Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ORATIONEs CLEMENTIS XI. I9sgimus, quid novissime idem Philippus Rex egerit, ut ea, quae perperam hac in re pravorum Consiliariorum opera gesta fuerant, detectis iam eorum dolis, cumulath sarciret. Nihilominus, quia ipsemet Rex suis ad Nos datis literis Regia

sua manu conscriptis, quae nonnisi ante duos dies redditae Nobis fuerunt, rem adeo laetam, ac non minus sibi gloriosam, & Nobis faustam, quam egregio Collegae vestro, ade que etiam ordini vestro honorificam significare Nobis voluit: aequum esse arbitramur absque ulla cunctatione ipsasmet Regias literas ex hoc loco Vobis communicare, ut gaudium

nostrum in Vobis sit, & gaudium vestrum impleatur. Hie R. P. D. Battellus Secretarius Brevium, quae ad PrincipeS scribuntur, legit literas Sanctissimo Ariptas 2 Rege Catholico ex Hispanico idiomate in Italicum versas. Quibus lectis Sanctitas Sua ita allocutionem suam absolvit.

REliquum nunc est, VENERABILEs FRATREς, ut maximas divinae Bonitati gratias agamus, quae dedit Regi cor docile ad faciendas justificationes suas, eamque humiliter exoremus, ut illius animum magis inflammet ad perficiendum opus, quod incoepit; unde meritas illas laudes, quas ei omnis posteritas reddet, dum hujus tam praeclari facti memoriam recolet, uberius Nos ipsi retribuere, ac in dies augere possimus: illiusque illustri exemplo addiscant omnes Catholicum, ac vere sapientem Principem minime dedecere ea, quae minus recte gesta sunt, retractare , quinimo veram illum, ac solidam gloriam sibi parare, male acta corrigendo, non ea cum Ecclesiae, Deique offensione propugnando.

Absolutis praeconiis, ae propostionibus Ecclesarum Sua Sanctitas ita rursus locuta fuit.

212쪽

ORATIONEs CLEMENTIS M. VENERABILES FRATRES.

FRaternitatum Vestrarum numero adscribere intendimus Dilectum Filium Fabium de Olivertis Protonotarium Apostolicum, Secretorum Brevium nostrorum Secretarium, ac Palatii nostri Apostolici Propraefectum, cujus honestos minres , sedulitatem, patientiam, ac in primis illibatam fidem longo triginta sex annorum contubernio probavimus. Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra creamus S. R. E. Diaconum Cardinalem Fabium de Olivertis cum dispensationibus, derogationibus, ac clausulis necessariis, & Opportunis.

In nomine Patris , & Filii ', & Spiritus Sancti. Amen.

213쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 29. Maii I IS. ARGUMENTUM.Jubilaum universale indicit ad implorandam divinam opem contra Turcas. Mox S. R. E. Cardinalem declarat Damianum Hugonem ex Comitibus de Schonborn, alias in pectore reservatum . Creat insuper Cardinalem Henricum de Thyard de Bis di Episcopum Meldensem, ac demum tres alios in pectore referDat.

v ENERABILES FRATRES. X illa die, qua non sine gravissimo animi nostri dolore accepimus nefarium Turincarum Tyrannum tot, ac tantarum ante aliquot annos, cum immortali Christiani nominis gloria acceptarum cladium bene memorem, ac de iis vindictam sumere collectis tot Provinciarum, ac Regnorum, quae Tyrannide sua opprimit, viribus este ratiori, quam unquam rabie, hellum instaurare velle, maximisque tam maritimis, quam terrestribus copiis Christianorum fines sermidabili sua potentia irrumpere decrevisse: Nos imminentibus fi

serio cogitantem, Disit eo by Cooste

214쪽

198 ORATIONEs CLEMENTIS xl. deli populo periculis paterna charitate vehementer commoti , primum quidem privatis nostris sacrificiis ad Deum toto corde clamare non cessavimus, ut effunderet iram suam in gentes, quae illum non noverunt, & in regna, quae nomen ejus non invocaverunt: verba illa Josaphat Regis cum

ab Ammonitis, & Moabitis impeteretur, humiliter usurpantes: Domine Deus Patrem nostrorum , tu es Deus in Coelo, aedominaris cunctis Regnis Gentium', in manu tua es fortitudo , θ' potentia, nec quisquam Tibi potes re sere. In nobis quidem non es tanta fortitudo, ut possimus huic multitudinire ere, quae irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus restat ut oculos nostros dirigamus ad Te . Indictis deinde publicis precibus, Christifideles

non solum in Alma Urbe nostra, sed etiam in universa Italia, eique adiacentibus Insulis degentes, ad iram Dei, quae peccatis hominum assidue lacessitur, per salutaris poenitentiae lamenta, jejunia, eleemosynas, syncerasque obiecrationes placandam excitare studuimus. Id ipsum nunc demum a toto Christiano populo faciendum esse arbitramur, ut concordi charitatis fervore accedant omnes cum fiducia ad Thronum gratiae, scissisque per veram poenitentiam cordibus, ac audiis per jejuniorum labores, & eleemosynarum largitiones viribus orationis, divinam opem in his urgentissimis Ecclesiae neces.statibus unanimiter implorare connitantur. Potens est enim oratio Ecclesiae supplicantis ad Dominum, qui pius est, ac misericors, & propitiatur invocantibus eum in veritate . Haec tamen ut fructuositis, ac promptius ab Omnibus peragantur, ex prisco Romanae Ecclesiae more coelestium munerum thesau. ros, quorum dispensationem fidei nostrae commisit divina dignatio , aperire, & liberali manu erogare decrevimus: Concedendo scilicet plenariam omnium peccatorum Indulgentiam in norma Jubilei omnibus Christi fidelibus in Urbe quidem

215쪽

ORATIONEs CLEMENTIS M. I99

existentibus, qui intra spatium duarum sequentium hebdomadarum jejunaverint quarta, & sexta feriis, ac Sabbato alterius ex hebdomadis hujus odi, nec non Ecclesias, seu Basilicas S. Joannis in Laterano, Principis Apostolorum, & Sanctae Mariae Majoris, vel earum aliquam visitaverint, & ibidem Oraverint, ac peccata sua consum sacram Communione missumpserint, pauperibusque eleemosynam, prout sua cuilibet pietas suaserit, erogaverint. Caeteris vero extra Urbem praefatam commorantibus , qui Ecclesiam, seu Ecclesias ab Ordinario designandam , vel designandas visitaverint, & alia omnia praemissa adimpleverint; prout in literis desiper de more expediendis uberius explicabitur. Agite ergo, VENERABILES FRATREs , atque opportuno potissimum recurrente tempore, quo Divinus Spiritus repentino initu super Apostolos venit, mentesque carnalium in sui amorem permutavit , & Q-ris apparentibus linguis igneis, facta sunt intus corda flammantia, Patrem Misericordiarum, & Deum totius con lationis suppliciter invocemus, ut fideles suos, ac praesertim Catholicos Principes verae charitatis indiliolubili nexu firmiter vinciat, induatque illos fortitudine, quae de Coelo est; Unde hostes Christiani nominis, qui in multitudine contumaci, &superbia venientes, Regna, Provincias, & Principatus evertere . cladibusque inVolvere meditantur, protegente Domino, in cujus manu est salvare in multis, & in paucis, dissipentur,& disiperdantur, atque a Christianorum cervicibus longe repellantur.

IN EODEM CONSISTORIO.

Absolutis praeconiis, S propostionibus Ecelsarum ita prose

cutus es. -

216쪽

v ENERABILES FRATRES.

AD Omnipotentis Dei gloriam, Sanctaeque Romanae Ecclesiae utilitatem, ac decus, palam hodie evulgare, &declarare intendimus Cardinalem illum, quem dudum in Consistorio nostro secreto habito die go. Januarii III 3. creavimus , & in pectore reservavimus, videlicet: Dilectum Filium Damianum Hugonem ex Comitibus de Schon horn non minus pietate, quam literis in hoc Collegio Germanico de Urbe ante viginti annos educatum. Praeterea creare similiter intendimus alium Cardinalem, nempe Venerabilem Fratrem Henricum de Thyard de BisiyEpiscopum Meldensem, cujus eximia in Nos, in Ecclesiam universam, imo & in ipsam Catholicam Religionem merita, sive pro Ecclesiastica libertate tuenda, cum Ecclesiae Tullensi praeesset, sive pro Orthodoxae doctrinae Veritate propugnanda, postquam ad Meldensem translatus fuit, satis Vobis comperta sunt, & nota ; atque huic demum tres alios adjungere constituimus, quos tamen rationabilibus ex causis in pectore reservare decrevimus, arbitrio nostro quandocumque evulgandos.

Quid Vobis videtur lAuctoritate omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Ρetri, & Pauli, ac nostra declaramus, & respective creamus S. R. E. Cardinales Damianum Hugonem ex Comitibus de Schonhorn. Henricum de Thyard de Biso Episcopum Meldensem .

Alios tres in pectore reservamus arbitrio nostro quandocumque declarandos.

In nomine Patris , & Filii', & Spiritus ' Sancti. Amen .

INDiuitiaco by Corali

217쪽

IN CONSISΤORIO SECRETO

Habito die a 3. Septembris ITIS.

Chrisianissimi. Galliarum Regis Ludovici XIV. obitum, qui prima die mensis Septembris contigerat, Sacro Collegio de more nunciat, ejusque Dirtutibus, ac rebus gesis amplissimo praeconio decoratis, Exequias pro suffagio illius Animae in

Pontificio Sacello celebrandas indicit L . v ENERABILES F R A T RES.

Ngentem dolorem, quem Vos una Nobiς cum siuscepisse non dubitamus, ubi primum, fama ipsa vulgante, Christianissimum Regem Ludovicum XIV. decessisse audivistis, acerbius hodie renovare, inflictumque animis nostris vulnus exasperare cogimur :dum hunc ipsum tristissimum nuncium Nobis per literas novi Regis, ac Ducis Aurelianensis Regni Rectoris, insignibus utriusque eorum in Nos, & hanc Sanctam Sedem filialis observantiae notis refertas, nuperrime confirmatum, Vobis ex hoc loco, ut moris est, Communicamus. Quomodo enim non

maxime dolebimus gravissimam hanc non Galliarum tantum, sed universae prorsus Christianae Reipublicae jacturam i Dolemus profecto splendidissimum , aevi nostri lumen, ac grande decus extinctum. Dolemus Nobilium quarumvis disciplina-

218쪽

etoa ORATIONES CLEMENTIS M. rum, ac bonarum artium fautorem munificum sublatum.

Virtutes omnes, ac praesertim Catholico homine dignas, sive dolis insensae haereseos agitatas, sive etiam Levientis sertunae injuriis iactatas certo , ac firmissimo praesidio destitutas dolemus. Dolemus ereptum Euangelii Praeconibus in remotioribus Infidelium plagis Patronum beneficentissimum: orbatam Filio Charissimo Apostolicam Sedem: A quod animum nostrum acriori plane sensu percellit, potentissimo Desensiore, ac imperterrito Vindice orthodoxam Religionem viduatam dole-mUs . Non ita tamen dolemus, ut quae merito lenire posΙunt moerorem nostrum, Platia respuamus. Eaedem scilicet inclyti Regis Virtutes, justitia, pietas, religio, prudentia, animi magnitudo, quae dejectis in ejus Sepulchrum oculis lugere Nos cogunt, eis in sublime erectis de illius pie credita selicitate laetari Nos jubent. Hario prae c teri sperare Nos facit mirificus ille gelus Domus Dei, quo Religiosissimus Princeps semper exarsit, sed tunc praecipue cum jam ante triginta annos, omnibus humanae prudentiae rationibus penitus neglectis, Edicta illa abrogavit, quae perduelles haeretici ab ipsius Majoribus Regibus inter bellorum aestus, & pericula dudum extorserant: novisque editis Decretis, quibus illius sectae hominibus omnis Templorum usius, ac coeundi libertas interdicebatur, brevi paucorum mensium spatio universam plane Galliam ab ea superstitione liberavit, quae populos illos civilibus diu bellis misere afflixerat ingenti cum periculo orthodoxae fidei, & publicae incolumitatis. Auget spes nostras in desessum studium, quo Rex Optimus Catholicae Doctrinae tuendae , eliminandisque erroribus: praesertim vero radicitus extirpandis Jansentanae haereseos malis germinibus, propugnandisque latis adverssis eam Sanctae huius Sedis judiciis, per tot annorum decursum tam serventer adlaboravit, ut etiam in eo morbo, qui postremus illi laborum mortalium fuit, novissi mae nostrae hac potissimum

219쪽

in re editae Constitutioni inobedientes compestere, omnique ad id suae potestatis validiori praesidio Ecclesiasticam authoritatem fulcire paratus, coepto jamdudum operi supremam manum adjicere immopere exoptaverit. Silebimus alia; sed injecta jam postremi morbi mentione silere non possumus invictam illam, ac vere Christianam sertitudinem, qua Rex praestantissimus charorum sibi Capitum funeribus jampridem assuetus, ita in ejusmodi morbo se gessit, ut nemo ex veteris Philosophiae Sectatoribus tam magnifice contemptum mortis decantaverit in Scholis, quam Ille sertiter exercuit in

arena. Haec sime omnia, & alia plurima, quae tacemus, suadere facile possent Ludovicum XIV. non tam diuturno dudum enitentis naturae labore, quam indulgentis dono providentiae sero terris, post longam scilicet Parentum sterilitatem, a Coelo concessum, sero itidem emerito Coelo fuisse a terris redonatum. Verum quia, ut Sacrae literae Nos admonent , & Nos

dolentes dicimus: Judicium durissimum bis, qui praesunt, siet,

ideo & ratione ducimur, & debito charitatis urgemur, ut sacrificiis, orationibus, & obsecrationibus demortui Regis animae solatium comparemus. Id porro, & privatim Nos agere hactenus non praetermisimus, & Vos una Nobiscum prosequi enixe optamus, hoc ipsum suo tempore publicis in Pontificio nostro Sacello Exequiis, stata die Vobis indicenda, juxta Praedeces rum nostrorum morem lemni ritu praestituri. Deum interim Opt. Max., in cujus manu sunt corda Regum, enixe rogemus, ut novi Christianissimi Regis Ludovici XV. tenellam aetatem custodiat, dirigatque semper eius gressus in

viam mandatorum suorum, quatenos sapientia iuxta, ac annis proficiens expectationi, quae de illius egregia indole maxima est, abunde respondeat ad subditarum sibi gentium quietem, ad Ecclesiae bonum, ad Catholicae Religionis praesidium, Christianaeque Reipublicae selicitatem.

220쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 16. Decembris I IS.

ARGUMENTUM.

Ante praeconia, ae propostiones Ecclesarum declarat urbini de Latere Legatum Jo: Antonium S.R.Ε. Cardinalem de Via.

ERABILES FRATRES. Rhini Patriae nostrae Legationem, qUam Venerabilis Frater Noster Sebastianus Antonius Episcopus Tusculanus S. R. E. Cardinalis Tanarius, tresdecim fere annorum spatio, etiam inter maximas, quae interim contigerunt, rerum, ac temporum dissicultates, summa fide, prudentia, ac sedulitate administravit, committere nunc intendimus Dilecto Filio Nostro Joanni Antonio eiusdem S. R. E. Cardinali de Via, de cujus fide, doctrina, integritate, rerum usu, ac in praecipuis Apostolicae Sed is muneribus gerendis experientia plurimum in Domino confidimus. Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra declaramus, ac deputamus nostrum,& huius Sanctae Sedis de Latere Legatum Urbini praefatum Cardinalem de Via ad triennium cum facultatibus solitis, &clausillis opportunis. In nomine Patris , & Filii , & Spiritus Sancti. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION