Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ORATIONES CLEMENTIs M. 28 5

a praefato Cardinali Nobis redditas confirmatum, Vobiscum ex hoc loco, ut aequum est, nulla interposita mora communicamus . Ex iisdem literis, quae mox legentur, intelligetis pariter ipsum Regem pro sua in hanc Sanctam Sedem filiali observantia unum ex bellicis Uexillis, quae a Barbarorum manibus Hispanorum Militum Fortitudo feliciter abstraxit, ad Nos misisIe; quod sane ad facti memoriam sempiternam in hac verae Religionis arce illustre, ac perenne erit non minus Christianae Fidei trophaeum, quam Regiae pictatis , ac Divini

henesicii monumentum. ΦΗie ingressus fuit Confisorium R. P. D. Battellus Archiepiscopus Amasenus Secretarius BreDium, quae ad Principes scrabuntur, Icgitque supradictas literas Regis Catholici ad Sanctitatem Suam scriptas, ex Hispanico idiomate in Italicum versas. Quibus lectis Sanctitas Sua allocutionem suam reas sumast, ut sequitur.

Levantes igitur cor, & oculos nostros in Montem excelsum, &Sanctum, unde Nobis maximum hoc, & longe opportunum angustiis illis, quibus ob gravillimas, ac nimium notas Ecclesiae, & Reipublicae calamitates assidue premimur, levamen effluxit, sacrificemus Patri Misericordiarum, & Deo totius consolationis hostiam laudis, & jubilemus ei in voce exultationis. Rogemus itidem accuratis precibus exercituum Dominum , ut piissimum Regis animum in dies magis inflammet ad instandum victoriae, nec alia in posterum , quam bella Domini praelianda. Haec quidem privatim Nos facere non praetermittemus, & Vos similiter facturos esse non ambigimus, donec communibus haec eadem Nobiscum votis solemniori ritu prae

302쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die a. Februarii I 2I.

ARGUMENTUM.

Novam Victoriam d Rege Catholico de Mauris in Africa relitam Sacro Collegio communicat.

v ENERABILES FRATRES.

Cce iam tertio dextera Domini percussit

inimicum; repleatur Propterea os nostrum laude, & lingua nostra exultatione . Mauri

scilicet ab invictis armis Charissimi in Christo Filii Nostri Philippi Hispaniarum Regis

Catholici semel, atque iterum caesi, & profligati, clim copias denuo, & vires undique contraxissent, in multitudine sua gloriantes, ipsisque acceptis cladibus ferocientes, Castra Hispanorum incredibili audacia, ac temeritate aggressi die as. Mensis Decembris proxime elapsi, tanta Christi norum Militum virtute excepti sint, ac repulsi, ut octo fere millibus amissis terga dederint, & qui superiorum calamitatum dedecus ingenti apparatu, conatuque reparare susceperant, nova clade obtriti, novoque opprobrio perditi recesserint; Dominus enim quasi vir pugnator, extendens manum

suam s

303쪽

suam, arrogantiam sertium humiliavit, & in multitudine misericordiae suae deposivit adversarios suos. Novam hanc Christiani Nominis selicitatem, quam Rex Catholicus ad suae erga Deum pietatis, atque erga hanc Sanctam Sedem filialis obser Vantiae argumentum, Nobis significavit, ex eiusdem Regis literis ab Hispanico idio inate in Italicum versis, quas Ipse per extraordinarium Cur rem au Nos misit, lac Dilectus Filius Noster Franciscus S. R. E. Cardinalis Aqua viva ante tres dies Nobis reddidit, plenius intelligetis.

Hic ingressus fuit Consistorium R. P. D. Battellus Archiepiscopus Amasenus Secretarius B evium, quae ad Principes Aruebuntur, legitque supradi ctus literas Regis Culbolici ad Sanctitatem Suamscriptas; Quibus i ctis Sua Sauctitas allocutionem suam reasu sit, ut sequitur.

Cum autem, VENERABILES FRATREs , prosperi hujus successius laetitiam ex hoc loco Vobiscum communicamus, simul etiam hortamur Uos, & obsecramus, primum quidem, ut Omnipotenti Deo, qui rtis in praelio fecit Victoriam, ex intimo animi sensu juges, debitasque Nobistum gratias agatis, ac simul loquamur potentias Domini, & enarremus mirabilia ejus: deinde ut eximium Catholici Regis pro dilatanda Dei gloria gelum collaudantes, ejusque ad inferenda ba baris arcibus Christi signa piis votis obsecundantes , Hi sipanorum Militum virtutem tantis hactenus contra Crucis hostes experimentis testatam, precum vestrarum subsidiis adjuvat

pergatis; Cumque illi pro tuenda, & amplificanda Christiana

Religione pericula gravissima adire, Asanguinem fundere mira alacritate gestiant, Nos pari studio, & ardore Divinae Misericordiae praesidium in contritione cordis implorare conten damus , ut quod Dominus incoepit, opus pro siua in Nos clementia perficiat. Hunc porro in finem Dilectus Filius Noster

. ' i in

305쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die a. Martii I 2I.

ARGUMENTUM. '

Controversam exponit rursus obortam circa Decanatum Sacri Collegii vacantem per obitum Cardinalis Asallit, ae de eo juxta Constium porticularis Congregationis is Sanctitate Sua deputatae decidit pro Cardinali nnario, cui etiam Ostensis, S Veliternensis Ecclesiarum optionem permittat.

v ENERABILES FRATRES.

Uo iam lapsi sunt anni, ex quo occasione obitus bo: ine: Nicolai S. R. E. Cardinalis Acciajoli, Episcopi, dum viveret, Ostiensis, & Veliternensis, Vestrique Collegii Decani orta fuit dubitatio circa sensum Constitutionis sel. rec. Pauli Papae Quarti Praedecessoris nostri, qua ejusdem Collegit Decanatum perpetuisituris temporibus, nonnisi ad Episcopum Cardinalem antiquiorem in Romana Curia praesentem, aut ex causa publica absentem, atque extra eamdem Curiam per Romanum Pontificem destinatum devenire posse sancitur; Ambigebatur .si-

306쪽

etoo ORATIONES CLEMENTIS XI.

quidem a plerisque, num Constitutione praedicta adverssis Cadidinales a Curia hujusmodi absentes lata comprehenderentur, seu potius excluderentur Cardinales promotione antiquiores qui occurrente Decanatus vacatione ab ipsa quidem Curia abessent, sed apud illas Ecclesias residerent, quas eis in administrationem retinere etiam una cum aliqua ex illis Ecclesiis Sq urbicariis , quae Cardinalibus antiquioribus assignari solent, ex consueta hujus Sanctae Sedis indulgentia permissum esset. Et sane eiusmodi rei ambiguitas, cum nullis adhuc praefatae Sanctae Sediς definitionibus discussa ac dirempta esse videretur, animum nostrum adduxerat, ut eam expendendam, libra clamque demandaremus, sive Dilectis Filiis Rotae Romanae Auditoribus , sive aliis hujus Curiae Praelatis, quorum sententiis judiciisque suffragantibus id demum, quod rationi, & aequitati consentaneum visum Nobis fuisset, decernere potuissemus . Vertim dum in hae deliberatione versaremur, ut probe noestis, Venerabilis Frater Noster Vincentius Maria Episcopus Portuensis S. R. E. Cardinalis Ursinus, quem unum, tanquam taeteris suis Collegis promotione priorem, tam ad Decana tus Dignitatem, quam ad ostienseat, & Veliternensem Ecclesias memorata Pauli IV. Constitutione seposita antiquitatis jura vocabant, secum antino reputans rem hanc absque aliqua contentione transigi minime posse, diserte, & quidem non semel, Nobis significavit, se firmiter constituiste super istiusmodi negotio a quavis concertatione, seu litis specie prorsus abstinere, addiditque insuper se Beneventanae Ecclesiae jamdudum obstrictum reperiri. Sacri ver5 Collegit Decano, eidemque Ostiensi, ac Veliternensi Episcopo multiplices curas , nec levem pro animarum regimine vigilantiam incumbere; optare se proinde, atque etiam obtestari, ut quacumque sui ratione posthabita, Dignitatem Decanatus tunc vacantem Episcopo Cardinali ex residentibus in Romana Curia an

307쪽

ORATIONES CLEMENTIS M. 29 Itiquiori deferre vellemus, illique pariter Ecclesiarum Ostiensis, & Veliternensis optionem permitteremus: Ca tamen adje cta declaratione, ut simili in posterum occurrente Decanatus vacatione, salva, & illaesa remanerent, si quae essent, jura Episcoporum Cardinalium, qui Cardinatatu quidem essent antiquiores, sed extra eamdem Curiam in prioribus suis Episcopatibus tunc residerent. Hinc Nos tam enixis, ac vere laudabilibus optimi Cardinalis precibus annuentes, bo: me: Fulvio tunc Episcopo Sabinensi ejusdem S. R. E. Cardinali Astallio, qui ex Episcopis Cardinalibus in Romana Curia residentibus antiquior erat, praedictam Decanatus dignitatem deferri, simulque earumdem Ostiensis, ac Veliternensis Ecclesiarum Optionem absque ulla majori cunctatione permisimus; salvis tamen, & amplissime praeservatis iuribus, quae de caetero similibus in casibus quovis modo competere possent Episcopis Cadidinalibus antiquioribus extra dictam Curiam apud siuas priores Ecclesias residentibus, dummodo is conversis salva itidem

essent iura aliorum quorumcumque antiquiorum Cardinalium in eadem Curia tunc commorantium. Quinimo ne praedicta Pauli IV. Constitutio ancipiti diutius, varioque sententiarum iudicio in ambiguum, atque incertum traheretur, neve de caetero super ea controversiae ullae, aut dissensiones inter Cardinales oborirentur, Vobis ea occasione similiter declaravimus fixum, decretumque Nobis esse viros aliquot doctrina, ac prudentia insignes deligere, qui & ipsam Pauli IV. Constitutionem

diligenter excuterent, & siquae alia ad causae momentum contulissent, attente inquirerent, & accurate perpenderent, ut

ita matura deliberatione adhibita, illud tandem hac in restatuere possemus, quod ad majorem Dei gloriam, & cultum, ad Apostolicae Sedis utilitatem, ad ordinis Vestri honorem, atque ad animarum salutem conducibilius esse arbitraremur. Verum hoc ipsum a Nobis susceptum consilium, ac Vobis ex

308쪽

aya ORATIONES CLEMENTIS XL

hoc eodem loco significatum exequi distulimus, quia cum Deca- natus dignitatem, ac simul stupradictas Ostiensem, &Veliternensem Ecclesias obtinuisset memoratus Cardinalis Mallius, cujus Vegeta aetas, ac integra valetudo longe diuturnioris vitae spem Nobis merito faciebant, ejusmodi negotium quamcumque moram facile pati posse censuimus . Cum tamen inscrutabili. vinae Providentiae consilio factum sit, ut praedictus Cardinalis Astallius opinione nostra celerius ab humanis decesserit, statim secuto ejus obitu , ut quod a Nobis iamdudum statutum suerat, absque ulteriori mora impleremus, septem hujus Curiae Praesules doctrina, atque integritate praestantes deputavimus, illisque rem totam Commisimus, Ut probe, ac mature discussis, ac perpensis rationum momentis, quae hinc inde afferri poterant, & de quibus eos plene instrui Curavimus, sium circa verum sensum memoratae Constitutionis Pauli IU. judicium proferrent, quidque in hujusmodi negotio justitiae, ac veritati consonum ipsis visum esset,Nobis indicarent. Iisdem porro Prae sulibus commisimus pariter aliam controversiam super eodem Decanatu excitatam inter Venerabiles Fratres Nostros Sebastianum Antonium Episcopum Tustulanum Tanarium , ac Franciscum Episcopum Praenestinum S. R. E. Cardinales Iudicem respective nuncupatos; primum quidem antiquiorem in Episcopatu, sed iuniorem in Cardinatatu, secundum vero juniorem in Episcopatu, sed antiquiorem in Cardinatatu, atque ex specialibus in suo casu concurrentibus rationibus minorem Episcopatus antiquitatem sibi minime obesie contendentem. Verum chm idem Cardinalis judice, priusquam secunda hujusmodi controversia deputatorum Praesulum examini subjiceretur, cuicumque suo iuri cedere existimaverit, ea dumtaxat adjecta conditione, quod in futuris Decanatus vacationibus nullum

ex sua cessione praejudicium illatum intelligeretur iis Cardi. nalibus, quibus similia jura competerent, nihil circa eamdem

309쪽

secundam controversiam, petita juri qmirui si nodi praeservatione excepta) a predictis Praesulibus astum suit. Quid iam

Praesules ipsi concordibus suffragiis in prim i controversia senserint: quid itidem in secunda, ut de caetero indemnitati Cardinalium similia jura foventium conssilium esset, Nobis

proposuerint, mox audietis. i , ,

Hic ingressus fuit Conoisorium R. P. D. Riviera Sacri Collegii Secretarius, Iegitque consitum, seu Decretum septem Praelatorum d Sancti imo Domino 'nosrosuper ejusmodi negotio deputato um, die 28. mox etias menss Februarii ab his editum; ρuo lecto Sanctitas Sua allocutionem suam rea mpsit,

i. . Istiusmodi P Iatorum Consilium, seu Decretum statim ac Nobis relatum fuit, ut audistis, benigne approbavimus, ac perpetuis futuris temporibus inconcusse observari mandavimus. id ipsium nunc iterum enixius mandamus, ac insuper duo ejusdem Decreti authentica exemplaria una cum Summariis rationum, seu, ut aiunt, Votis, quibus singuli Praesules propriam sententiam unanimiter confirmarunt, tradi Volumus , Unum quidem Dilecto Filio Nostro Petro S. Laurentii in Damai Diacono Cardinali otthobono S. R. E. Vice - Gancellario, aliud vero Dilecto Filio Collegii Vestri Secretario, ut ambo non tam ipsum Decretum, quam praefata Summaria, seu Vota, quorum duo itidem authentica exemplaria eis hunc in finem clari jubemus , inter Acta praesentis Consistorii ad perpetuam rei memoriam asservent, atque custodiant. Haec omnia, VENERABILES FRATREs, Vobiscum in praesens communicanda existimavimus, ut in eiusmodi re ad Ordinem Vestrum pertinente, quid hactenus achim fuerit, plene compertum, ut par est, ac penitus exploratum habeatis. Caeterum num ad majorem gestorum firmitatem, ac quascumque futuras

SEARCH

MENU NAVIGATION