Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die ao. Martii I ao.

ARGUMENTUM.

Rationes explicat, quibus adductus conssilium susceperat praecipiendi Ludovita de Bellua, ae moneada Episcopo Carthagi nens in virtute Sanctae obedientiae, ut ei delatam Cardinalitiam Dignitatem acciperes.

Bi nuper de viris pietate, & doctrina praestantibus, & de hac Sancta Sede praeclare meritis, Cardinalibus creandis deliberavimus, obversata in primis fuit oculis nostris eximia virtus Dilecti Filii Nostri Lud vici de Belluga, & Moncada Episcopi Ca thaginensis, iam pridem digna, quae excelsiori loco posita non amplius intrὲ unius Ecclesiae limites coarctaretur, sed latius se effunderet in Ecclesiae universae utilitatem. Illum propterea, sicuti nostis, Cum pluribus aliis egregiis, ac bene- meritis Viris, in amplissimum Vestrum ordinem cooptavimus , ac S. R. E. Cardinalem renunciavimus , ad nostrae sol, citudinis adiumentum, ad Apostolicae Sedis subsidium, ad

292쪽

a 6 ORATIONES CLEMENTIS XI.

ministerii Vestri, laborisque conirtium . Verumtamen nostra haec non minus iustitiae, quam benevolentiae sententia, tametsi Fraternitatum Vestrarum suffragiis commendata , & publicis, privatisque caeterorum gratulationibus excepta, ipsum dumtaxat modestissimum, ac religiosissimum Episcopum contristavit; itaut per datas ad Nos literas precibus, obsecrationibus, & obtestationibus plurimis collatum sibi honorem declinare tentaverit, neque selum causas plerasque suae cunctationis attulerit, sed aliorum etiam apud Nos ossicia ad obtinendam demandati Ministerii immunitatem per multas tam Vobis, quam aliis scriptas epistolas imploraverit, tantoque studio conatus sit, ut Dignitatis amplitudinem de geret,

quantum vix filii hujus iaculi adhibere possent, ut honores

arripiant. Inter caeteras vero morae suae causas voti cujusdam

antea emissi, ac fortasse etiam jurisiurandi religione a novis ejusimodi honoribus, ac muneribus accipiendis se submoveri significavit. Haec tamen optimi Antistitis cunctatio, cum novum, ac firmissimum Nobis ediderit ejus virtutis testimo nium, non modo Nos a proposito non deduxit, vertim in per luendi praemii judicio amplius confirmavit. Quamobrem, divino prius enixis precibus invocato praesidio, habitaque sinper hac re cum nonnullis ex Fraternitatibus Vestris, aliisque pietate, prudentia, ac doctrina praestantibus Viris deliberatio ne matura, de illorum unanimi consilio, ac etiam motu proprio, & ex certa scientia nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, quem antea meritissimum quidem, sed nec cogitantem in Sacrum Vestrum Collegium adseripseramus,

haerentem modo, nolentem, & renuentem, ac Propterea magis merentem , in virtute sanctae obedientiae ad accipiendam Cardinatatus Dignitatem compellendum censuimus, ei que tam Voti, quam etiam, si opus esset, jurisiurandi vinculum relaxavimus per literas nostras in forma Brevis, quas ad

293쪽

ORATIONES CLEMENTIs xl. 27

illum per celerem Cursorem jam misimus, praecipuum propediem ex ejusdem Dignitatis Insignibus, Birretum scilicet Pu

pureum , de more missuri. Integram hujusce rei seriem Vo- his ex hoc loco aperiendam duximus, ut de tantae Virtutis laude, ac icietate gaudium vestrum impleatur. Etsi enim communis ea sit omnibus causa laetitiae, debet tamen in peculiarem ordinis Vestri gratulationem redundare, ad quem nimirum solam a Pastorum Principe coelestem coronam expectans Carthaginensis Discopus, non ancipitem, aut lubricam, sed certam, tutamque viam sibi munivit, atque ut intraret , salutari metu, ac Religione deterritus, meruit etiam

Compelli; cum summo pietatis candore, ac Christianae humilitatis synceritate, nec Dignitatis vestrae sublimitatem meritis aequasse, nec serendo oneri parem se viribus esse fateretur. Quemadmodum igitur Nos ossicii nostri esse duximus ad praemissa devenire, ne tam illustre virtutis specimen Sacri Collegii Vestri splendori subtraheretur: ita Vos, VENERABILES FRATREs, de praeclaris hisce exemplis, quae praecipua sunt gra' dus, locique vestri ornamenta, debitas virtutum Domino gra tias agite; simulque divinam opem gravissimis aliis consiliis nostris ejusdem ordinis Vestri existimationem, & honorem non minus, imo etiam amplitis, respicientibus . propitiam assiduis, atque accuratis precibus implorate .

294쪽

ARGUMEN Tu M.

Profectionem Patriarchae Alexandrini ad Civitatem Utis nensem, S praecipua honoris, benevolentiae, ac liberalitatis argumenta, quibus a Rege Lustaniae exceptus, S posmodum ad Sinas honoriscentis Θ dimissus fuerat, eleganter

exponit. ἔUENERABILES FRATRES.

'ς Udum Vobis ex hoc loco significavimus.

- - quibus rationum momentis adducti Visita. l Ira i to m Apostolicum ad Sinas, aliaque In- . - lidiarum Orientalium Regna destinaverimus: is quibus itidem facultatibus, ac mandatis in- ad ejusmodi Provinciam Venerabilem Fratrem Carolum Ambrosium Patriarcham Alexandrinum delegerimus: quid demum Nobis consilii fuerit, cum illum per Lusitaniam iter tenere, atque inde in Sinas solvere decrevimus . Hodie misierentis Dei ope saluberrimo huic operi secundante, prospera arduae hujus expeditionis auspicia V bis ex eodem loco renunciamus. Eximia enim Charissimi in

295쪽

ORATIONES CLEMENTIS M. . 2 9

Christo Filii Nostri Joannis Portugalliae , &Algarbiorum Regis Illustris pietas, eiusque in hanc Sanctam Sedem reverentia , nec non dilatandae rei Christianae studium Regio animo dignissimum, spes nostras de conciliando susceptis consiliis Regali patrocinio ratas fecit; praedictum scilicet Patriarcham praecipuis honoris testimoniis prosecutus amantissime excepit, liberaliter tractavit, honorificentissime dimisit: ac non modo illum, ejusque sacrae Militiae socios pecunia, &commeatu instruxit, nauli impensas ex Regio suo AErario erogandas mandavit, neque ullas benevolentiae partes sibi reliquas secit; verum etiam injuncto ei a Nobis muneri utililis, ac felicius obeundo, quod potissimum optabamus, Regiae suae auctoritatis praesidium amplissime pollicitus suit. Praeterea Patriarcham ipsum graviter, ac sapienter per haec rerum cu randarum initia se gessisse, ac nostra apud Lusitanam Aulammandata prudenter, fideliter, ac seliciter implevisse gavisi sumus. AEquum idcirco censuimus laeta haec ad animarum sa' lutem, divinique nominis gloriam amplificandam primordia, tametsi fama ipsa nunciante unicuique Uestrum ea jam innotuisse non dubitemus, Vobiscum in hac Consistoriali Aula congregatis honorificentius communicare; ut ita animos vestros

communi Nobiseum solicitudine de tam ancipitis, sed tamen salutaris, ac necessariae expeditionis successu susipensos laetificemus: simulque ad preces divinae bonitati alacrius fundendas excitemus, ut quod coepit opus Clementissimus Dominus, ipse perficiat; cumque illa ipsa die, qua anniversaria Dominicae

Incarnationis memoria recolitur, nempe vigesima quinta Mensis Martii, novum hoc Euangelicorum Praeconum agmen una

Cum suo Duce ex Ulyssponensi litore solverit, tanti Mysterii fidem, ac fructum inserat gentibus ambulantibus in tenebris,& auspicatissimo Beatissimae Virginis nomine vera salus aegris, ac perditis populis annuncietur .

296쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die a o. Septembris I 2o.

ARGUMENTUM.

Exposta Didemicae luis inter Masilienses grassantis calamitate solemnem supplicationem indicit ab Ecclesa Sanctae --riae Angelorum ad Bassicam S. Mariae majoris ad ejusmodi gravissimi sagelli cessationem d Divina Misericordia implorandam . VENERABILES FRAΤRES. Um prim lim ad Nos, diuturnis caeteroqui, ac multiplicibus amaritudinibus repletos, acerbus de Epidemica lue inter Massilienses grassante nuncius allatus fuit, omnes, quas potuimus, Pontificiae providentiae curas ad publicae incolumitatis praesidium contulimus , nec modo Almam hanc Urbem, sed universam Ecclesiasticam nostram ditionem vigili solicitudine custodire studuimus. Indictis insuper pro vitanda mortalitate precibus celestem opem implorare non praetermisimus, ut divinae iracundiae flagella ab iis, quos calamitas premit, avcrtere satageremus: ab aliis vero, quos tantae cladis metus invasit, pericula: by Corale

297쪽

ORATIONES CLEMENTIS xl. 28 Inon immerito formidanda propulseremus. At quoniam pec catis nostris Deum magis in dies ad iram provocantibus, nec Angeli percutientis cessavit manus, neque periculi suspicione, ac formidine soluti stimus; intelligimus prosecto iniquitates nostras contendere contra Nos, adeoque non alias, quam

per verae, ac salutaris poenitentiae lamenta, humilesque, &unanimes obsecrationes, atque orationes placandum esse Dominum , ut quiescat a malo, quod cogitavit facere populo suo . Frustra enim vigilamus, nili Dominus custodierit Civitatem, ac temere adversus delictorum ultionem portas occludimus, &munimus, nisi peccatorum pestes arceamus, ac vitia nostra, quae calamitates invehunt, emendemus. Decrevimus propterea solemnem stupplicationem indicere ab Ecclesia Samnae Maariae Angelorum in I hermis ad Basilicam eiusdem Sanctae Mariae Majoris nuncupatae habendam die sexta imminentis Men sis Octobris in quam scilicet, ultra Festu in S. Brunonis Consessoris, quod ea dic in praefata Ecclesia S. Mariae Angelorum de more celebrabitur, incidet hoc anno etiam prima Dominica dicti Mensis, solemnitati Sacrati stimi Rosiarii ejusdem Gloriosissimae Virginis dicata, cujus patrocinium in aliis etiam depellendis calamitatibus, ac periculis praesentissimum, ut probe Bostis, semper experti fuimus. Iis porro Christifidelibus ., qui praemisio jejunio, nec non eleemosynis, caeterisque Christianae pietatis operibus in peculiari Edicto praesicribendis plene adimpletis, eidem supplicationi , quam Nos una cum Fraternitatibus vestris, universoque Clero, & populo hujus Urbis, benedicente Domino, agemus, devote interfuerint, aut alia in eodem Edicto proponenda peregerint, Coelestium munerum thesia uros, quorum dispensationem Fidei nostrae commisit rore ins γ ν- gnatio, liberali manu Hargiemur, ut ita eosdem Christisidini ad dignos poenitentiae fructus faciendos magis incitemus . Clim autem Vestris precibus adjuvandam infirmitatem nostram, ue-

298쪽

28a ORATIONEs CLEMENTlS XI. straeque pietatis exemplis vehementius aliorum animos inflammandos esse non dubitemus; Vobis primum haec nostrae Q- Iicitudinis consilia significamus, ut unanimiter in oration perseverantes, stemus in confractione in conspectu Doinini , ut mirificet misericordias suas, qui salvos facit sperantes in se. via igitur, VENERABILEs FRATREs, sacrificemus Deo nostro, ne forte accidat Nobis pestis, itemque obsecremus, ut qui disse simulat peccata hominum propter poenitentiam, non secumdcim iniquitates nostras retribuat nobis ; sed immittat Angelum suum in circuitu nostro, ut ipse Nos custodiat, nec accedat ad Nos malum, nec flagellum appropinquet tabernaculo nostro. Praeterea Cum charitas Christi urgeat Nos, ut operemur bonum ad omnes, maxime autem ad Domesticos fidei, rogemus similiter Dominum, ut mittat Verbum suum, & sanet eos, qui vexati sunt a tribulatione malorum, eripiatque illos de interitionibus eorum, ut vivant, & narrent opera Domini, qui non vult mortem peccatorum, sed ut convertantur, &vivant

IN EODEM CONSISTORIO.

Post Praeconia, s Propostiones Ecclesarum creavit S. R. Ε. Presbyteros Carinales Carolum Borg am Patriarcham Indiarum, N Alvant m Oenfueras Soc. Jesu Presbyterum , nec non declaravit ejusdem S. R. L. Cardinalem Ios Franciscum BarbaLeum Discopum Brixiensem, quom in consisorio habito die 29. Novembris I I9. in pectore reservaverat.

UENERABILES FRATRES.

GRavissimis ex causis non tam Apostolicae Sedis, quam

Ecclesiae universae bonum respicientibus adducti, Fraternitatum Vestrarum numerum complere decrevimus; ideoque creare intendimus S. R. E. Cardinales:

299쪽

ORATIONES CLEMENTIs M. 283

Caresum Borgiam Patriarcham Indiarum, AAlvarum Ciensuegos Societatis Jesu Presbyterum . Praeterea palam evulgare, ac declarare intendimus etiam alium Cardinalem, quem dudum, nempe in Consistorio nostro Secreto habito die xxlx. Novembris anni proxime praeteriti, una cum aliis novem Cardinalibus creavimus, sed in pectore reservavimus, videlicet: Joannem Franciscum Barbadicum Episcopum Brixiensem. Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri , & Pauli, ac nostra declaramus, ac respective creamus S. R. E. Presbyteros Cardinales Jo: Franciscum Barhadicum Episcopum Brixiensem. Carcium Borgiam Patriarcham Indiarum. Alvarum Cie Hegos Societatis Jesu Presbyterum . Cum dispensationibus, derogationibus, & clausulis necessariis,

In nomine Patris Τ, & Filii ', & Spiritust Sancti. Amen.

300쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 16. Decembris I 2o.

Sacro Collegio nuncium communicat insegnis victoriae, quam Rex Catholicus de Mauris reportaverat, re Septensem CD vitatem is diuturna eorumdem homum ob dione feliciter liberaverat .ERABILES FRATRES. Ngentem laetitiam, qua Vos magna cum

animi nostri voluptate perfusos vidimus, cum primum elapsis diebus, ipsa scilicet anniversaria die Coronationis nostrae, a Dilecto Filio Nostro Francisco S. R. E. Cardinali Aquaviva insignem Victoriam ab exercitu Charissimi in Christo Filii Nostri Philippi Hispaniarum Regis Catholici de Mauris, hoc est, teterrimis Christiani nominis hostibus reportatam, simulque Civitatem Septensem a diuturna illorum obsidione liberatam audivistis, cumulatius adhuc, &plenius precepturos hodie Vos esse non dubitamus, dum hunc ipsum faustissimum nuncium per literas praedicti Philippi Regis hac eadem die paulo antequam Consistorium ingrederemur ,

SEARCH

MENU NAVIGATION