장음표시 사용
501쪽
416 HISTORIAE AVSTRI AC Minterpretes, sese apud principes quosdam purgat, idq; eo facilius, quod ad inuadenda Pontificis & Impeiij iura nihil palam atten-
Caesari decreta tare videbatur. Tandem in comiti js decreta Caesari fuere octo e-
si qui tum, viginti duo peditum millia, qui cum semestri stipendio
in Italiam euntem comitaretur,in tormenta vero & reliquos belli sit motus,centum viginti aureum Rhenensium millia,ad mediuOctobrem praetentanda. Haec illi suis auspici js rem gerenti, suffcere visa, quibus ex suis ditionibus, quas velle copias adiungeret. M, Mili mi Pςζς id ςm diς , Hς lueti j quoq; per legatos de auxilijs ad libeo tibi selliti M. iter mittendis sollicitati: quanquam a Diuionensi Praefecto&a his Galli internunciis, ne id facerent, admonebantur, ne tamen a communi totius Imperij consensu diuersum sentire viderentur, sex hominum millia lese missuros polliciti sunt, sed ea lege, ne co-tra Gallos arma ferre tenerentur, in caeteris dicto audientes futuri. Adhaec responsum csea legatis memorat Stum psus, Helvetios aut C sari in om nab' obsequi,aut domi relinqui debere. Sunt qui, vii duodecim millia suis stipendi js conscriberent, legatos in - . mandatis habuiste dicant, sed, exorta animorum offensione, re infecta abiisse. Veneti quoq; iterum per Caesarianos de scedere &amicitia interpellati, idem quod antea respondere. Maximili nus, ctuo occultiora habcrct consilia, legatos Italicos seorsum ab
aula sua commorari iustit. Pontisci vero perliteras indicauit,iturum secum exercitu in Mediolanentem agrum, uti S fortiae liberos restituat,& relictis illic copijs, pacato itinere, Romam venturum. Cum itaq; de Ca saris animo nihil certi cognosceretur, Ludovicus ad quadringentos grauis armaturae equites, quos Tra- mollius Burgundus m Mediolanensi ditione habebat, Clamontium,cum satis firma peditum manu, proficisci imperat. Praeterea, uti alibi quoq; Caesari negocium facesseretur, Gel-driae regnum nouis itcrum copiis insti uit. Is cum Roberto a Marca, Erardi Leodiensium episcopi fratre, Brabantiae fines ingressus,' - F. Torali una insignem pagum, & vicina aliquot loca, per eam prouinciam, quae Campania dicitiir, incendio vastat; mox Diellam oppidum tentans, a Naitovio principe S loci incolis repellitur. Hala oppido exusto, Thenam post aliquot dierum obsidionem capit & diripit, prςda onustus domum redit. Non multὁpὀst lex centos equites Galli in Namurcesium fines paulo longius egres-
502쪽
sos,dum itinere defatigati,in Arduennae saltu, ad H uberti fanum, Ceu ax requietem capiunt , agrestium non magna manus ex insit dijs adorti si vigiles, nec opinato impetu caedunt, hinc reliquos semisomnes fundunt, praeda omni potiuntur, ex qua equi quingenti Namur- cum adducti,&publice venditi sunt. Interim Geldri, An tu elie- sum mercatores, Franco furtum ad nundinas profectos, spoliant,& in captiuitatem abducunt, quam rem ultum Brabantij, oppiduVenlotum frustra expugnare conati sunt. Quibus domum reucr- sis, Geldri per Vltraiectentium ditione in Hollandiae fines excurrentes, magnis eius regionis incolas affecerunt incommodis,quo meteres. tempore Aquas veteres semel atq; iterum, sed frustra tentarunt. Anno eius seculi octauo,Maximilianus Caesar Tridentu profectus, ad tertium Nonas Februarias publicis supplicationibus fieractis, iter in Italiam edicit,&per Matth cum Langium, episto-arum magistrum,e suggestu, no iam regem, ut hactenus, sed Romanorum Imperatorem deinceps appellandum, promulsari iu- - . bet. Inde commeatu &impedimetis Athesi amne praemissis,cum quingentis equitibus, & duobus peditum millibus iter ingressus, ad Stagij montis radices, fossas quasdam & aggeres impediendo φω- militi excitatos, complanari iubet. Miserat per eos dies Veronam is mex suis, qui aduenire ipsum,&sine iniuria per eorum agrum iterfamirum significarent,&quatuor equitum millia illic collocari
peterent. His responsum erat: ex Veneti Senatus consulto, Veronensibus iniumstum esse, uti pacato itinere venientem cum honore excipiant, armatum ne admittant, iam vero tormentorum
subuectionem & reliquum apparatum bellicum non posse non sibi esse suspectum. Hoc illorum responso, satis intelligere erat, quid animi Venetis esset, neq; per corum ditiones tranii tum sibi, nisi armis aperiatur, datum iri. Cumque suorum nuncijs ac literis intellexiliter, maiores bellorum apparatus ab eisdem in Carnis fieri,d ridentum reuersus,Fridericum Brandenburgicum principem,cum filioCa-simiro, & parte copiarum, ijs in locis relinquit, Georgium Neir suu Miare deccium, Episcopum Tridentinum ,rei summae prςscinipse Piso- cius. num vulgo Bollanum prosectus, quadringentos equites, cum quinq; millibus peditum,ex Tiro tensi agro conscriptos,in Cadu rianum agrum praemittit. Bolfani literas a pontifice accipit, qui-Oo 3 DuS
503쪽
Rartholomaeus Limanus. Geo. Cornarius. Cadarium captum a Venetis.
,3 HISTORIAE AVsTRI AC Rbus ille Imperatoris titulum, Tridenti assumptum, abs se confr- mari significabat. Mox assumptis secum sex peditum millibus , in Carnos se conuertit, reliquis copijs ad Tride tum expectare iussis. Qui praemissi erant, in valle Caduriana, castellum quoddam ad
Plauim fluuium, una cum praefecto Veneto Petro Gniso cepere,&Maximilianus ipse Venetorum fines ingressias, Sanmartini &Plebis arces,ijsq; vicina quaedam loca expugnat, & in agrum Tar-uisianum ducit. Cum vero audiret Venetos Bartholomaeum Livianum hunc Alvianum quidam vocant) dc Georgium Comarium, magni nominis duces,euocasse, & auxilia non contemnenda a Gallo expectare,uti & ipse maiora sibi prςsidia pararet, Oeni- pontem,atque inde V linam, insignem Sue uiae ciuitatem, magnis itineri bus contendit,ubi conuentu ordinum indicto,Sueuici foederis vires in bellum Venetum sollicitauit,& promissa ab Imperio auxilia, in alios sex menses prorogari postulauit. Sed antequam certi aliquid responderetur, propter Geldrorum assiduas excursioncs,in Belgium qua potuit celeritate profectus, pro uanciarum gubernatione Bruxellis suscepta,& pecunia in bellum Geldricum imperata,in Germaniam redi j t. Interim Venetorum duces, superatis quae Cadurium ducunt angust ijs, recta in Germanos ibi agentes aciem direxere. Hi quod ex improuiso sese circumuentos, & effugi ab incolis locorum Veneti nominis studiosis, insessa videbant, necessitate pugnandi in fortitudinem versa,facto globo, acerrime repugnantes nume ro hostium victi sunt. Cecidere ex ijs mille, reliqui capti sunt. Livianus inde Cadurium arcem,dissicili nec incruenta victoria, expugnauit. Perillinea oppugnatione,Carolus Malalesta ex Ariminensium regulis, ictu lapidis, eximia indole adolescens,& aliquot
cum eo viri fortes. Hinc victoriae cursum secutus Livianus, Cremoniam in edito colle post tam armis, Portum Naonis deditione occupat. Goritiam dein drobsidione' cingit, ea ad Iuliarum Alpium radiccs sita, arcem habet accessu arduam, locoque & opere munitam. Ponte capto, Livianus crebris tormentorum ictibus muros quatiens, oppidanos ad deditionem compellit. Arci prae erat Andreas Llech tensteinius, qui, missis ad Eridum Brunsvicensem Principem nuncijs, quo in Joco res sit aperit, quem tardius cum auxilio aduentare videns, cum hoste paciscitur,& quadra'
504쪽
LIBER DUODECIM Vs. 439 ginta auri libris acceptis, arcem tradit. Tergeste postea, terra ma- Tergesteogia. ri oppugnatum, una cum arce occupatum. Alia Vero parte, qui in agro Tridentino erant Germani, ad nouem millia Barcum arcem cregione' Roboreti tormentis compulsatam capiunt. indoead vicum Callianum, Venetorum olim clade & Roberti San seueri natis nobilitatum, pergunt. Qui in montis Brentonici praesidio crant tria Venetorum millia,ad primum illorum conspectum, in proximos colles fuga dilapsi, locum satis munitu, ne tentata quidem fuga, hostibus reliquere,qui inertiam eoru N igi Juj-m mς stis aries , rito riserant. Pctra deinde arx a Venetis obsidione cincta est. Hanc Guicci ardinus frustra oppugnatam, Ianus Pyrrhus Pincius superatam narrat, ipsis domini deiq; nostri resurgentis ferijs, quo tempore inducijs trium dierum factis, maior prethdiariorum pars Tridentum, uti lactis vacaret,concesserat. Cum in hunc modum res, no satis prospero successu,gereretur, neq; enim promista ad tempus pecunia numerabatur, &auxilia alij citius,alij tardius aduentabantὶ de inducijs agi coeptum. Couenere itaq; ad Ripam Bena ct lacus oppidum Imperatoris nomine Tridentinus prisul,&Cy ianus S prianus Serentinus ab epistolis,a Venetis Zacharias Contare nuS. rentinus. Gallorum quoq; regis mandato,sine quo Veneti nihil pacisci volebant, aderant Ioannes Iacobus Triuitius,&Carolus Iu fredus Mediolanesiis Senatus Princeps. Cumq; de induc ijs ad triennium seruandis, quo tempore ea quitque loca quae habebat retinerer, convcnire videretur, in eo tantum dissicultas offerebatur, quod Gallus gcnerales este illas, de Geldrum ij silcm comprchendi volebat. Veneti vero, uti bellum a suis finibus auerterent, ac induciarum tempore impcria sua in ijs locis quae ceperant, confirmarent, seorsum a Gallis consilia habere coeperunt, dc suo tantum nomine inducias fecerunt,reclamantibus regis legatis. Etsi vero Veneti satis idoneas eius rei causas adferebant, quod transalpinarum rerum cura nihil ad ipsos attineret,sed de mutuo in Italicis bellis auxilio foedus es Ie factum, ®i si inducijs comprehendi vellet, locum de tempus relictum esse dicerent) ille tamen grauiter eam rem tulit, veteresque offensas, bello Neapolitano oblitas, in memoriam reuocauit. Hac occasione Pontifex utendum ratus; Imperatorem dc regem inter se conciliare studebat, uti quod suis opibus minus po-Oo terat,
505쪽
o HISTORIAE AVSTRI AC Rierat, illorum viribus adiutus, Ariminum,Fauentiam, aliasq; nonnullas ciuitates a Venetis recuperaret. Accedebat ad veterem in
illos indignationem, quod cum ipse Vincentinum episcopatum, post defunctum S. Petri Cardinale nepotem suum,Sixto alteri nepoti dedisset, illi contempto eo,alium ex patricijs suis intruserant. Itaque missus in Gallias Sixtus, multa cum rege agit,quorum partem cum Maximiliano Ponti sex ipse per literas communicauit, quos si coniungere posset, Ferdinandum utrique multa necessitudine illigatum, in eandem sententia adductum iri sciebat. Haud
magni negocij fuit, hos principes ad bellum Venetis inserendum animare, quod suas quisque cau fas habere sese putabant, di ad recipienda, quae singulis erepta possidebant Veneti, omnium coniunctione in peroportunam videbant. Igitur adnitente imprimis Pontifice, & commeantibus internuncijs eo res deducta est, uti Imperatoris nomine MarFaretha, eius filia, Belgarum gubernatrix,& Matth us Langius,a rege Galliς Cardinalis Rothomagensis, quem sequebatur IacobusAlbionus, Aragonum regis legatus,
Cameraci conuenirent. Sed ne vera huius conuentus causaVenetis innotesceret, sparsum in vulFus est, de pace cum Geldro tractanda agi, cum quo paulo antea dierum quadraginta inducIς intercesserant. Paucis diebus transacta inter illos res, & in hanc formulam fere conceptum est foedus. Cum multa quotidie damna& incommoda reipublicae Christianae ab infidelibus adserantur, Camisarense ac necessaria in ipsos bella a nemine magis,quam a Venetis impe- foedus. diantur, qui impotenti dominandi libidine, multas Pontificie ditionis, sacri Romani Imperij, & Austriacorum principum, regni item Neapolitani, & Mediolanensis Ducatus urnes, alia i loca vi aut fraude occupata, contra fas & aequum retineant; foedus inter se fecisse Iulium pontificem maximum, Imperatorem Maximilianum,clusi nepotem Carolum, Ludovicum Gallorum, & Ferdinandum Aragonum reges,uti bello Venetis illato, suas quisque ab illis recuperent ciuitates, quarum nomina in foedere luntas
scripta. Gallus ad proximas Aprilis Calendas ipse in hoc bellum
iret, quo tempore & Pontifex, & Aragonius arma quoque sumerent. Ne vero Maximilianus inducias violasse videatur, Pontifex eius auxilia, quae Ecclesiae ex ossicio debet, imploraret, isque uno
tantum duce ex suis ad regem praemisto, quadragesimo die post
506쪽
inceptum ab eo bellum ipse Venetos adoriretur. Qui sua recuperasset, socios nihilominus adiuuaret, neq; sine omnium consensu quisqua arma deponeret, aut cum hoste pacisceret'. Ponti sex grauissimis censuris Venetos, uti ablata restituant, moneret. idem de controuersita inter Maximiliani uxorem,&Hercule Fcrrariς principem, super dote Anna: Ssorciae, quae illius soror ei nupta fuerat, disceptator & arbiter esset. Imperator regi Ludovico, Francisco Angolisinensi,de masculis haeredibus Insubriae principatum Caesareo diplomate confirmaret, cuius rei gratia mille auri pondo a rege acciperet. Inter Geldrum & Austriacos pax esset, capta bello maciari. Geldrus redderet, amissa non reciperet. Ferrariensi&Mantuano tres menses, intra quos foederi subscribere postent, relinquerentur. Singulis ad quatuor menses, s uos qui vellent foederi associandi, facultas esset. Hoc foedus in templo proclamatum, S iureium rando confirmatum est. Nec multo post Rothom agensis, cum Alberto Pio Carpensi, S: Lutetiano praetule,ad Maximilianu pro- sertus Pisu. ficiscuntur,qui & ipse,eodem ritu,quo caeteri, foedus comprobauit. Veneti, cum ingens sibi bellum a maximis orbis Christiani principibus imminere viderent, magnis & ipsi viribus sese muniunt,quibus si primum hostium impetum aut propulsare, aut ali- uandiu sustinere postent, malc fartam inter foederatos concor- ., iam, non fore diuturnam sperabant. Nam Pontificem ipsum,& i Aragonium,non pari cum rcliquis alacritate,foedus illud amplexos esse sciebant,& Imperatorem facili momento a Gallorum rege alienum reddi posse,& alterutrum ex quavis oblata occasione, foedus rupturum putabat. Igitur cum Pontifice & Aragonio colloquia captabant, & de Galli reconciliatione desperantes, Ioannem Petrum Stellam cum mandatis ad Imperatorem mittunt,sed neq; ille, contra reliquorum authoritatem, cum ipsis agere Volebat, neque orator in huius conspectum admittebatur. Initio sequentis anni Gallorum rex, cum Lotharingi duce,& 'plera m totius regni nobilitate In Italiam Venit, milloque ad Ve innetos feciali Mongiolo, bellum ipsis indicit. Per eosdem dies Po-tifex, ijsdem sub grauissima censura Ecclesiasticae denunciatione, uti omnia per A myliam loca, cum vectigalibus caeterisq; redditibus sibi intra paucos dies restituant, iniungit. Illi igitur quantas possitnt copias ex omni ditione sua comparant. Nicolaum Vrsi Nu νου οὐ ia
507쪽
L HISTORIAE AUSTRIA CAEnum Nolae & Pitiliani regulum,ac Bartholomaeum Livianum,rei summae prςficiunt,quibus Andream Grit tum & Georgium Cornarium adiungunt. Hi in Lombardiae fines profecti, regis conatibus obuiam ire iussissent. Ante quorum aduentum Clamontius, regis iussu Abduam fluuium prope Cassianum vado traij ciens, Treuium captu. Treuium & vicina quaedam loca invadit, praefectos aliquot capit. Hinc ubi Mediolanum ad regem tuisset,Ticulum ab exercitu Veneto recipitur. Ad eius rei famam, rex cui omnibus copijs adcurrens, antequam ab hoste praedis intento prohiberetur, luperato Abdua,castra prope hostem ponit,& leuibus subinde velitationibus occasionem praelio quaerit.Non deerat Liviano pugnandi ardor, sed Pitilianus maciem venire, & totius rei eventum in unius pugnae aleam coni j cere, suis rationibus inutile esse putabat. Rex, R istac pi - uti illos in proelium eliceret,Ripaliam machinis concussam capit, captam incendit. Cum Vero contra ac ratus erat, Veneti neq; tum quoque loco sese mouerent, castra retro ad fluuium transfert,quo loco commeatum ipsis intercipi posse videbatur. Id ne fieret, veneti & ipsi castra mouent, cumquePraeter regios iter facere cogerentur, Galli instructis ordinibus, signum expectare iussi, mox in praetereuntes inuecti sunt,&cam agminis partem, cui Livianus praeerat, nunc a tergo, nunc a lateribus perturbant. Ille necessitate
pugnae allata, militem, dissipatis ordinibus incedentem, ad signa ' vocat, aciem instruit, & pro tempore exhortatus, cum delecti ζ' qui tum manu in hostem irruens, prope ad regem ipsum peruasit; iami Gallorum acies inclinare nonnihil, & pedem referre videbatur. Sed equitum aliquot turmae, & Helaetiorum pedites balanges ad regem accitae,trepidare hostem, & fugam circumspicere coegerunt. Cecidere ex utrisq; plurimi in i psa pugna,ex Venetis in fuga quoquc nonnulli,apud ipsos peditum, apud Gallos equitum iactura maior fuit. ad octodecim hominum millia utrinque desiderata,sunt qui prodidere. Livianus grauiter vulneratus, una ciuis ρα - cum Cuolo Perusino captus cst. Pitilianus, cum exercitus ea partenus capi . quam ducebat, in tutum euasit. Atq; haec fruit nobilis illa ad Gia- radaddam pugna, quae pridie Idus Maias commilia est, cum magno rerum Venetarum detrimento. Rex eo loco sacellum S. Mariae Victoriae nomine dedicauit. Mox victori. . nullo suorum sanguine pari Vtendum ratus, Carauagium primum duces, deden
508쪽
LIBER DUODECIMUS. 443tibus sese incolis,dein Bergomum quoque & Brixiam capit. Cre- MU-λα cmona item & Crema ciuitates, per legatos in potestatem redactae. Piscaria, aliquandiu resistere ausa, vi expugnatur, praefecti una cum militibus ad unum caesi.
Interim Maximiliani auspicijs Christophorus Frangi ranius Pisinium Duiniumq; in Istria arces, Ericus Brunsvicesis Felirium is Pac Bellunium capit Inde ad famam de Maximiliani cum Germanis aduentu, Goritia,Tergeste, &alia non pauca eius tractus loca, in eius fidem redeunt. Pontifex quoque pleram AE myliae oppida, Gallorum magis terrore & victoria, quam ipsius armis mota, recuperat. Praeterca Alsensus Ferratiae princeps, non tantum agros depopulabatur, sed nauigijs quibusdam Athesim & Padum, quaque illi exeunt, vicinumare infestabat. Veneti his dissicultatibus Venetorum res circumuenti, neque ullum in armis praesidium esse videntes, ultro hostibus, quod amissuri erant, offerendum rati: de relinquendo continentis imperio,c5silium cepere; & magistratibus, quos Patauij, Veronae m& alijs locis Maximiliano destinatis habebant, uti locis in ciuium potestate relictis, ipsi domum redirent, imperauere. Mox uti illum sibi per aequa per iniqua pacatiorem redderent, Antonium Iustinianum oratorem mittunt, qui Senatus sui nominx clementiam illi, & animi potius quam hostium victoriasii adentes, quaecunq; ad Imperij & Austriacae domus iura spectarent, dederent,quascunq; pacis leges ipsi praescribere visum esset, eas Senatum sine latergiversatione accepturum. Oratio apud Guicci ardinum legitur, quam latinis verbis coram Imperatore habitam in hunc modum refert: Veteres philosophos, atq; summos illis temporibus viros, cum eam gloriam, quae ex sui ipsius victoria comparatur, veram, firmam, aeternam, immortalemq; est affrmarunt, eamq; supra omnia regna,trophaea, atq; triumphos extulerunt, minime errassx manifestum certissimumquα est: haec Scipioni maiori tot victorijs claro, maiorem splendorem quam Affrica deuicta & Carthago domita dedit. Nonnx haec eadem res magnum illum Macedonem immortalitata donauit quum Darius maximo prςlio ab illo victus,deos immortales ut regnum suu stabilirent rogauit: quod si secus statuissent, si non alium successorem quam tam benignum hostem, tam mansuetum victorem ab illis peteta. Caesar dictator,cuius tu nomen habes, & cuius for
509쪽
tunam, liberalitatem, magnificentiam aliasque virtutes, obtines, nonne concedendo, remittendo, condonando, qui in deorum numerum referretur dignus est iudicatust Deniq; Senatus populusq; Romanus ille', mundi domitor, cuius imperium in terris in te solo est, cuiusq; amplitudo & maiestas in te conlpicitur, nonne plures populos atque prouincias, clementi aequitate,& mansuetudine, quam bello armisque imperio suo babiecit Quaecum ita sint, minime inter postremas laudes id tibi adscribetur, Caesar, si cum victoriam aduersus Veiactos in potestate tua habeas, quam humanae res caducae sint memor, ea moderate uti noueris, magis ad pacis studia, quam ad dubios belli euentus propensus fueris: quanta cnim rcrum humanarum inconstantia sit, quam incerti casus, quam dubius, varius, fallax, obnoxiusq; periculis sit mortalium status, externis priscisq; exemplis ostendere non est opus; satis superi Veneta respub. docet: quae paulo ante florens,splendens,clara, atque ita potens erat, ut eius nomen & fama, non iam
Europς finibus contineretur, sed egregia pompa Africa, Asiam s
percurreret; atque in extremis orbis terrae terminis magno cum
plausu resonaret: hqc eadem nunc unico eoq; leui aduerso praelio, rerum gestarum gloria orbata, opibus spoliata, lacerata, conculcata atque euersa, omnium rerum ac praesertim consili j egens, ita corruit, ut omnjs pristinae virtutis imago consenuerit, omnisque armorum ardor deserbuerit. Sed falluntur proculdubio, falluntur Galli, si haec propriae virtuti tribuunt: antehac enim Venetiorauioribus incommodis agitati, maximis detrimentis cladibusque perculsi atque consumpti, nunquam animum ami serunt; &tunc praecipue quum maximo periculo cum siquissimo Turcarum tyranno, multos annos bella gesserunt; imo semper ex victis victores facti sunt: idem & nunc sperassent, nisi maiestatis tuae tremendo nomine, copiarumq; tuarum vivida inuictaq; virtute audita,ita omnium animi concidissent, ut nulla non modo vincendi, sed ne obsistendi quidem nobis spes relicta fuerit, quocirca armis abiectis,in maiestatis tuς incredibili clementia,vel potius diuina pietate' spem omnem locauimus; quam nos rebus nostris perditis inuenturos minimc dissidimus. Itaq; principis, Senatus, populi m Veneti nomine, humili deuotioe supplices oramus, obtestamur atq; obsecramus,ut clementiae tuae oculis res nostras at- sectas
510쪽
LIBER DUODECIMUS. 4 sflictas respicere digneris, ijsq; salutarem medici nam asserre ; omnes pacis leges, quas tu nobis imposueris,amplectemur; omnes iustas, honestas, & ab aequitate rationeque minime alienas ducemus : sed fortasse qui nobis ipsis mulctam imponamus digni sumus. Ad te verum & legitimum principem omnia, quaecunque maiores nostri sacro Imperio &Austriae ducatui ademerunt,redeant : quibus ut decentius veniant, Omnia quaecunque in continenti possidemus adiungimus, quarum rerum iuribus quocunq; modo partis cedimus: praeterea quotannis tuae maiestati, & legitimis imperi j successoribus in perpetuum quingenta auri pondo tributi nomine pendemus: imperijs,decretis,legibus,precepti l tuis libenter obtemperabimus: defende nos quaeso ab illorum, cum quibus paulo ante arma nostra colunximus,insolentia;quosnuc stauissimos hostes experimur; qui nihil aliud expetunt,quam Veneti nominis interitum. tua ista clementia conseruati, te urbis nostrae parentem, genitorem, conditoremq; appellabimus: ingentia beneficia tua in annales referemus ;& filiis nostris perpetuo memorabimus: nec vero parua erit laudibus tuis accestio, te primum estis, ad cuius pedes Veneta respublica, supplex se humi iusternat,cui cervicos supponat,quem velut Deum de coelo dela
psum cola revereatur atque obseruet. Si Deus optimus maximus eam mentem maioribus nostris dedisset, ut res aliorum attingere
non studuissent,iam nostra respub.gloriae plena,reliquas Europae ciuitates longe superaret; quae nunc in squalore, sordibus, & Detore languescens, ignominia, probroq; deformis, ludibrio atque
contumelia referta, unico momento, omnium victoriarum laudem amisit. Sed ut unde incoepit, ob mea reuertatur oratio,in tua potestate est Caesar, Venetis tuis ignoscendo & condonando,nomen laudemq; comparare', qua nemo unquam vincendo maiorem splendidioremque adeptus cst: hoc monumentum nulla vetustas, nulla antiquitas, nullus temporum cursus, ex mortalium
mentibus delebit: sed omnia secula te pium, clementem, omniuprincipum gloriosissimum appellabunt, pr dicabunt,c5fitebun
tur: nos tui Veneti,quod vivemus, quod auras coelostes carpemus, quod hominu commertio fruemur,id omne tuς virtuti, felicitati, clementiaeq; tribuemus. Haec ex Caelij Curionis transsatione: Sed Petrus Iustinianus oratore neq; admissum neq; auditu memorat.