Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ubi celeri in eas partes allegatione alicuius pii, prudentis, atque illic summopere exoptati Apostolici Administri illius Imperatoris benevolentiam Nobis uberius conciliare studeamus,

simulque ipsius Apostolici Administri strenua, selertique opera inter Euangelicos earumdem partium operarios, quorum ceteroqui in promovendo Christi Regno labores magnam in Domino laudem promerentur, Spiritus ille pacis, mutuaeque charitatis diligenter foveatur, atque excitetur, qui eorum vocationi maximis convenit, quique accuratissime a Nobis hactentis illis commendatus fuit, atque etiam de cetero enixe commendabitur. Hunc propterea in finem, ac insuper ut certi reddamur, quod iidem Euangelici operarii praefatam Constitutionem nostram, quemadmodum interposita jurisju randi Religione sese omnes obstrinxerunt, re ipsa observent, ac nihilominus Ministerium suum fideliter, & cumulate obeant, nec illud obire a quoquam impediantur: divino prius per Nos diuturnis, atque accuratis precibus invocato praesidio, habitaque super praemissis cum particulari Congregatione Fraternitatum Vestrarum negotiis Propagandae Fidei praepositarum deliberatione matura , Virum aliquem morum integritate, doctrina, pietate, atque prudentia praestantem Visitatorem Apostolicum cum potestate Legati de Latere ad Imperium Sinarum, aliaque finitima Indiarum Orientalium Regna, una cum congruo non modo selectorum Missionariorum, sed etiam aliorum non vulgari bonarum artium, & laudabilium disciplinarum peritia excellentium Virorum comitatu quamprimum mittere constituimus. Ipsi vero sic , Nobis mittendo Visi. tatori consilium cepimus praescribendi, ut una cum suis SO-ciis ea utens facultate, quam sel. rec. Paulus V., Urbanus VIII.,& Clemens X. Romani Pontifices Praedecessores nostri per suas

hac in re editas Apostolicas Literas, non modo Episcopis, &Vicariis Apostolicis, sed etiam quibusvis Presbyteris, sive se-

282쪽

266 ORATIONES CLEMENTIS XI.

cularibus, sive regularibus cujuscumque ordinis, ta Instituti,imh etiam Laicis ad Indias orientales, & partes Sinarum accedentibus amplissime concesserunt, suum scilicet iter, AnaVigationem per quascumque vias sibi bene visas susscipiendi, libere per Lusitaniam proficiscatur, atque inde navigationem ad Sinas suscipiat. Hanc porro deliberationem hac vice

amplexi sumus non eo quidem animo, ut in usUm revocemus antiquiora illa decreta, quibus Religiosi Viri ordinum Mendicantium ad partes Orientis , ut inibi Sanctum Euangelium praedicent, prosecturi aliam, quam Lusitaniae viam tenere prohibebantur: adeoque Missionariis, & Ministris Ap stolicis illam adimamus libertatem, quam praefatae recentiores Pontificiae Sanctiones ipsis indulgent per quascumque aliaS, quas maluerint, vias illuc proficiscendi, multoque minus eo consilio, ut Visitatori Apostolico nunc mittendo, ac ei adjungendis Missionariis a quoquam impetremus, vel etiam ipsis tribui patiamur licentiam ullam, aut permissionem obeundi in Sinarum Imperio, aliisque Indiarum orientalium Regnis Ministerium, quod illis injunximus; cum omnibus satis perspectum, atque exploratum sit Romanum Pontificem supremam, & independentem pro spirituali animarum regimine in universo terrarum Urbe authoritatem

habere, nec ad mittendos operarios , qui Religionem Christianam, Fidemque Catholicam apud Infideles praedicent, an- nuncient, roborent, & promoveant,' ullius fidelis, vel infidelis cujusevis status, gradus, conditionis, & dignitatis etiam Regiae existat, licentia, vel consensu indigere. Eiusmodi autem consilium ea dumtaxat ratione inivimus, ut memorati

Visitatoris opera debitas Regi Portugalliae gratias agamus, quod opem, praesidiumque suum pro felici hujus nostrae expeditionis eventu benigne Nobis obtulerit; ac ipsemet Uisitator, eiusque Socii Regii patrocinii fructum, & commoda

283쪽

ORATIONES CLEMENTIS M. 267exp eriri incipiant, unde omnibus perspectum reddatur Joannem V. Portugalliae Regem constanti sua erga Apostolicam Sedem reverentia, ac studio plane filiali minime vinci voluisse a clarissimis Maioribus suis inclytae memoriae Regibus, qui non tam bellorum contra Infideles sortiter gestorum , gloria, ac Orthodoxae Religionis fere ultra selis, annique Vias propagatione, quam fideli, strenuaque ejusdem Religionis tutela magnam apud homines laudem, & majora apud Deum Optimum Maximum sibi merita pepererunt. Caet rum, quo idem Visitator maiori cum honorificentia ad Dei gloriam, animarumque pretiosissimo Domini Nostri Jesu Christi Sanguine redemptarum salutem tanto sibi a Nobis demandato Ministerio fungi valeat, Patriarchali eum titulo decorare intendimus celeberrimae Ecclesiae Alexandrinae, quae scilicet iure optimo a primis Christianae Religionis temporibus, tanquam peculiaris haereditas Beatissimi Apostolorum Principis haberi meruit, quippequi per suum in Christo Filium Eu angelistam Marcum, ejusque salutarem Sacrosancti Euangelii praedicationem sibi illam comparavit; unde eamdem Ecclesiam Alexandrinam merito primam post hanc Romanam fuiς se constat usque ad Lateranense Concilium sub Innocentio III., qui subinde ejusmodi honorem Ecclesiae contulit Constanti.

- Vacat igitur Patriarchalis Ecclesia Alexandrina per obitum bo: me: Gregorii Iosephi Caietani de Aragonia ultimi

illius Patriarchae. iii Alexandria, Urbs AEgypti, cognomento Magna, suit olim non minus Antistitum suorum gloria, quorum plerique fidei causa aspera quaeque, & acerba perpessi fuerunt, quam Incolarum multitudine clarissima; Ex quo autem Tyrannico Turcarum jugo succubit, antiquo etiam in temporalibus honore destituta lacrymis potius, quam elogio digna reperitur;

284쪽

268 ORATIONES CLEMENTIS XI.

quocirca prae sientem deplorandum ejus statum referre praete mittimus. Eidem Patriarchali Ecclesiae praeficere intendimus eum, quem, ut diximus, uti Visitatorem Apostolicum cum potestate etiam Legati de Latere ad Sinarum, aliaque Indi, rum Orientalium Regna mittere decrevimus, videlicet Dilectum Filium Carolum Ambrosium Mediobarbum de legitimis nuptiis ex Catholicis, Nobilibusque Parentibus in Civitate Papiensi ortum, in trigesimo quarto siuae aetatis anno, & SDcro Presbyteratus Ordine constitutum, iuris utriusque Doctorem, & in utraque Signatura nostra Reserendarium, qui munere Cubicularii nostri, honoris nuncupati, & deinde Gubernatoris, primlim quidem Civitatis Tuderti, ac demum Provinciae Sabinensis probe, & laudabiliter functus est : Virum

sane pietate non minus , quam doctrina, integritate, & prudentia commendatum, atque a memorata particulari Congregatione Fraternitatum Vestrarum negotiis propagandae Fidei praeposita plene approbatum. Quid Vobis videtur. Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri , & Pauli, ac nostra providemus Ecclesiae Patriarchali Alexandrinae de persona praeseti Caroli Ambrosii, praeficientes

eum in Patriarcham , & Pastorem, cum retentione omnium,

quae obtinet; simulque divinam bonitatem humiliter obsecramus, ut det illi Spiritum Sapientiae, & Ιntellectus; Spiritum Consilii, &' Fortitudinis; Spiritum Scientiae, & Pietatis, quo sancte, ac salubriter roboratus commissum sibi a Nobis arduum Ministerium fideliter, ac feliciter implere valeat.

In Nomine Patris Τ , & Filii l. & Spiritus Sancti. Amen.

285쪽

IN CONSISΤORIO SECRETO

Habito die a9. Novembris I I9. Creat decem S. R. Ε. Cardinales, novem evulgat, re unum in pectore sibi recter t.

VENERABILES FRATRES.

a D laudem, & gloriam omnipotentis Dei,

, Sanctaeque Romanae Ecclesiae utilitatem, ac decus, Fraternitatum Vestrarum numerum complere decrevimus. Memores aU-

tem illorum verborum, quibus Sanctus Ber- nardus Eugenium suum admonens, ut Cia- laterales , ac Coadiutores suos undecumque sibi adscisiceret,ia evocaret, ita eum allocutus fuit: An non eligendi de toto orbe, orbem judicaturit omnium Christianitatis Nationum, juxta Concilii Tridentini monitum , quantum Nobis fas est, rationem habebimus, ut ita de iis, qui personas SS. Apostolorum repraesentare debent, vere dici valeat: In omnem terram exivit sonus eorum: Creare itaque intendimus S. R. E. Cardinales.

286쪽

I. Leonem de Gessi res Archiepiscopum Bituricensem . Hic per plures annos, ut bene nostis, in hac alma Urbe Collegio Protonotariorum Apostolicorum de numero Participantium adscriptus, acceptus omnibus , invisus nemini, modestissime vixit: ac interim utriusque Signaturae Referendarium laudabiliter egit. Discessit ab hac Aula corpore non animo, quippe quem retinuit semper erga Apostolicam Sedem obsequentissimum, erga Romanam Curiam amantissimum . a. Georgium Spinulam Archiepiscopum Cesareae. a. Cornelium Bentivolum Archiepiscopum Carthaginen

sem.

Ambo commissa sibi a Nobis gravissima munera, alter scilicet in Nunciatura Viennenti, in Parisiensi alter, ut alia ab

utroque prius gesta praetereamus, non sine diuturnis laboribus, angustiis plurimis, rerumque, ac temporum asperitatibus ma ximis, summa fide, summaque sedulitate expleverunt.

4. Josephum Pereyra de la Cerda Episcopum Pharaonensem. Novo hoc, ac plane singulari, imo & insueto erga Nationem

Lusitanam Pontificiat benevolentiae testimonio declarare cupimus nequaquam Nos immemores esse magnanimae illius alacritatis, qua superioribus annis Charissimus in Christo Filius Noster Portugalliae Rex tanta cum sui nominis laude, non tam os siciis, ac precibus nostris adductus, quam verius eximiae suae pietatis stimulis incensius praevalido, iteratoque quampi Urium bellicarum, ac munitissimarum Navium stubsidio Christianam Classem adversos Turcas adiuvit. Praeterea eumdem Regem hac ipsa paternae charitatis nostrae praeclara significatione incitatum nuperae, quam fecimus, ad Sinas expeditioni Regio suo patrocinio, quo illam ceteroqui, utpote ad majorem Divini Nominis gloriam, Catholicaeque Religionis feliciora incrementa, unice directam plurimum fovendam esse non dubitamus, uberius semper, impensius, ac benignius adfuturum confidimus.

287쪽

ORATIONEs CLEMENTIS XI. 2 Is. Michaelem Fridericum ex Comitibus de Althann Episcopum Vacciensem. Praesulem hunc ab adolescentia sua non minus pietate, quam Iiteris inter Seminarii Romani Convictores in Urbe educatum: pluribus deinde Ecclesiasticis proventibus ab hac Sancta Sede cumulatum: insigni postea Romanae Rotae Auditorum Coetui in ipsa florentiori sua aetate aggregatum: Vacciensi demum Ecclesiae nondum a sesquianno praesectum: si nova eum modo,& quidem ampliori, imo & amplissima dignitate augeri contingat , gratum Urbi, gratum Ecclesiae, gratum Apostolicae Sediusquequaque futurum ambigere non postumus, ita si quidem egregia ejus indoles, claritas generis, honesti mores, optima institutio abunde Nobis pollicentur. 6. Joannem Baptistam Salernum Societatis Jessi Presbyte

rum a

Perspecta Vobis sunt, ac fuse alias a Nobis ex hoc loco relata Religiosi hujus Viri merita, quae sibi maxima comparavit tum in Electorali Saxoniae Principe ad Ecclesiae gremium revocando, tum in aliis feliciter peragendis, quae magnas spes nostras de similiter futuris Catholicis Saxonicae ditionis haeredibus validissime roborarunt. Reliquum nunc est, ut debitam ejus laboribus mercedem rependamus: quam quidem ut videtis, alacriter paramus quavis alia majorem, quam Nos ei retribuere possimus. Longe tamen illa minorem, quam ipse a bonorum operum retributore Deo optimo Maximo, cujus causam strenue, ac fideliter egit, merito poterit expectare. Istis sex Viris, vestro accedente consilio, ad Cardinatatus honorem promovendis tres alios addere constituimus: nullis quidem humanis rationibus id suadentibus, sed solum Apostolici Ministerii debito Nos impellente; cui, ut plene coram DCOsatisfaciamus, molestias, an stias, & aerumnas quascumquo aequo animo perserre parati sumus. Tres alios itaque lectisti

288쪽

mos Praesules creare similiter intendimus Cardinalest eosque

profecto de Apostolica Sede, de Ecclesieti universa, de ortho doxa doctrina, imo & de Catholica Religione optime meritos, videlicet: . Franciscum de Mailly Archiepiscopum Rhemensem.

Vere malleum, ut ejus cognomen Gallice sonat, sed malleum Iansenistarum. Diximus Archiepiscopum Rhemensem. Lamdavimus satis. Neque enim quisquam Vestrum ignorat quae, &quanta strenuus ille, atque imperterritus Constitutionis nostrae UNIGENimS propugnator pro ea fecerit: quae, & quanta pro ea passus fuerit. Nemo idcirc5Vestrum itidem erit, qui etiam non censeat omnino aequum esse, ut ei, & in eo illis omnibus Gallicanae Ecclesiae Antistitibus non minus sapientia, & doctrina, quam pietate, &studio tuendae ReIigionis illustribus, qui ejus exemplo praedictae Constitutioni nostrae debitam obedientiam praestiterunt, gratum nostrum animum luculentiori, quo possumus, Apostolicae largitatis argumento exhibeamus.

8. Thomam Philippum de Alfatia de Boussu Archiepiscopum Mechliniensem. Plura hic referre possemus de huius illustris Praesulis eximia vigilantia, quam, ubi primum ad fuae Metropolitanae Ecclesiae Regimen admotus fuit, adhibuit semper, & adhuc constantissime adhibet, ut Omnes Catholici Belgii Christi fideles, praesertim vero commissae sibi oves, quae ut contagii locis, ita & periculis propinquiores sunt, a venenatis pravarum doctrinarum pascuis sedulo arceantur. Sed unum dumtaxat dicere siussiciat; quod nimirum ipse ex cunctis Catholicae Ecclesiae Episcopis primus fuit, qui Constitutioni nostrae, quae incipit risTORALIs , humiliter obsequens, nostroque inhaerens exemplo, eos omnes, qui

aliam nostram Constitutionem, quae incipit UNIGENIT , debita siubmissione suscipere recusarunt, aut in posterum recusassent, ut veros S. R. E. filios se minime agnoscere disertissime declar

289쪽

verit ι sibi ue cum illis nullam deinceps communionem Ecclesiasticam extituram palam pronunciaverit, donec integre resipiscerent, rejectaque penitus audaciae refragandi, per vera obedientiae exhibitionem, pristinae charitati, & unitati ab hac Sancta Sede restitui mererentis i l 9. Ludovicum Bel iuga Episcopum Carthagitiensem. . Orthodoxae veritatis Zelatorem maximum: Pol tificia: autho. fitatis intrepidum DdEn rei sti Ecclesiasticae libertatis assertoirem sortissimum: magnu Religiosissimae Nationis Hispanicae lumen, A ornamentumar l l ii, Decimum, qui ad corniplencham Fraternitatum Vestrarum numerum deest, justis ex causis in pectore reservare intendi

290쪽

a 4 ORATIONES CLEMENTIS XI.

dium Deo, cui soli hac in re placere contendimus; ad cujus scilicet tremendum Tribunal, villicationis nostrae rationem reddituri, non minus ab ineunte jam Pontificatus nostri anno vigesimo, quam a gravi nostra aetate infirmitatibus circumdata brevi sistendos Nos esse admonemur. Quid igitur Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra creamus S. R. E. Presbyteros Cardinales I. Leonem de Gestures Archiepiscopum Bituricensem. a. Franciscum de Mailly Archiepiscopum Rhemensem. a. Georgium Spinulam Archiepiscopum Caesareae. 4. Cornelium Bentivolum Archiepiscopum Carthaginen

s. Thomam Philippum de Alsatia de Boussu Archiepiscopum Mechliniensem. 6. Ludovicum Belluga Episcopum Carthaginensem . . Josephum Pereyra de Lacerda Episcopum Pharaonem

sem.

8. Michaelem Fridericum ex Comitibus de Althann Episcopum Vacciensem. p. Jo: Baptistam Salernum Presbyterum Societatis Iesiu . Cum dispensationibus, derogationibus, & clausulis necessariis,& opportunis, Alium in pectore reservamus arbitrio nostro quandocumque

declarandum.

In nomine Patris i , & Filii Τ, & Spiritus ' Sancti. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION