Museum Odescalchum, sive Thesaurus antiquarum gemmarum cum imaginibus in iisdem insculptis, et ex iisdem exsculptis. Quae a serenissima Christina Svecorum regina collectae in museo Odescalcho adservantur, et a Petro sancte Bartolo quondam incisae, nu

발행: 1751년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tur Neque vero non hoc adolescentias tam laudabiliter traduehae fuisse praemium existimo ; quod in matrimonium D. Mariam Victoriam Clementis XII. pronepotis filiam , feminamque spectatissimam duxeris, quae Corsinae Familiae decora tantis in Τuam divinitus collatis muneribus cumulans Heroum Tibi Sobolem, &Gentis utriusque majoribus quamsimillimam propagaret. Haec certo omnia cum summam Tibi gratiam , & authoritatem apud sapientes viros conciliant tum dici vix potest , quam magnam mihi quoque spem faciant fore , ut industriae hujus mihi paenitendum non putem . Etenim siqui sunt magis potitulo, ac delicatulo ingenio , quique fastidiosius de alienis operibus judicent, eosdem , ubi volumen hoc Tuis insignibus decoratum aspiciant, pudebit fortasse quidpiam

in eo, quamvis reprehensione dignum, reprehendere , posteaquam a Te non

modo non improbatum , sed quasi

ratum

12쪽

ratum habitum esse senserint. Superest igitur, ut pro Tua singulari erga me humanitate, quantas maXimas possum gratias Tibi nunc agam, meque in posterum habiturum pollicear ; illudque te orem atque obsecrem, ut beneficium , quo me in praesens devincis, tueri etiam velis p be

nigneque facere , si qua in re opus fuerit, mihi pergens praestantem istam

animi erga me voluntatem conserves.

13쪽

Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Apostolici.

F. M. de Rubeis Patriarcha Constantinop. Vice g. CUM jussu Revelendissini P. Fr. Augustini orsi Sac. Palatii Ap stolici Magistri librum inscriptum Muscum Odesaissum me. attente perlegerim, nec quicquam in eo aut Catholicae Fidei abso num, aut bonis moribus adversum offenderim, sed potius non levi labore elucubratum , & multigena eruditione resertum deprehendam dignum censeo, ut publica luce donetur. Die T. FebruariI IIII. Antonius Baldanus ab intimo SSMi Dni Nostri Sacello.

H. Joseph Augustinus orsi ordinis Praedicatorum Sacri Palatii Apostolici Magister.

14쪽

LECTORI BENEVOLO

Commentarii hujus occasio , argumentum , atque partitio .

i ii j a Christina Suecorum Regina olim collectas,t , P A re deinde a D. Livio Odescalco Sirmii, & Braccia ni Duce , Sanctissimique Innocentii XI. Fratris filio

iam . . possessas complectitur , multis abhinc annis debue- rat in lucem edi. Ejus jam monumenta singula peritissimus artisex Petrus Sanctes Barioli aereis lamellis inciderat, suasque unicuique adnotatiunculas Italico sermone conscriptas ' P. Felicianus Bussi ex ordine Clericorum Regularium Ministrantium Infirmis adjecerat. Sed quod ii, quorum hoc maxime intererat, vel paulo copiosiores, vel etiam Latinas mallent; nestio quomodo factum est, ut in publicum prodierint numquam , operisque totius retexendi consilium ad haec usque tempora prolatum fuerit. Anno enim solum proxime elapso D. Henricus Brulaeus natione Gallus, Patria Rhemensis&Academiae Cortonensis Socius praestanti vir ingenio, idemque magna in rebus antiquis intelligentia, atque studio Uenantii Monaidini Bibliopolae celebem rimi, & de litteraria Republica optime meriti rogatu hujusmodi laborem

ci) Saas. P. 'ol istonii Blanchι mia, feriptis LRribui, ut inentibus gemmae unius norita s. Ossissi Consultoris, doctrinaque, eru- euisfoue notitia magis in promptu esset. ditione , atque editis in lucem libris clarissimi ca9 Scripsit rerum Viterbiensium 1 ortum, praefationem hane in particulas lemmatis ad- I aeque obiit anno

15쪽

susceperat. Sed cum florente adhuc aetate gravi diuturnoque morbo consumptus non amplius quam quadraginta sex Tabulas confecisset; ad me ventum est, ne opus intermitteretur, quod existimabatur harum litterarum studiosis utilitatem aliquam afferre posse.Equidem quamquam in hoc doctrinae genere non inexercitatus plane sum, quippe cum argumenta non dissimilia saepius in ipsis Pontificiis AEdibus coram Sanctiss-mo Domino Nostro BENEDICTO XIV. tractaverim ; numquam tamen hoc mihi sumpseram, ut, quae privatim de hisce rebus conscripsissem, in oculis, conspectuque legentium exponerem. Verum, ut impositum mihi onus reciperem , plurimum apud me amicorum gravimmotum authoritas valuit; praesertim cum illos tanta doctrina praeditos, tantaque erga me benevolentia esse cernerem, ut in tantis te

nebris , quae hisce saepe rebus offuse esse solent sacile mihi libentique animo lumen ingenii, & consilii sui mihi porrecturos considerem. Hac igitur spe ipse fretus, tantumque enitens, quantum efficere me Vix posse credideram , ad operis totius partitionem jam venio . Quae quidem hujusmodi erit, ut in prima parte gemmas cum imaginibus &in iisdem insculptis, & ex iisdem exsculetis ' in altera aerea Deorum , vel etiam hominum , & animantium Idola ; in tertia denique ectypas quasdam e marmore , sive anaglypticas , quas vocant, effigies collo

cem . Ut autem legentium commoditati consuleremus, haec monumeniata ipsa in duas setaones, sive tomos digessimus: in quorum primo gemmas illas, ubi capita solum, Vel protomae apparent, in altero vero Ieliqua omnia , quae supra memoravimus, complexi sumus β. II.

De Musci hujus gemmis, earumque nominisus .

Uoniam vero in hac rerum serie praecipua pars gemmae sunt ;de iis quasi praefationis loco placuit paulo fusius disserere , propter hoc ipsum , quod a plerisque illorum, qui alios

Thesauros, sive Musaea illustrarunt id factitatum esse non viderim. Gemmae itaque nostrae, ut elementarium litterarum ordinem sequar, &vulgo jam usitata earum nomina usurpem , sunt hae: Achates , Am thstus , Aquamarina, Chalcedonius , Corneola , C stallus , sanatus , Heliotropium , Hyacinthus , Lapscruleus , sue lar acutus , . ara ιrro Niceolus, sive Onyeulus , Rubinus Sardonyx , m Smaragdus.

Sunt

OP. tuccius Contucci Mufei Riseriani cuin flos , qui illud mirifice auxit , Europaque t ta eeleberrimum reddιdit.

16쪽

sunt etiam quasi gemmae Prasina vel Plasma, ut dicunt Smaragdinum , Cyanos item factitius , qui Pasta araturra Italico vocabulo nuncupatur . De hisce omnibus satis quidem multa Τheophrastus, Plinius, Solinus, & S. Isidorus in suis Originibus tradiderunt. Verum illud perincommode cadit, quod gemmae non paucae longe aliter nunc appellentur , quam a veteribus etiam sacrorum librorum scriptoribus nominatae olim fuerint, ut recte monet Pererius Tom. I. in Genes Nomina, inquit, lapidum Hebrca in Obycuro, . in incertos, qui Lanificent proprie. o fit, ut interpretes eas e transtulerint non qualia sent ιkaice . Idem senserat Abulensis in cap.rg. Exod. testimonium afferens Rabbinorum Salomonis , & Abraham Abenezra. Quod quidem manifestum est exempli causa in voce R fiam; siquidem interpretes pro ea reddunt interdum Onycha, interdum Sardonycha. Et LXX. modo Smaragdum ut Exod. 2 8. s. &-2 s. dc 3 q. s. modo Ber=lium , ut Exod. 23. 2 o. modo Sardonycha ut Iob. 33. 8. modo Sapphirum, modo etiam Sardium, Quod attinet ad scriptores reliquos, quam diversi apud illos fuerit eorumdem nominum significatio , audiendus Cornel. a Lapide ; qui in cap. χχ. Apocal. Euamobrem, inquit, in gemmis nonnullis valde discrepant novi Scripιores Nilus , Anastasius , alii ab antiquis, puta a Theophrasto , . a Plinis , quem sequitur Isidorus, malit , fete quia nomina gemmarum quandoque variata , . mutata sunt, sive quod gemmae veteres nonnulis interierint, in novae earum species subinnatae, auν a Gemmariis substituta sint ; uti praefames Gemmarii, quibus eum Romae egi, mihi fassi sunt di, iraeque ego singulas eorum gemmas perlu-srans , . manu , oculissue pertractans, e que conferens eum talis , quae de iisdem scribit Plinius, re ipsa deprehendi. Hi enim Sardium olim opacum

nune esse pellucidum, ripatium olim aureum, in porraceum , nunc tantum esse aureum, is fulvum , Sapphirum olim caeruleum aureis punctis collucentem nunc esse etiolaceum Hepunctis, m pellucidum, Ber Llum olim viridem nunc auicare ut vitrum, immo a Gemmariis vocari Vitrum , Hyacintum olim caeruleum, oe violaceum nunc melleum . circa Anselmus Boetius tu. a. de Gemmis eapso. Plinii ait Hyacintlus h die inter Amethsti gevera ponitur , quemadmodum Amethstus veterum nunc Granati nomen obtinet. istas c Gemmariorum imperitia nomina ita

confudit, ut vix asiquid certi hae in re statui possit. Anselmus Boetius de Boot cujus verba sepe Cornelius recitat suit Rodulphi II. Imperatoris Medicus, justumque volumen de Gemmis diligenter, accurateque conficit. Tom. L. De

17쪽

I. III.

De Achate .

UT igitur-Achate ad dicendum ingrediar illum selum a novitatione nominis describit Plinius i. 3 . cap. Io. cum dicit ita appellatum esse ab Achate flumine in Sicilia, ubi primum repertus suit. Eadem sere verba mutuatus est a Theophrasto sic ab Adriano Turne latine versa : Amaena gemma est in Achates ab Achate fluvio Siculae, quae pense pretio venditur. S. Isidorus haec addit : ER autem nigra habens in medio cireulos nigros , oe albos junctos , oe variatos similis Haematitae :Si ab eodem quaeras, quid sit Haematites manarbites , respondet rubore sanguineus , ac propterea Hemathites vocatur. Qimmodo nigro CO- Iori possit esse similis rubeus color, non video . Sed hic sertasse S. Doctor Haemathitae genus illud significat, quod Schson, & Anthraeirem Plinius appellat , nigrumque in Africa nasci tradit; nigrum, inquam , cujusmodi apparere selent venae, vel caro , cum sunt nimio tinguine oppletae. Utcumque tamen sese res habeat, S. Isidori verbis una potius Haematitae species significari videtur, quam genus . AI quanto clarius Solinus cap. Io. larescribentes eum Achatem venae na- auralibus se notant firmis , ut eum optimus es varias praeferat rerum imagines. Caeterum unius coloris reperiri Achatem denotant haec Plinii verba Cap. 1 o. l. 3 I. Eam vero, quae unius euoris sit inmissitam athletis esse. Plerumque tamen multicolor est non secus , atque Iaspis , qui, ut ait Boetius de Boot cap. I oo. ab Achate non disseri , nisi quod mollior fit , in propterea non ira exacte poliri possit, ut Achates, neque tam perspicua est, quam Achates . Inter Onychem etiam, & Achatem hoc interest quod illa longe perlucidior sit atque tenerior . Ob colorum , quam diximus, varietatem, Achatae plura nomina inventa sunt, quae recensentur a Plinio. Alius enim dicitur Phassachates, qui palumbino est colore, alius Sardachates, qui eo quo tardae sunt, alius haema rhates, qui sanguineo, adius Cerachares, qui cereo, Maius Coralloacha res , ' qui guttis aureis Sapphiri, vel ut alii legunt, Coralli modo diastinctus ; alius denique De rachates, in quo plantae, atque arbusculae apparent. De eo Orpheus.

Florente ramis acervatis ornatas .

Salmasius pro Phassachares legitIupachates isque fortasse est, qui Iaspidem admixtum habet.

18쪽

De Amethsto. A Methystum Theophrastus in gemmarum Signatoriarum numerum refert, ea inque vini colore cerni dicit. Paulo clarius, &fiisius Plinius cap. q. Methsti, inquit, violaceo colore perlucent. Et infra : PMeellem debet esse in suspectu veluti ex Carbunculo refulgens qkidam in purpura leviter esus nitor . Ubi etiam docet Amethstam ad mini colorem aecedere, sed in violam desinere , . fulgorem purpurae in illo cerni non ex toto igneum, sed in vini calorem deficientem. Atque haec omnia cum Amethysto hodierna plane congruunt. Eam vero umbilico admotam vini vaporem primo ad se trahere, postea etiam discutere; proindeque serentem a crapula vindicare, ut Ioannis Ionstonii verbis utar, Thauimalographiae Art. . cap. 22. ubi etiam auctorem Aristotelem citat) credat Iudaeus Apella: non ego. Ex hoc lapide in Sacra S. Ignatii AEde columellae sunt quatuor sussinentes porticulam , sub qua Venerabilis Eucharistia publice adoranda statis anni temporibus collocatur.

Do Agua Marina . A Quam marinam eamdem, ac Beryllum esse, sere omnes consentiunt una cum Clarissimo Senatore Philippo Bonarota Oserv ution Imriche me. pag.xiI. cum Plinius aperte dicat probatissimos esse Beryllos, qui viriditatem puri maris imitantur , & Solinus, esse eolore puri maris . In alia tamen, sententia est Salmasus Gerest. Plin. in Solis gemmam esse affirmant,quam ciuisculum vocantan Notis Dissertationis D. Iannonis de S. Laurent nuper inter Cortonenses vulgatae assertur celeberrimi Fulvii Ursni manuscripta adnotatio quaedam, quae extare dicitur in margine Plinii typis impressi Basileae anno in Typographia Froboniana, ubi ad cap.ro . verbo Calais haec interpretatio adjuncta est. Huae gemmam h. e. Calaim Benedictus inlitis a Spoletis eam esse a rmat, quam vulgo Aquam marinam ωθcant. I. VI. D. Chalcedonio. CHalcedonii nomen invenies quidem apud sacros Scriptores, apud Latinos aureae aetatis, vel etiam argenteae non item. S. Issedorus, Beda, & Aretas semmam hanc ad Carbunculum, tamquam ad Diuitig Corale

19쪽

ad genus reserunt, Rectius Senator Plii lippus Bonarota Osservarianytor. pag. I s. ad Iaspides pertinere opinatur, dicendamque esse Iasepidem Chalcidicam , Ego vero Iaspidem Chalcedoniam appellari mallem , cum Plinius lib. 37. cap. 8. Turbidam , dicat , Iupidem c basterio

mittit: de S.Io. in Apoc. 2I. ut hanc gemmam exprimat,utatur ipso Urbis Chalcedonis nomine Pr μω κ- ro: cumque nomen adjectivum Chalcidicus a Chalcide primaria Euboeae Urbe, nunc Negropote,non a Chalcedone derivetur; eamdemque esse sentio, atque illam , de qua idem Plinius sequenti capite : minium genus , inquit, quae ad viciniam o falli descendit. Neque est quod pro Chalcedonio Carchedonium cum Gesnero ponamus; nam ut bene monet Ludovicus de Alcazar Norat. Io. in cap. 21. Apocal. Carchedonius videtur potius Epitheton significans Charthaginienses, cum Plinius non minus Carbunculos quam

Smaragdos Carchedonios appellet. I. VII.

De Corneola

id vero de Corneola Z vocabulum plane barbarum, quod ne- , que ab Abrahamo Gorlaeo in sua Dactyliotheca, neque a ,

Martino Et mayer in suo opere Capita deorum, . hominumilius tiam inscripto usquam usurpatum invenio. Nihil tamen dubito, quin Corneola una ex onychibus existimanda sit. Conjecturam facio ex Plinii verbis lib. 3 7. cap. . quae hujusinodi sunt Zenothemis Indicaruonychem dicit plures habere varietates igneam , nigram, carneam sic enim legit Salmasus ) cingentibus eandidis venis oculi modo eae c. Her molaus Barbarus in suis Calligationibus in Plin. Unde , inquit, Ortum inomen putant earum, quas mu o Corneolas nominamus. Rhodi ginus quoque ethymologiam hanc sequitur lib. I . Lect. Antiq. cap. Io. Corneo- ω, inquit, gemmx, ut nunc dicuntur . ita inde nuncupari videntur, quia inter Onyches cornea quoque pectatur varietas. Ille quidem a Cornu ; ego autem a Corno derivare malim : hujus enim arboris baccis cum sunt maturiores, Corneolae videntur esse persimiles. Notandum tamen non onychem omnem esse Corneolam, cum Corneola sit tamquam

pars subjecta huic generi Ov x in qua telle Plinio lib. 37. cap. 7. esseandor unguis humani similitudo, est Chrysoliti color, est Sardae, ei Iaspadis , & plures alii. Corneolam eamdem , esse atque Sardam contendunt multi & in suis Musaris ita scribunt, inter quos doctissimus Gori Sarda vulgo Corneola. Itaque sentit Io: Jonsionius in notitia Regni Mineralis cap. . art. 2 o. Sardius, inquit, Sarda, Corneolus saccipit

enim

20쪽

enim haec tamquam synonima in saxi aliquando corde haeret lotura carnis obscura nubecula ossus similis . Mares excitatius fulgent feminae pinguiores , m erasias nitent. Concinit Hostimanni Lexicon , ubi auctor ipse quoque a Carne Corneola nomen deducens, corrupteque Corneolam pro Carneola gemmam hanc vulgo nominari, ait

I. VIII. De Custallo. CRystallum pariter gemmis annumerat Plinius docens eaώνι ea a

contraria Custaliis fieri , geluque vehementer concreto, ac propterea non aliubi reperiri, quam ubi maxime luberna nives rigent. Qirare

etymologia illius esse fertur a-, quod est figus & ri vi pro

Ara rati contraho quasi Ex hac materia videas Protomas nonnullas in Collectaneis Antiquitatum Romanarum D. Abbatis Ridolphini Venuti , & unam in fine hujus primi nostri Tomi, quam Venerem esse Apostrophiam , vel Caelestem aliqui existimarunt . In Maeo etiam Maeriano habemus Crystallinam laminam , in qua insculptus Asellus cistis onustus conspicitur , ex quibus poma, soresque prominent, & est fortasse illa eadem, quam Senator Bonarota in suis Observationibus exponi pag. 3 3. Extant etiam apud nos Tali antis qui Crystallini quos D. Franciscus Ficoloni in suo opere de Talis antiquis descripsit, & postea nobis dono dedit. Vide etiam Tab.XVIII. hujus Tom.I. & Tab.XXIV. ζ. IX.

De Granato .

LApilli genus hoc est ex iis, quos in diademate Regum Maurorum in Hispania Granatensii conspiciebantur, si fides est habenda Pa-

1 laallo Coron. lib. Io. cap. q. nomine , ut opinor , indito ob concolor mali Punici granum . Si Lexicographos comulas, Granato Italico iustum Latinum , & Graecum vocabulum respondere unt. Et sertasse una est ex Amethystis illis, de quibus Plinius lib. 3τ. cap. 3. Bidi absolutum felicis purpurae colorem habent. Et infra . Fundit autem vim a spectu leniter Hanaeim, neque in oculos, ut carbunculi, vibrat . De eadem Gemma Io: Ionsionius Thaumalograph. Classe . cap. I . Carched nius se dictus, quod apud Garamantas, oe Nasemonas in S=rtibus inve tus Charthaginem deserebatur , alias Granatus . Sed Carchedonios etiam Smaragdos a Plinio denominato jam diximus. Gemma est non magni pretii, nisi sit extraordinariae magnitudinis, cujusinodi est illa, ex qua poculum aflabre elaboratum in Grkeriano asservamus . Tom. I. d

SEARCH

MENU NAVIGATION