittere, nec omissuros esse eas Omnes obire partes, quas Ministerii nostri ratio a Nobis postulat; nec profecto spe destituimur fructum aliquem ex laboribus nostris quamprimum percipiendi,
tametsi ea de re palam disserere non adhuc Nobis liceat. Enixis interea, accuratisque precibus Deum Optimum Maximum rogare non praetermittite, ut conatus nostros coelesti
sua ope juvare dignetur, ac in primis Divinam ejus Bonitatem in contritione cordis obsecrate, quatentis voci nostrae dare velit vocem virtutis, ac fructuosas potissim limesse faciat monitiones, cohortationes, imo etiam preces illas, quibus vehementiori paterni nostri cordis assectu Christianos Principes incitavimus, ac jugiter incitamus, ut quando iam e diuturne nimium, atrocique inter ipsos bello, non sine praecipuo Divinae Misericordiae beneficio, exempti reperiuntur eo maxime tempore, quo ne larius Turcarum Tyrannus, ingenti apparatu terra, marique suscepto, in Christianas clitiones irrumpere molitur, coniciatis studiis, viribusque obviam eant periculo, quod Christianae Reipublicae intentant Barbari: opponant sortiter murum pro DomO Israel: studeant ipsorum Barbarorum cruore detergere, ac proralis delere maculas illas, quas Christianorum armis Christianus languis aspersit: transi, taque in Infidelium Terras corumdem Armorum procella, non
alia in postertim, quam bella Domini praelientur.
206쪽
Habito die ao. Februarii I IS.
Causas exponit, quibus ad extinguendum , ae penitus abolendum praetense Aposoticae in Regno Siciliae Legationis, res Ionarchiae nuncupatae Tribunal adductus fuerat. Isox specialem Consitutionem hac ipsa die ed de re promulgatam, nec non Breve modum praescribens, quo Causae ad forum Ecclesasicum pertinentes in dicto Regno deinceps judicari debeant , eadem pariter die editum recitari mandat.
ERABILES FRATRES. Vimus omnes, firmaque fide credimus, &profitemur Redemptorem, ac Dominum nostrum Jesum Christum illi uni Apostolorum Principi, cui ante Sacratissimam suam Pas sionem dixerat: Tu es Petrus, re super hanc petram aedificabo Ecclesam meam; ae Tibi dabo claves Regni Coelorum; ae quodcumque ligaveris super Terram, erit ligatum H in Coelis: re quodcumque solveris super Terram, erit solutum es in Coelis: Post suam a mortuis resurrectionem pro supremi Apostolatus complemento,
207쪽
OSATIONES CLEMENTIs M. I I9 Inovaque instituti jam in eo visibilis Ecclesiae Capitis confirmatione, similiter dixisse: Pasce agnos meos: pasce ove3 meas. Hanc porro singularem, atque praecipuam Sanctae huius Sedi spraerogativam Beato Petro concessam; ac per illum, ejusque
Successores ad Nos, tametsi prorsus immerentes Domino tranfinissam, si non verbis, re ipsia certe in controversiam vocari, quin etiam aperte iam Nobis impugnari quoad Regnum Siciliae ab illius Tribunalis Ministris, quod inibi Monarchiam appellant, nemo est, qui ignoret ι quemadmodum nemo plane est, cui intolerandi excessus ab e qm Tribunali, noxiss-mis praesertim hisce annis , admissi non inpotuerint. Numini etiam propterea mirum videbituri, quod Nos, postquam longa nimium patientia, tot, tantasque Eςclesiasticae libeetati, ac Pontificiat authoritati illatavinjurias pertulimus: postquam itidem diuturniorem longanimitatςm nostram nihil in post rum profuturam perspicue cognovimus; quin potius ex ea multiplicanda Christi fidelium scandala, consteientiam nostram gra-
vilis onerandam, majoribusque in dies periculis fanimarum salutem objiciendam fore perspeximus; Divno primum enixis tum publicis, tum privatis precibus, implorato praesidio multorum insuper in Sacra Theologia Magistrorum, & in De cretis Doctorum non minus pietate, quam doctrina praestantium, auditis sententiis, maturaque desuper cum .pluribua ex Fraternitatibus Vestris deliberatione praehabita, dei unanimi illorum consilio, &assensiu, deploratae, ac reprobatae diu abominationis radicem Apostolica tandem securi praecidere, &Babylonicam Turrim funditus evertere decreverimum; abolendo scilicet, supprimendo, atque extinguendo piae fatam Monarchiam Siculam, ejusque Tribunal per speciale minostram
perpetuo valituram, & hac ipsa die.promulgandam Constitutionem, quae a Secretario Brevium nostrorum Secretorum mox perlegetur.
208쪽
Hie ingressu uit Confisorium R. P.D.Oliverius Secretarius Bre- Dium Secretorum, legitque Consitutionem d Sanctissimo hae ipsa die editam super extinctione, est abolitione praetensae Ap solicae in Regno Siciliae Legationis, S Monarchiae nuncupatae; ejusque Tribunalis Iudicis, U Osscialium quorumcumque, qua perlecta sua Sanctitas resumast orationem in haec
AUdietis modo quaenam iniverimus consilia, ut Causae Regni Siciliae ad Forum Ecclesiasticum pertinentes, quae ante hac in abolito Monarchiae Tribunali, etsi mintis legitime disceptari consueverant, recte, ac ordine in posterum intra idem Regnum cognosci, & definiri possint, ac debeant, donec alia ratione a Nobis, & ab hac Sancta Sede Siculorum commodis, ac indemnitati uberioribus gratiis consulatur. Legantur igitur literae, quas Nos hac ipsa die Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, nec non Dilectis Filiis tam saeculari, quam Regulari Clero, reliquisque omnibus Christifidelibus supradicti Regni Siciliae hac de re per.
Hic iterum ingressus fuit cinyrsorium praefatus R.P. D. Oliverius, legitque Breve Sanctitatis Suae ad Archiepiscopos , NEpiscopos, nec non utrumque Clerum tam Ioecularem, quam Regularem, reliquosque omnes Christis deles Regni Siciliae, quibus praescribitur modus, quo causae dicti Regni ad Forum Ecclesasicum pertinentes in posterum, etiam abolito Monarchiae Sicula Tribunali, judicari possnt, ae debeant in eodem Regno, donec alia ratione d Sanctitate Sua,.Sede Apostolica indemnitati, ae commodis Nationis Siculae plenius, ae uberius consulatur; quo perlecto Brevi Sua Sanctitas ita
209쪽
ORATIONES CLEMENTIS xL I93HAEc habuimus, VENERABiLM FRATREs, quae Vobis hodie significaremus, ut ea, quae gravissima hac in re suste-pimus, consilia, ardua quidem, sed necessaria, Vobis, ut par est, innotescant: Et, clim nihil profecto in illis quaesiverimus, praeter Dei gloriam, Ecclesiae honorem, & salutem animarum, eodem plane Zelo, quo Vos Pastoralem solicitudinem nostram iugibus laboribus sublevare non praetermittitis, felicem consiliorum huiusmodi eventum vestris apud Deum votis, & precationibus juvare positis, sicuti perspecta pietas, & Religio vestra, ac perpetuum Petrae illius studium, unde excisi estis, abunde Nobis pollicentur.
210쪽
Regem Carbolicum laudat, quodrescissis Decretis contra D. Cardinalem Iudice Inquistorem Generalem Hispaniarum, ipsumque Inquistionis Tribunal latis, eumdem Cardinalem in Hispanias honori Θ revocaverat. Deinde S. R. E. Cardinalem creat R. P. D. Fabium oliverium. Uemadmodum praeteritis mensibus satis , e vel ipso rumore publico nunciante, Volis innotuisse non dubitamus tempestatem illam, quae Charissimi in Christo Filii Nostri Philippi Hispaniarum Regis
Catholici obtento nomine, non tam adve sus Dilectum Filium Nostrum Franciscum S. R. E. Cardinalem Judice nuncupatum, generalem in illis partibus Inquisitorem, non alia sane de causa, nisi quia commissum sibi a Nobis munus strenue, ac fideliter impleverat, quam contra ipsum sacrum Tribunal Inquisitionis commota fuit r ita plane unicuique Vestrum exploratum, compertumque esse non ambi-