Museum Odescalchum, sive Thesaurus antiquarum gemmarum cum imaginibus in iisdem insculptis, et ex iisdem exsculptis. Quae a serenissima Christina Svecorum regina collectae in museo Odescalcho adservantur, et a Petro sancte Bartolo quondam incisae, nu

발행: 1751년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

existimet, quod illa a Turcarum regionibus ad nostras pervenerit; postea tamen alibi quoque inventas Turchetias esse narrat Hyacinthus Gimina Tom. I. lib. 2. cap. 8. nimirum in Hispania, in Perside, in I dia , in Germania , & in Boemia . In Chilis item Regno erui magnam illarum copiam in monte imminente valli Copiapo, qui Iapillorum hujusmodi Seminarium vulgo dicitur,te1lis est Alphonius d ' Ovagile S. I. .in Relatione Historica det Regno deI Chiae l. s. cap. I. Raphael Brunustitiae L Hrenate & Carletteonius Anglus de Fossilibus celebrant Turche stam , cum insculpta Iulii Caesaris etfigie , quae in Magni Hetruriae Ducis Thesauro asservatur ; quaeque tantae magnitudinis est, ut cum juglande adaequetur. Neque minus admirandum eis poculum , quod ab Alio Beyo de Gierge possessam Gabriel Bremondus commemorat lib. 2. de viani d' itio . Longe vero major illa de qua Nicolaus Doglioni in lib. Notiatis di Veneria, ubi S. Marci Thesaurum describit. Ex ea

enim elaboratum est catinus tam amplus, ut ex ea materia aequalis in orbe terrarum reliquo reperiri vix queat.

De Imaginibus in veterum gemmis generatim.

Ρostquam extantium in Musio Odescalcho gemmarum naturas

expendimus, superest, ut pauca de imaginibus, quae in veterum seminis conspectae sunt, & etiam hoc tempore conspiciuntur , dicamus . Inter cas prosecto Plinii & aliorum scriptis celebratus est Achates ille Pyrrhi Epirotarum Regis, in quo noetem Musae e polis cytharameeneus spectabatur non arte , se ponte naturae, ita discurrentibus maculis. Mi Musis quoque sua redderentur insignia . Verumtamen nobis hic noude naturae mirabilibus, sed potius de arte factis sermo praecipuus esse debet . Iam inde igitur a Moylis aetate certum est, grapitio in gemmis litteras inscribi solitas . Constat ex illo Exod. 18. Sumesque duos Lap des onychinos, oesulpes in eis nomina Aiorum Israel: sex nomina in Lapide uno . . sex reliqua in altero . Et paulo infra : Ponesque in eo quatuor ordines lapidum ; in primo versu erit Sardius Sc. Inclusi auro erunt per ordines suos , habebunt nomina Aliorum Israel; duodecim nominibus caelabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim Tribus . Hieronymus Prado in EZech. r. pag. s. tam in duobus onychinis, quam in duodecim gemmis Rationalis opinatus est, nomina filiorum Israel insculpta suisse non per litteras , sed per Notaς, & Hieroglyphica AEgyptiorum ritu, nomen v.g. Iudae per Leonem, Dan per Aquilam, Ephraim per Bovem, Ruben per caput humanum &c. Haec enim corumdem suis. Duili do by Cc oste

32쪽

fuisse signa memoriae proditum est lib. num. 2 o. Hanc tamen opinionem resellit Corne l. a Lapide in cap. 1 8. Exod. tamquam sacrae scriptutae sensui minus consentaneam . Quicquid autem de sculpturae hujus modo fuerit, illud perquam verosimile videtur ab illa usque aetate non solum litteras, sed etiam imagines in gemmis, & ex gemmis effingendi peritos artifices extitisse. Caeterum imagines hujusmodi erant vel

Deorum, ac Dearum, Vel Heroum aliorumque clarorum virorum.

In multis etiam quadrupedes, aves, monstra, hieroglyphica , symbola, aliaque plurima conspiciuntur. I. XXII.

De Maginuus in Adamante . INter eas, quas diximus, sacrae scripturae gemmas ideo Adamantem non numerari putarunt aliqui, quod ob duritiam contumaciter scalpturae resisteret. Sed hoc falso creditum , in primis argumento sit exiguus ille Adamas annulo insertus, & ex Tyberis alveo olim eruintus , in quo Adamante incisa est Lupa illa .

parvos Mavortis semine natos et beribus gravidis vitali rore rigabat me. Cic. de Divin. 3 8. Annulum hunc in Musto Stroetiorum nunc extare, Hyacintus Gimma testatur Tom. I. l. 2. cap. I. Apud eumdem , & alios Scriptores

magna in laude ponitur Thomas Threstia Mediolanensis , qui primus omnium posterioribus hisce seculis ausus fuerit imaginem in Adamante scalpere , quique in eo praeter caetera, Philippi II. Hispaniarum Regis Gentilitium, ut vocant, stemma eleganter expressi. Similem Ada mantem apiid Secundum Lancellottum Monachum Olivetanum scriptum legimus extitisse in Magni Etruriae ducis Thesauris unius sere nucis magnitudine cum Insignibus Mediceis sanequam affabre elaboratis ab Andrea Fuater Haspurgensi . rigid; disingo. n. 3 Thomas Garzoni Piarra unietersu disc.s 8. magnis laudibus esseri Ambrosium Charadossum Papiensem, quod in Adamante quatuor Ecclesiae doctores stat-pserit, Gemmamque illam a Iulio II. duobus, & viginti millibus au reorum coemptam suisse commemorat, eaque ornari solitum Summi Pontificis pectus , dum publice sacrum faceret. Neque vero hac nostra aetate desiderati sivit in hoc genere peritissimi artifices . Nam , ut Vivos praetermittamus, magna celebritate famae notus est Flavius Zir- leti, qui in Adamante Laocoontis effigiem insculpsit . Rhodigi nolib. 29. cap.X. Antiq. lect. persuasum fuit, plumbo, Leonis, Hirciquo sanguine hdamantas molaertia Tom. I. g Pς Dissiligod by Cooste

33쪽

De duplici e gies in gemmis exprimendi ratιone. JAM vero quaecurrulue in gemmis elaborarentur imagines, alterutro ex his modis fiebat, & fit etiam nunc . Qua dam enim , inquit Raphael Volaterranus lib. 27. Scalpuntur in Sigilla quae Graeci et ocante, quaedam in parvas imagines , . scalpturas extantes , quas Plinius I. IO. Seneca item de Beneficiis E pas imagines et ocant ; Italici vero Camaeos . Ccrutus, & Chiocchius in Museo Calceolario hujus vocis Camaei originem esse putant Graecum quod idem est, ac incendium, propterea

quod lapillos hujusmodi in locis sulphureis oriri dicant. Etymologia nimis longe repetita. Neque multo magis placet haec alia κ . id est

humi, quemadmodum a R- h. e. elaboravit, utpote nimis communes.

Nam imaei nomine non tam lapilli genus, quam artificium, S Opera significatur . XXIV. De restituta imagines ex gemmis exsiculpendi, o illas iniissem insculpendi arte . UTraque autem ars reviviscere primum coepit Martino V., Paulo que II. Christianain Rempublicam administrantibus; eademque magis, migisque viguit Magnifici Laurentii Medices , Petrique filii sudio ; qui illius peritissimos homines Florentiam accersiverunt. His autem praeceptoribus usi admodum profecerunt Joannes Florentinus delia Oznisu vulgo dictus, Δ: Dominicus Mediolanensis vulgo de Ca- mei ; quorum ab altero incisa est in Corneola Fr. Hieronymi Savona- rotae eifigies; ab altero ex Rubino masculo Ludovicus Morus Mediolanensium Dux est exsculptus . Regnante postmodum Leone X. magi Asuerunt in gloria Petrus Maria Pesciensis, & Michaelinus, e quorum schola persecti, politique prodierunt Ioannes Bernardi e Cailro Bon niensi, Valerius Vicentinus, & Matthaeus dei Nassaro Veronensis . Ioannis Bernardi celebratur scalpta in Crystallo pugna ad Mantinuinin Corsica, quam pugnam jussu Alphon si Ferrariensium Ducis elaboravi de ex eadem materiasuerunt artesecta plura,quae partim Clemens VII., partim Cardinales Salviatus, atque Farnesius sibi depopbscerunt. Matthaeus vero dei Nassaro, qui Marcum Carra , dc Trombcincinum cives

suos Magistros habuerat, dum illi apud Mantuae Marchionem diversarentur , in Iaspide viridi sanguineis veluti guttis respersa Christi Servatoris de Cruce iam sublati Corpus ellinxit ita, ut rubeae illae maculae pectoris, manuum, ac pedum vulnera designarent. Hic ppitia Fran- Dis ligod by Cooste

34쪽

cisci Regis accitu in Galliam se contulit, cujus jussis praeter caetera De-janirae caput Leonina pelle contectum summo artificio perfecit. Valerius vero Uicentinus in utroque artis genere egregius extitit. Hus

permagno aestimata fuit Theca Chrystallina , cujus unaquaeque facies variis cruciatuum generibus Christum Dominum affectum ollenderet. Quae quidem Theca a Clemente VII. Francisco Gallorum Regi dono data fuit Niceae, quae est Urbs Galliae Narbonensis, in quam ambo inter se colloquendi causa convenerant. Quod vero tantum in ea re profecisset, Galeatio Mondella , & Nicolao Avanzi acceptum reserre debuit ; qui duo sese Romae in hac arte diu , multumque exercuerant. Et sane, quod ad Nicolaum attinet, Christum Infantem puerum recens natum una cum Virgine ipsius Matre, pluribusque hinc atque inde arcanae rei spectatoribus ex lapide caeruleo , sive , ut vocant Laculo mirabiliter ab eo formatum Urbini Ducis Conjux habere ubivit. Digni praeterea , quorum mentio fiat, Marmitas Parmensis , cujus perelegans fuit Socratis Philosophi caput; Dominicus de Polo , qui Alexandri Medices vultum finxit ; Aloysius Anichinus Ferrariensis , qui, ut Ca dinatis Farnesii voluntati obsequeretur , Henrici Galliarum Regis, &Phocionis Atheniensis vultus in Camaeo , ut ulitatis verbis utar, expressit. Nec praetermittendus est Ioannes de Rossi Mediolanensis qui una in gemma satis ampla Magni Hetruriae Ducis, Eleonorae Conjugis, ac Liberorum , Florentiaeque ipsius Urbis imagines miro artificio. operaque persecit. Haec omnia ex Georg. Vasario desumpsimus Tom 3. in vita Valerii Uicentini, ubi opifices etiam alios enumerat. Eorum

nomina recenset etiam Hyacinthus Gimina Tom. 2. l. I. cap. 3. art. .

Hujusmodi autem artifices a Graecis dicebantur, S.Augustinus

lib. xx. de Civit. Dei gemmarum Insignitores appellat, & Sigillariarios vetus Inscriptio apud Gruter pag. 63 8. quae eis hujusmodi

C. IUNIO THALATI O N IC. MOE CENATIs LIBERTO FLATURARIO SIGILLARIARIO C. IUNIVs EVOLAT Vs FELIX

Sigillariarius legitur etiam apud Fabret. pag. IT T. & pag. v 3. apud Reynes: Clas II. num. 8o. Sigiliarius. Quamquam . cum sigilli nomen videatur non solum imaginibus in cera ad epiliolam obsignandam. Di0ilired by Coos le

35쪽

dam impressis, sed etiam imagunculis quibuslibet convenire, ideo Sigillarii aut Sigillariarii vocabulum non speciatim ad hos a Nilices arbitror pertinere. I. XXV. De verbis aut litteris in teterum gemmIs inscriptis . IN Geminis una cum imaginibus adjuncta non raro invenitur inscriptio indicans vel ejus nomen , cujus facies exprimitur , Vel Clarum aliquod facinus, vel sapienter dictum, vel etiam artificis nomen, aut obscuriores quasdam allegorias , de quibus postremis alius erit separatim dicendi locus. Nomen alicujus clari hominis v. g. lignificat 'gemma , quam proseri litteratissimus D. Antonius Franciscus Gori in Musto Inscriptionum Tab. 1. ubi Victor Athleta mensae aditat in qua palmae ramulus reportatae victoriae indicium, & praemium . Inscriptio est: PHILETIMs h. est Philotimus, quod Graecum appositum idem ell, atque Amans honoris . Q circa quaeri illud posset utrum nomen multis . commune, an proprium viri alicujus existimare illud oporteat. Nomen lcerte viri proprium in hoc ipso Musio Odescalcho adjectum est Scipionis sub Crystallina ejus imagine Tab. 14. Tom. r. & illud Julii Caesaris sub ejus efiigie scalpta in Chalcedonio Sapphirino ejusdem Tomi Ta- lbula 26. similia nunc in Musto Inscriptionum D Antonii Francisci Gori Tabula praesertim s. Gemm.1, ubi miles in saxo sedens radiata indu- ltus est gladioque galea accinctus scutum cum duabus stellis ih eo insi- lgnitis ostentat. Inscriptum enim ibidem est AAκ illis Ac ενAIMioc Acibiades amabilis '. necnoi Tab. . gem. x. ubi Imperator paludatus cui servulus barbatum virile caput recisum osseri cum hac epigraphe in suggestu Div. Jul. Alia denique, in qua Athleta capite leoninis exuviis oper- lto cum inchoatis verbis his Lip. x L. A, R. post. quae sic idem vir doctissimus explicat Libius id est Livius ) xUΑΝυς Aurelianus Fortis . In qui- lbusdam gemmis sunt solum vocabulorum primae litterae ut apud eum- idem Gorium Tab. 3. Tom. s. in qua Faunus seu Pallor Caprum ad Bacchi aram trahens: adjuncta enim sunt M. T. C. domini sortasse praenomen, nomen , δε cognomen indicantia. Insigne facinus denota- ltur ibidem Tab. 3. ubi Sardonyx delineata est, in qua Venus armis in- lsidens dextraque hallam sustinens, laevaque Lusitantem Cupidinem lprehendens cum ramo palmae a tergo , cum lemmate ARMox NIKΗΘLN- lxor lioc est Marte demisti . Qiijd autem dicam de precationibus inter dum adscriptis ut apud Spon. Misceli. sect. I. art. s. xix. ubi in gemma una cum Serapide & Harpocrate incisum est Coniservate me & sed . ubi

de Amuletis, Multo cium ibi plures videamus licet hujusmodi lapillos, etiam

36쪽

etiam sine imagine solisque cum litteris, ut Corneolam primam in qua RYPIA TAPE. Dominas e. Et aliam,in qua Hospita flix vivas. Sunt denique etiam gemmae, quarum pars adversa faciem, aversa scripturam demonstrat. Sic in supra memorati Goriani operis Tab. x E. est Onyx,in cujus una superficie caput Apollinis laureatum aspicias, in altera legas P. CLOD. POMP. h. e. Clodius Pomponianus . I. XXVI. De Artificum nomine in antiquorum gemmis inscripto. REperiuntur item gemmae complures, in quibus inscripta sunt Artificum ipsorum nomina , quarum non paucas in suo opere Deantiquis gemmis Sculptorum nominibus insignitis pereruditus D. Baro Philippus Stochius collegit. Eas hic nos etiam hoc ordine ponimus. Aetionis

Agathopi

Alexandri Alliorus Anterotis

Apollodori Apollonidis Apollonii

reules Bibax. M. Aurelius. Priamus as Socrates Caput ignotum. ον Leonem domos. Musa. Apollo. Hercules Buphagus . 'Minerva Salutifera.

Taurus procumbens. Diana Monta a.

Aspasii

Auli.

37쪽

Faunus mechans . Caecae Gladiator Rudianus .

Carpi

Bacchus , m Ariadne . Clineti Hercules Jωvenis. Coimii Adonis.

gustus.

Maecenas. l

Dioscoridis i

Mercurius.

Diomedes eis Palladio.

Hercules cum Cerbero.

itynchani

Germanicus .

Miser a

Felieis Calpurnii Dimedes eum Heli

Hellenti phil. Ubi eaput. cleopatra

Hylli

Taurus Dunus aeus. Lucii Victoria in sta. Myconis Caput Senue. Myrthonis Leda . Nicomachi

Pamphili

38쪽

Pergami

Mechans.

Phanacis Equus Marinus. Philemonis Iriseus. Fauni caput Plotarchi Amor Leonem domaris. Polycleti Diomedas Palladio potitus Pyrgoteles Alexander Macedo.

Phocion. Quintilli

Neptunus

Sellacis Satyri Caput. Hercules M arum. seleuci Silenus ac Diomedes Palladio potitus Solonis Maecenas. t -δεμ .

cupido . Sophoclis

sis. Sostrati

Amor Leonem domans. Sotrati Meleager eum Atia ta .

Thamitidis Db X. Triphonis Nuptiae Cupidinis. Alias assert D. Gori in eo, de quo diximus Commensario sani

autem .

Agathopidis Caput ignatum , sertasse illa eadem , quam asteti Stochius. Amphoteri Rhoemetalces Thracum Rex . Antiochi Miseria beliatrix. Bestis Diuitig Cooste

39쪽

Besitati Cupido alatus , Cleonii

Apollo Citharoedus. . ' . l

cingens a

Peigmonis Baccha furens, ac saltam .

Stephani

Pegasus . Nonnulla prosert D. Itidolphinus Venuti PatricIus Cortonensis,& de antiquitatis studiosis praeclare meritus in Collectaneis Romanarum Antiquitatum videlicet Tab. 6 8. Agathangeli Caput , quod quidem nomen cum apud veteres Scriptores non inveniatur, existimat fuisse manu alicujus recentioris adscriptum . Et Tab. 4. Pyladis Montem Argeum , quod tamen nomen illud esse Artificis non a severat. Et Tab. s. Gellii inaedam ex iis nominibus, quae supra diximus leguntur in Plinio, nimirum Apollonius, Cronius , Dioscorides, at que Orgoteus. Sed an ahquis ex istis gemmas a nobis prolatas caelaverit, temerarium es inquit Iacobus Sponius in Miscellaneis Eruditae Antiquitatis siet. . pronunciare nullo alio argumento, quam nominis sinetilitudine quc inter Graecos non raro occurrit. Sed vere argumentum esse potest aliud

elegantia ipsa operis, propter quam illorum eorumdem Artificum nomina in hujusmodi Geminis consignata vere fuisse sapientes alii, peritissimique viri opinantur . Nec praetermittendum hic artem hanc Thy DO praecipue potulos coluisse , qui ex Thracia in Minoris Asiae regionem Bithyniam a se denominatam transerunt. Confirmant hoc Catulli versiculi Remitte pallium mihi meum, quod involasti Sudariumque setabum Chirograpso que Π'nos . Ubi salinasius pro Chirographos mavult Cirographos h. e. orographos , ut ipse ait, & ceram imprimentes, & signantes annulos . Sententiamque suam sulcit versiculis aliis, qui apud Isidorum leguntur, quosque ipse sic emendat, ac legit:

Lucentes , mea vita nec Smaragdos, Ber Eos mihi, Flacce, nec nitentes, Nee percandida margarita quaero

Nee quos Nunia lima perpolivit Anellor, nec Isipios lapillos .c.

40쪽

I. XXVII.

De imaginibus in gemmis ad obsignandum a Romanis adhibitis . GEmmarum hoc pacto scalptarum non unus apud Romanos illos

veteres usus fuit. Praecipuus tamen hic erat ut epistolas, vel, ut si opus erat, quamcumque aliam rem obsignarent. Verum ab initio, ut ait Attejus Capito apud Macrobium lib. . saturn. cap. I 3. Inprimebatur sculptusa materic annuli, sive ex ferro , Me ex auro foret . . . Postea luxuriantis cratis Uus signaturas pretiosis gemmis carpit insculpere , . certatim haec omnes imitatio lacessivit, ut de augmento pretii, quo sculpendos lapides parassent gloriarentur . In eamdem sere sententiam Plinius lib. 3 3. cap. r.

Acultis hoc modis , ut caetera omnia luxuria variavit gemmas addendo exquisiti fulgoris, censuque optimo digitos onerando. . . Mox . e gies etarias caelando, ut alibi ars, alibi materia est in pretio. Post introductas gemmas obsignandi causa, Sardonychas, addit idem Historiae naturalis author , placuisse in nostro Orbe initio , quoniam solae prope gemmarum scalpta ceram non auferrent . Et sano obsignandi tantum causa inclusam in annulo gemmam gestandi potestatem sectam fuisse , legimus l. 4. Κde verb. sign. Ex Romanis primum omnium gemma,eaque Sardonycho superiorem Africanum usum fuisse, Plinius memoriae prodidit lis. 37. cap. 6. de Annulo Signatorio, sive Sigillaritio, quemadmodum illum in Aureliano Vopiscus appellat,copiose scripserunt Henricus Hornmamnus , qui etiam de Sponsalitio ; Ioannis Κilcmannus in libro singularide Annulis , Georgius Longus de Annulis Signatoriis Antiquorum , Abrahamus Gortaeus in sua Dactyliotheca , Alexander ab Alexando lib. 2.

cap. 19. Genialium dierum, & alii. Hi omnes varias in annulorum gemmis imagines ad obsignandum a Romanis adhibitas ex antiquis monumentis, S Scriptoribus colligunt. Primis temporibus nudis dumtaxat litterarum notis signabant, ut scribit Meut1 Exercit. Erit Cap. 9 Succrescente autem luxu , pergit Georgius Longus , Adscitis gemmis , desitae litterae, sculpturae locus fuit. Quaenam in Africani Sardonyche incisa esset ei figies, Plinius non dicit. Verum Scipionis ejusdem imaginem a Filio in annulo insculptam non solum Plinius, sed etiam Valerius affirmat lib. 3. cap. r. Quemadmodum illam Avi sui Lentulus usurpavit. In Syllae vero Dictatoris annulo Iugurtham Numidiae Regem captivum insculptum fuisse Plutarchus in vita,& idem Ualerius testantur lib. 8. cap. Is . Commemoratur praeterea Rana Moecenatis. Plin.

ibid. Pompeii Leo Ensisset , sive Macherophorus. Plutarch. in Vita zSphinx Octavii Augusti. Plin. l. 3 7. cap. r. & Suetonius in Oct. cap. si . Qui postea mutato consilio Alexandri Magni imaginem adoptavit λTom. I. i Di Diuiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION