Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 29. Martii I I9.

ARGUMENTUM.

Consiluit D. Cardinalem Albanum S. R. E. Camerarium locobo: me: Cardinalis Jo: Baptissae Spinulae proximὰ defuncti, cum emolumentorum Sigilli dismembratione, eorumque in Cameralosolicae benescium applicatione.

v ENERABILES FRATRES. Acante nuper ossicio Camerariatus nostri,& S. R. E. per obitum bo: me: Jo: Baptistae Cardinalis Spinulae nuncupati, concedere illud intendimus Dilecto Filio Nostro Annibali S. Mariae in Cosimedin Diacono Cardinali Albano nuncupato, nostro secundiam carnem ex Fratre germano Nepoti ad ejus vitam. Quia tamen inter maximas, quibus jugiter premimur, Pastoralis muneris nostri curas, illa etiam nunc est, quae ad gravissimas Apostolici 2Erarii angustias ea, qua possumus, ratione, sublevandas quotidie Nos urget; ac praeterea bene memores sumus ar ctissimi illius juramenti, quod de inviolabiliter observanda Constitutione moderatoria donationum, ac distributionis red-

272쪽

as 6 ORATIONES CLEMENTIS M.

diluum Ecclesiasticorum in Consanguineos, vel Amnes Romuni Pontificis pro tempore existentis a sel. rec. Innocentio Papa XII. Praedecessore nostro edita, non semel praestitimust illudque, divina adjuvante gratia, exacte adeo, ac religiose usque ad extremum vitae nostrae spiritum adimplere cupimus ut a quovis etiam remoto periculo ejusmodi iuramentum violandi abesse velimus; Idcirco ossicium Camerariatus supradictum eidem Cardinali Albano ita conferre intendimus, ut non mo- db moderationes, restrictiones, ac limitationes, quas idem

Innocentius Praedecessor noster, tam per aliam suam Constitutionem anno Incarnationis Dominicae I 698. quarto Idus Augusti Pontificatus sui anno octavo editam, quam alias quomindocumque hac in re praescripsit, omnino servandae sint: eaque potissimum fructuum, reddituum, proventuum, JOcalium, ob ventionum, aliorumque cujusvis generis emolumentorum quocumque nomine nuncupatorum, & undecumque provenientium dismembratio, quam dictus Praedecessor noster ab eodem Camerariatus ossicio in perpetuum fecit, cum eorum applicatione ad favorem sive Camerae nostrae Apostolicae, tunc si ae, sive

publicae medicamentorum ossicinae pro pauperibus Urbis institutae, salva prorsus sit, & esse debeat; sed illa insuper emolumenta ex Sigillo ejusdem ossicii provenientia, quae sola memoratus Praedecessor noster Camerario pro tempore existenti reservavit, quaeque novissime defunctus Cardinalis Spinula usque ad sui obitum integre percepit, eidem Camerae nostrae Apostolicae, quoad dictus Cardinalis Albanus vixerit, & OT-cium ipsum obtinuerit, in omnibus, & per omnia applicata sint, & esse censeantur: adeo ut plene verum sit, & esse debeat, quod ipse Cardinalis Albanus ossicio hujusmodi cum omnibus quidem facultatibus , iurisdictionibus, honoribus , ac Praerogativis Camerario pro tempore a praefato Praedecessore nostro reservatis potiri debeat: sed illud absque ullo penitus

273쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI. a Temolumento sive certo, si ve incerto, sive ordinario, sive extraordinario exercere omnino teneatUr.

Quid Vobis videtur. Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, A Pauli, ac nostra Ossicium Camerariatus nostri, & Sanctae Romanae Ecclesiae concedimus praefato Annibali Cardinali Albano, eumque in nostrum, & ejusdem S. R. E. Camerarium ad ejus vitam creamus, facimus, ac deputamus, non solum cum moderationibus, restrictionibus, ac limitationibus a memorato Innocentio XII. Praedecessore Nostro hac in repraestriptis: sed etiam addita ad favorem Camerae nostrae Apostolicae, quoad idem Cardinalis Albanus vixerit, & Ossicium praedictu in obtinuerit, dis membratione, seu separatione emolumentorum ex Sigillo ossicii hujusmodi provenientium, quae sola idem Praedecessor noster Camerario Pro tempore reservaverat, quaeque Nos modo eidem Camerae Apostolicae, durante ipsius Cardinalis Albani vita, sicut praemittitur, applicamus, cum clausilis, & derogationibus, quae in Decreto, seu schedula Consistoriali, ac in literis dei per expediendis latissime extendendae erunt, quas ex nunc approbamus; prout similiter approbamus, ac quatenus opus sit, confirmamus ea omnia, quae sorsan idem Cardinalis Albanus, servata ceteroqui serma praesentis Decreti, hactenus gessit, seu in posterum usque ad expeditionem dictarum literarum geret vigore specialis nostri Chirographi , quod Nos, ne coniuetum negotiorum curim ob diuturniorem memorati ossicii vacationem retardari contin geret , ante quatuor dies signavimus cum omnibus clausulis, conditionibus, & declarationibus in hoc eodem Decreto insertis, ac in Q per cum retentione omnium, quae ipse Card, natis Albanus obtinet, quam ei denuo nunc concedimus.

In Nomine Patris Τ, & Filii ', & Spiritus Sancti. Amen.

274쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die a6. Aprilis I I9.

Permittit D. Cardinali Asaliis optionem Ecclesiarum Osienses, S Veliternesis cum Decanatu Sacri. S. R. E. Cardinalium

Atis Vobis notum est, atque compertum quae, & quales occasione obitus bor mei Nicolai S. R. E. Cardinalis Acciajoli Episcopi, dum viveret, Ostiensis, & Voliternensis, vel strique Collegit Decani dubitationes umet serint circa sensitim Constitutionis fel. roc. Pauli PP. IV. Praedeceiforis nostri, qua sanctiun Decanatum Collegii praedicti perpetuis futuris temporibus nonnisi ad Episcopum Cardinalem Antiquiorem in RomanaCuria prauentem, aut ex causa publica absentem, atque extra eamdem . riam per Romanum Pontificem destinatum, devenire poste. Ambigebatur siquidem a plerisque, an Constitutione huiusimodi adversus Cardinales a Curia absentes lata comprehenderentur , vel potius excluderentur Cardinales promotione antiquiores,

qui Diuiti co by Coosl

275쪽

qui incidente eiusdem Decanatus vacatione ab eadem quidem Curia abfuerint, sed apud illas Metropolitanas, seu Cathedrales Ecclesias resederint, quibus eos una cum aliqua ex iis Cathedralibus Ecclesiis, quae ipsis Cardinalibus antiquioribus pro suis titulis, seu denominationibus assignari solent, praeesse contigerit. Et sane eiusmodi rei ambiguitas, cum nullis hactenus hujus Sanctae Sedis definitionibus distussa, ac . dirempta esse

videretur, animum nostrum adduxerat, ut eam expendendam,

librandamque demandaremus sive Dilectis Filiis Rotae Romanae Auditoribus, sive aliis hujus Curiae Praesulibus integritate, doctrinaque praestantibus, quorum sententiis, judiciisque suffragantibus id demum, quod rationi, & aequitati consentaneum visium Nobis filisset, decerneremus. Verum dum in ea deliberatione versaremur , Venerabilis Frater Noster Vincentius Maria Episcopus Portuensis S. R. E. Cardinalis Ursinus

nuncupatUS , quem Unum, tamquam caeteris suis Collegis promotione priorem, tam ad Decanatus Dignitatem, quam ad

praedictas Ostiensem, & Veliternensem Ecclesias memorata Pauli IV. Constitutione seposita ) antiquitatis jura vocabant,

secum animo reputans rem hanc absque aliqua Contentione

transigi minime posse, suorum primum in hac eadem Curia negotiorum Gestori, mox etiam aliis diserte significavit se probe memorem esse verborum Apostoli Timotheum suum admonentis: Servum Domini non oportet litigare: ideoque firmiter constituisse super istiusmodi negotio a quavis concertationis , seu litis specie prorsus abstinere. Ad haec non sol imdatis ad Nos literis ex suburbano secessu S. Pastoris Conscriptis, sed coram etiam post biduum animi sui siententiam Nobis testatus est, cujus siumma fuit se Beneventanae Ecclesiae jamdudum obstrictum reperiri: Sacri vero Collegit Decano, eidemque Ostiensi, ac Veliternensi Episicopo multiplices curas, nec levem pro animarum regimine vigilantiam incumbere;

276쪽

optare se propterea, atque etiam obtestari, ut quacumque sui ratione posthabita Dignitatem Decanatus Cardinali Episcopo ex residentibus in Romana Curia antiquiori deserre Vellemus , eidemque Ecclesiarum ostiensis, & Veliternensis optionem permitteremus: ea tamen adjecta declaratione, ut simili in posterum occurrente Decanatus vacatione, salva, & illaesa remanerent, si quae essent, jura Cardinalium Episcoporum, qui Cardinatatu quidem essent antiquiores, sed extra Romanam Curiam in prioribus suis Episcopalibus tunc residerent, quemadmodum ex ipsis ejusdem Cardinalis Ursini ad Nos scriptis literis mox legendis plenius cognoscetis .

Hie confisorium ingrusus fuit R. P. D. Battellus Archiepiscopus Amasenus Aposolicorum Brevium ad Principes d Secretis, Spalam recitavit episolam ad Sanctitatem Suam d D. Caris inali Ursno conscriptam ex sectistu S. Pasoris die et . Mamtii 1 19. Qua perlecta Sua Sanctitas ita orationem prose cuta fuit.

Tam enixis, ac piis optimi Cardinalis precibus annuere aequum duximus, prout similiter non minus congruum censuimus ea iura amplissimis praeservare, quae de caetero similibus in casibus quovis modo competere possent Cardinalibus Episcopis antiquioribus extra Romanam Curiam , apud suas primas Ecclesias tunc residentibus, dummod6 e converaso salva itidem, & inviolata persisterent iura aliorum quorumcumque antiquiorum Cardinalium in eadem Romana Curia tunc commorantium; prout ex Responso, quod eidem

Cardinali Ursino dedimus, melius percipietis.

Hie idem Archiepiscopus Amasenus legit Responsum is Sanctitate Sua praedicto Cardinali Ursno datum apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die 8. Aprilis I I9.; quo lecto Sua

Sanctitas ita orationem absolvit.

Haec omnia, VENERABILES FRATREs, Vobis de quorum

277쪽

ORATIONEs CLEMENTIS XI. 26 Iluribus agitur, ex hoc loco communicare non modo aequum, verum etiam necessarium esse existimavimus, ut ita qua ratione, quibus de causis, ac quibus cum declarationibus, &clausulis optionem Ostiensis, & Veliternensis Ecclesiarurria hodie permissuri simus, plenissime dignosceretis. Imo, quoniam declarationes, ac rationes hujus odi in nostris ad eumdem Cardinalem Ursinum datis literis, quae modo recitatae suerunt, sese explicantur, Dilecto Filio Nostro Petro S. Laurentii in Damaso Diacono Cardinali Otthobono S. R. E. Vic Cancellario iniungimus, ut eas una cum Epistola ipsius Cardinalis Ursini ad Nos perstripta, quam similiter audivistis, inter Acta huius Consistorii ad perpetuam rei memoriam consignet, ac servet. Caeterum ne praedicta Pauli IV. Constitutio ancipiti diutius, varioque sententiarum judicio in ambiguum,

atque incertum trahatur, neve in posterum super ea controversiae ullae, aut dissensiones inter Cardinales oboriantur, fixum

Nobis, decretumque est Viros doctrina, prudentia , & pietate insignes deligere , qui & ipsiam Pauli IV. Constitutionem diligenter excutiant, & siquae alia ad causis momentum contulerint, attente exquirant, & accurate perpendant, ut ita matura deliberatione adhibita, illud tandem hac in re statuere poς simus, quod ad majorem Dei gloriam, & cultum, ad hujus Sanctae Sedis utilitatem, ad ordinis Vestri honorem, atque ad animarum salutem conducibilius esse arbitrabimur.

278쪽

Lxxxvi

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die i8. Septembris I I9.

ARGUMENTUM.

Relato Religionis Chrisianae statu in Sinarum Imperio, ac iis omnibus , quae pos editam super Ritibus, ae Caeremoniis &nesibus Consitutionem ibidem everrerant, commemoratis, exponit susceptum d se consitum illae rursus mittendi novum Vistatorem Apostolicum, S ad ejusmodi Miniserium des, git R. P. D. Carolum Ambrosum Mediobarbam Papiensem C. S. Referendarium, quem mox Patriarcham Alexandri

num creat. UENERABILES FRATRES.

N O X quo supremum hoc Catholicae Ecclesiae

culmen non miniis inviti, quam immerentes, Deo sic disponente, conscendimus:

lproes intelleximus, singularem illam animi

Propensionem, qua prius erga Sinenses Minsiones ferebamur, praecipuam jam nostram solicitudinem evasisse, ideoque ad Pastoralis ossicii nostri debitum quam maxime pertinere Christi fideles illarum partium intima, ac peculiari dilectione ita complecti, ut comper

279쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI. 263

tum omnibus fieret neminem eorum, qui Verum Deum per veram fidem agnoseunt, magno quamvis intercedente terrarum spatio, tam dissitum loco a Nobis esse, quin paterno cordi nostro charitate proximus esticiatur. Minime Vos latet quot, quantasque Pontificiae vigilantiae nostrae curas adhibuerimus, ut arctissimum hoc nostrum, ac bene Nobis perspectum debitum pro viribus impleremus, nihilque quantum in Nobis erat, intentatum relinqueremus , quatenus Uinea Domini , quae est Ecclesia, quam scilicet ipse sua dextera plantatam , & sui sanguinis pretio reparatam Nobis custodiendam tradidit, palmites suos.usque ad mare, & ultra eius terminos propagines suas latius in dies, atque felicius extenderet. Neque etiam Vos latet quam longo, quam maturo, & quam diligenti praehabito examine dudum, videlicet tempore fel.

rec. Innocentii Papae XII. Praedecessoris nostri inchoato, ac deinde jussit nostro per plures annos continuato, acerrimas illas contentiones iampridem inter Sinenses Missionarios exortas , semperque in dies magis invalescentes, tam circa quasdam Voces Sinicas ad Sanctum, & ineffabile Dei Nomen exprimendum inibi usurpatas, quam circa nonnullos earum gentium ritus, veluti superstitiosos a quibusdam ex Missionariis praedictis reprobatos: ab aliis vero, utpote eos civiles tantum asserentibus, permissos Apostolici judicii censura dirimere studuerimus, ut ita sublatis dissidiis Christianae Religionis, Catholicaeque Fidei propagationem turbantibus, omnes tandem idipsium dicerent in eodem sensi, & in eadem sententia, unoeque ore glorificaretur Deus ab iis, qui sanctificati sunt in Christo Jestu. Similiter nec ignoratis quot, quantisque studiis, atque laboribus nova illa, quae his peractis inimicus homo superseminavit, Zizania, ut eorum, quae a nobis hac in re decreta fuerant, observantiam eluderet, evellere curaverimus: ea nimirum ante quatuor annos eui a Constitutione, qua decreta

280쪽

hujusmodi exacte, integre, atque inviolabiliter obsttvri,prvi cepimus, quibuscumque rationibus, seu excusationibus a-lorum executionem d linandam allatis igniplissime Nostis parriter ea, quaa - quanta elapsi . - ex i Sistarum intrtibus nun- l. fuerint . . de novis inibi-pxcitati iturius .,im quam mini Ixa nostra. Constitutio vix Atia pervenergi ,

stis dissiculta*s, impedimenta, discriiDina, quae illius promahgationi intercesserunx, Nostis minas .i aerumnas, perturbat nes adversuS Eu Npaein omnes,, ac potissimum Euangelii in cones exortas. Nostis demumi quinam Fulgatus suerit rumor

de Sinensis Imperatoria, indiguatione, sussieptoque i inde nauinani metu, iquod ex universis illius amperio Missiorestit omnes qua rimum Misiendi essent, simulque illic gravibus- dicendis poenis Christianae legis non tant m praedicatio P siuetiam professio omnino inhibendat esset .i Placuit nihilominua Patri Misericordiarum, & Deo totius consolationis, qui cum solatur Nos in omni tribulatione nostra, non modicum Me anno angustiis nostris levamen Afferre; Ex una siquidem με te, videlicet Charissimi in Christo Filii Nostri Joannis Urgalliae, & Algarbiorum Regis Illustris nomine certiores βsumus Regem ipsum suis Indiarum Administris, ac potisthmum Goanis, & Machaonensissius, pro perspecta illa, ac ij que gentium celebrata pietate sua, districte mandaturum eum ne usum executioni supradictae nostrae Constitutionis impρ dimeotum interponant, & si quod sorte hactenua interpq tum fuisse contingeret, sedulo illud removeridem nostra Constitutio integrum suum, ac plenam. ,, M incest, irtiatur effectum. Ex alia vero parte, nempe ex a Sinarum Imperio novissime accepimus longius in prasim abesse pericula illa, quae ibidem superiori anno Christian legis professoribus imminere asserebantur; quin imo justha Nobis sperari posse, ut quivis eorum timor prorsius abscς L

SEARCH

MENU NAVIGATION