Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 2

발행: 1652년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

non admittitur quam eiicitur. Puer est intellectu , senex, delirio. Filius est, nec parentibus parcens s pater, male filios tractans. Deus fingitur, sed immisericors. inimicus occultus, fictus amicus. Tiresia caecior debilis ad miserias & labores,

tis tamen ut mors. Legem non habet, non sequitur rationem ducem, impatiens, suspicax, ultionis cupidus, gratus denique& iucundus tyrannus. Alia eius elogia non addo. Sed θ felicem, qui tanto potest tyranno resistere ' quum tyrannum dico, cupiditatem intelligo, qua nullus homini capitalior est hostis, nullus superatu dif-fieilior. Caussa est se quod rationem recta monstrantem cupiditas carni iucunda suggerens saepe saepius opprimit & vincit. Pueros imitamur, qui Magistri obiurgationes & imperium non ferentes,e schola

ad avorum aut cognatorum aedes profugiunt, ubi sciunt delicate se tractandos,&mellitis crustulis demulcendos. Rationem audire nolumus bona praecipientem; cupiditatem ultro sequimur, mala suadentem. Haec scilicet primi illius peccati labes est & contagio , ad posteros omnes propagata cui caro suo ancillatur obsequio. Ad amorem quod attinet, Delphico verius est oraculum rocia si ιοί2as, periere Cupidinis arctio :Sed satis philosophatum. Jam secundam

262쪽

ΗuMANAE, LIB. II. 26rdam ego uxorem duxi: vos bona verba dicite, bene ominamini. Principia certe

laeta se dant. sed quomodo finis bonus esse possit, quem bonum initio mihi non proposueram Z Finis conjugii primarius esse debet Dei gloria & humani generis

propagatio3 ego vero nullum alium habebam scopum quam ut cupiditates meas explerem. Clausis oculis quacumque illae me ducerent sequebar. nec Veritatem audiebam, quae nonnumquam mihi insusurrabat: Tu quidem id agis, ut uxorem ducas iuvenculam, lepidam, venustam . ad id quoque procurare dcbes ut talem serves: ne quae tua fuit, aliis deinde fiat communis. Malo utebar Consultore, ine ipso scilicet:& ardentissime meum ipsius malum expetebam. Fascinaverat mihi oculos &ipsum cor nativus ille tam formae quam morum lepor, quem in Gratia mea plerique laudabant, ego velo tantu non adorabam. Vulgo dici solet, qui soci um non habent, maximi boni expertes esse. Novi

ipse quosdam qui hoc negaturi sint, immo qui domesticam crucem & calamitatem socrum putent. Sed forte haec ipso tu culpa est, sorte non est. Me quide socrus mea non aliter atque ex se natum filium tractabat, id unice agens ut bene mihi de commodc e siet. Uxor mea exiguae dotis

sibi conscia, cristas attollere non audebat.

263쪽

a6 a P R os CEN. VITAE& quia iuvencula erat, facile eam ad voluntatem meam flexi & accommodavi. Cognati me ut superiorem revereban- Dor fa- tur, meaque assinitate gloriabantur. Qui 's . impares tam dote, quam genere ducunt uxores, eis obtruduntur domini quibus serviant, iudices quos timeant, Principes quibus tributum solvant. Dispar mea erat conditio. Tributaria mihi erat socrus ue uxor, subditas assines, servi. nihil aliud mihi curae erat quam edere, bibere dormire. Sibat itarum vivebam molle. Quanto peior est voluntas nostra Ci ce illa venefical Haec quidem homines in bestias transformasse dicitur,salvo tamen intellectu . at voluntas nobis humanam sormam non adimit adimit rationem: sine qua deteriores sumus bestiis. Sed eheil Dum sic felicitati meae ita videbatur indormio: ecce Fortunam, e Samssoribus magno impetu in me irruentem. O Fors Remm fortuna, ut numquam perpetuo es bona'. WVμμ' Gaudentem, maeror a tergo sequitura ri dentem, fletus. Me quidem, immo non me tantum, sed totam meam domum, crum, uxore, ut subito destituistit ut omnia nobis commoda misere intervertistit Fuerat uxoris meae pater, ut ab aliis a cumg cepi, ceteroqui vir bonus, sed caupo, eo- ρης . que laetiori vitae & lautiori victui adsu tus. An ceteras. virtutes quae cauponem

264쪽

ΗuMANAE, L I B. II. 263 decent habuerit, nescio: hoc sciolius debitorum qua creditorum reliquisse. Aj bat quidem socrus mea, amici cujusdam culpa tam gravi aere alieno obstrictum suisse, a quo nescio quarum decimarum reditu fuerit defraudatus. Alii dicebant, hordeum & avenam quae hospitum iumentis debuerat praebere, a stabulariis surreptum precium domui quam aedificarat,impendisse.nec mirum, male parta male dilapsa. Innocentiam vero boni viri ipsa tuebatur paupertas. Fundus calamita- tis nostrae venter fuit, cui ille plus aequo serviebat. Sed an ille tantum Θ Immo plerique. Hispali olim novi quemdam, qui

describendis quibuscumque rebus, prae se tim vero contractibus & rationibus me catorum victum sibi quaerebat. Eius operam quum aliquando domi conduxissem, ille vero a prandio tarde admodum rediret,rogo morae caussam. Ajebat, hospitium in quo prandisset longiuscule esse

dissitum. Ego hominem pannosum, cali-gis laceris & de firmi admodum centun culo male involutum potius quam amictum videns, rogo cur non in proximo

aliquo diversorio cibum sumsisset. Ait, nullia esse iri quo sibi praeberentur ea quibus assuetus esset. Hinc curiosius percontor, quibus cibis assuetus esset Respondet,

Paupere se esse hominem, edere id quod

265쪽

a64 PR OSCEN. UITIE labore suo lucretur , & in diem vivere equanto plus lucretur, tanto majores in vi

Et si sumptus facere. Eo in hospitio quod familiare sibi habeat, praeberi sibi libram

unam carnis vervecinae elixae, deinde alteram vitulinae assatae, apposito embammate e ruta & saccharo confecto. Hoc cibi genus hiberno tempore sibi usitatum retestate vero gallinam, gallum castratum , par columbarum aut tale aliquid eorum animalium quae parva habent ossicula,sibi susscere. Sed ad catastrophen Venio. Mortuo socero meo, quod fuit no multo ante nuptias meas) ubi jam dies solutioni debito tu deputatus transisset, cate vatim in aedes nostras irruunt creditores: arripit quisque quod proximum inveni bat: reserantur cistae, vestes, lem: , spondae, mensae, scamna, adeoque supellex omnis

asportatur. non parum sane metuebam, ne me quoque & uxorem una asportarent.

Sic ex aedibus extrusicin vicini domum nos recepimus, tamquam ii qui e naufragio in litus evadunt. Apprehendunt creditores domus possessionem; elocant. O ponit se socrus mea: iusque suum ita demonstrat ut praetoris ope statim fuerit

restituta. Sed ad quid aedes in quibus tibi fame pereundu sit8 Quum res omnis perisset, spes mihi aliqua supererat e litterarum subsidiis. Medicinae ergo animum

266쪽

ΗuMANAE LIB. II. 26sapplico, una littera plus quam Medicus. ut vero sumptus quotidiani suppeterent, quidvis perferre patique decreveram. Socru cauponariam rursus exercente,venti

tabant ad nos. multi comatuli adolescentes, Venerei nepotuli, non tam boni vini qua Veneris meae causia. Sentiebam ego

facile insidias. sed dissimulabam. immone molestus essem arbiter,uaria mihi fingebam negocia. Miserum me& infelice, qui infamia victum redimere. Jam uxor mea tam mite & mansuetum animal me videns,& adunco naso suspendens, palam quasi cornua fronti meae imponebat damhonor dc existimatio mea pessum dabantur: iam vulgo eram sabula. sed audiens,

surdus; videns,caecus eram. sic venter suadebat. Noveram ego quae in magnis umbibus, ac praesertim in Aulis solent fieri. Quam multi sunt quorum omnes reditus in forma mulieris consistunti Sed 5 abjectissimum hominu genust Itane vestrum ipsi honorem prostituitis, quod charissimum vobis est e debebat prostituendo Me quidem nonnumquam zelotypia vehementer cruciabat, praesertim si quando nihil tali cogitanti scrupulus injiceretur. Quum aliquando in cubiculum ingressus

nescio que cum uxore caput collim ante

vidissem,& iram dissimulare non possem, indignabundus erupi, di cum magno strepitu

nartim

uxorum lenonexa

267쪽

266 PRos. VITIE IIu M. LIB. II., pitu ostium post me attraxi, ut facile illi iratum me potuerint animadvertere: sic pulcre me & generose ultus.Sed jam vasa colligo,& Mad ritu proficiscor : non ulla spe magni alicuius honoris adipiscendi , sed lucri faciendi caussa. Etsi enim non

eram negociator, apportabam tame ejusmodi mercimonium, ex quo praesens lacrum paratum mihi non dubitabam. Res nostras mediocri capsulae inclusas carro impono: eique cum uxore insidens, Mad ritum pervenio, sic rationes in via mecum putans: In regia illa urbe domum conducam commodo loco sitam,sex aut septem hospitum capacem, a quibus tantum mihi lucri redibit quantum ad sumtus quotidianos lassicit. Iis artibus ego instructus sum ut cuivis negocio par sim: solis sollicitus, domi patiens. Ubire aucta, votorum meorum summam consequutus fuero, majoribus me applicabo occupationibus: quinetiam ita dexteritatis meae lume ostendam,ut forte ipse Rex

ministerium meum sit expetiturus. Erat Vero uxor mea eleganter satis vestita: omnis ejus reliquus mundus cithara erat; non inutile rebus nostris instrumentum. Sed exspectas sorte ut narrem quae mihi Madrili evenerint 3 Narrabo tum quum mortem meam ipse narrabo. Nunc

Valete oe Flaudite. Calliopius recensui. FINI S.

SEARCH

MENU NAVIGATION