Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum Caspare Ens editore 2

발행: 1652년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Ilu MANAE, LI B. II. 22 tenebar rete mihi tensum sui relinquerem 3 sed nec novitiis famulis multum sidere, nec illi me juvare poterant; locorum hominumque ignari. Quod unum restabat, sevoco Viatorem. per Deum obtestor ne me meamque salutem iret perditum : & monstratis sarcinis, Hae solae, inquam, mali mihi hujus sunt caussae. his a pessimis insidiae struuntur. nec dubito ego quin absente me omnia in illarum praedatrices manus itura sint. Erat Viator ille homo non malus , modestus & mitis: & injuriam mihi fieri

non nesciebat , ut cui adversae partis ingenia & artes iam dudum erant explorata. Jubet ut bono sim animo. facturum se mei caussa quidquid posset. Relictis apud me custodiae caussa licto- Risi ea.

xibus , partem adversam, quae una cum

illo venerat, & in hospitae erat cubiculo , adit. quid ego peterem, quid ipse vellet ostendit : ut nimirum lis haec amice potius componeretur quam coram tribunali discuteretur. Quum saepius ultro citroque comeans , illis nimium petentibus, nihil essicere posset, interminatus nisi aequiores sese praeberent, nequitiam omnem sedetecturum, & coram ipsis judicibus jusjurandum de innocentia mea daturum. Quid facerenti Litem male caeptam, multo

232쪽

' diag PRO C EN. VIT IS pejus standatam animadvertentes , ad ipsum Viatorem arbitrium deferunt rquem nec ego refutare audebam. Sic ille paciscitur, ut duobus Regalium millibus hanc ego vexam redimerem. Multo plus sorte illae sperarant: sed quia nihil sibi deberi sciebant, acquiescendum sibi putabant. Solutis numis, cum Via-Iore Commentariensem accedo, petens ut captura deleretur , & annullaretur querela. Ducentis circirer scutatis tota

haec lis mihi constitit. Jam omnis hora annus mihi videbatur, dum i nviso mihi liceret exire hospitio, nec pedem postea intuli, nisi dum sarcinas meas

exportari curo. ex eo tempore rebus

meis consultissimum fore duxi , si proprias mihi aedes conducerem. Cui fini indies supellectilium aliquid coemere mihi satagebam. Possem multa dicere de usitatis inter impudicas seminas impost uris, quae viator ille mihi, narravit. Sed manum abstineo, ne dum haudes unius prodo, alterius dispalescat ini

233쪽

Gu antra arae cata bi domo,

uxorem ducit.

VIx paucos dies in altero moratus hospitio, propriam mihi conduxi

domunculam , eam quoque maxime ob caussam , ut sine arbitris res meas mihi liceret agere. Primo omnium recensitis quasi, quae Genua atque aliunde mecum ad sportarem, cimeliis, collare ingentis precii stribus ducatorum mil- Mulis inlibus a me aestimatum quod patruus p id a. nuptiali illo meo die utendum mihi miserat, rescindo, gemmas, margaritas, aurum, seorsim quidque pono. idem facio in cingulo, aliisque tam ornamentis quam vestibus, ex quibus verebar malae aliquid suspicionis in me posse redundare. Aurum vero omne seram namque artis hujus aliquo modo peritus) in virgulas conflavi: non sine damno quidem in plerisque enim ars cum materiae precio certabat) sed cavendum mihi erat ne raris illis artificiis meae artes proderemur. Inde pro gemmarum mangone me ferens e meis illis gemmis, margaritis, auro, monilia, inaures, torques, armillas, spinteres idque genus Y a alia

234쪽

aso P R O s C E N. V I T IEbia tam muliebria quam virilia ornamenta concinnari mihi curabam. quae vendere non poteram, aliis, praesertim novis nuptis, feneri commodabam : sicque bono & honesto titulo quod alienum erat, meum faciebam. Quid multa 3 si maxime uberem & quaestuosam

exercuissem mercaturam, non tantum

lucri,certe non tam certi fecissem.Fides mihi non deerat, quia pecunia non d erat. sed usuram tuto,quam mercaturam cum periculo facere malebam.

Non procul ab ea in qua habitabam

domo solum vaenale erat, in quo nOVa exstruerentur aedificia .Emo tantu quantum uni domui aedificandae satis erat. IE-des construo,& brevi tempore absolvo snon tam spaciosas quam ad usum meum accommodatas. Inde plurimorum in me conversi oculi: tanto magis, quod non luxum quidem, splendorem tamen&domi & foris prae me ferrem. Hinc inductus quidam e danistarum genere, cui iam antea simili mangonio notus eram, id unice agebat ut filiam suam in matrimonium mihi traderet. Sed

quid 3 Annon stulti qui ignotis chraiL. sima sua tradunt pignera 3 Sapienter monet nescio quis, ut si filiam nuptui elocare velis, vicini eam eloces filio, cujus genu , Vita, mores jam ante

235쪽

proculdubio perspecti tibi sunt. Quid enim si extero 3 fieri potest ut hodie ille

in domo tua sit, cras ad surcam duca tur , ob perpetrata alibi mala facinora. Accipio conditionem , tanto magis quod filia iuvencula , tum sormae &morum venustate non inamabilis. Pro dote assignata mihi tria scutatorum millia. Quia enim socer meus rerum humanarum valde erat peritus , generum quaerebat non tam qui pecuniam

haberet, quam qur pecunia recte sciret uti. Quid ego tibi astutiam ejus commemorem 3 Ter ad minimum bonis cessisse , magnasque inde consecisse

opes, ipse mihi postea fassus est. Quinetiamsi quid tale mihi accideret, jamium sibi & mihi prospiciendum putavit.

Duas enim tabulas confici curavit: quarum una ego quater mille ducatorum

debitorem ipse me faciebam s altera ipse debitum solutum sibi fatebatur. Alias quoque addidit : quarum una frater ipsius profitebatur se mihi annuum pro

ventum quinquies centenum ducatorum vendidisse. Et ne perfide omnino ageret Notarius, num i ab amico eum in usum commodati , numerati suerunt.

Ego econtra alias tabulis Reversales hodie vocant contractum hunc, utpote fictum,fraudi ipsi non fore cavi.hoc qui-

236쪽

as a P Rose EN. VIT IEdem, ut tanto plus fidei mihi in solo enset. Quum sic aliquamdiu negotiatus essem, interea vero incredibilem vim p cuniae per luxum prodegissem, ac paullatim rebus meis dilapsis, vel potius a me dilapidatis, gravissimo aere alieno obstrictus, nec lvendo essem : advolant catervatim creditores,alter alterum

praevenire studet. Sed iam socer quatuor illa ducatorum millia, quae deberi, sibi mentiebatur, aIiis praerepta in tuto collocarat, nec minus frustra erant

qui proventui illi annuo manus injic re conabantur , quos Judicis opimo bolo correpti favore fretus, soceri mei frater nullo negocio resutabat. Me quitidem in vincula duci nonnulli creditores iusserant: sed quum sumtuosam admodum litem paratam sibi animadverterent, plerique ita mecum pacti sunt ut trientem debitorum, & quidem toto decennio solverem , nonnulli etiam, impensarum taedio, & quod socer meus speciosis valde titulis quidquid haberem suum esse contenderet, ab omni actione desistebant; ita ut post septimanas

aliquot carcere suerim liberatus.

Quid quaeris i tanti fuit & carceris molestias , & ignominiam si modo

ignominia em certe apud multos non putatur subire. Manserunt intra ungues

meos

237쪽

ΗuMANAE, L I B. II. a 33 meos multae pauperum facultates seu Nmmd- pecuniae, quas illi fidei meae crediderant. nec tamen sur aut latro audiebam. Misitiis Tunc ego primum in haec Mercurialis malitia. templi adyta a socero introductus, multa mysteria didici: sed unum hoc in primis, quam damnosae & periculosae sint tabulae illae quas Contrascripturas vulgo appellant, quae faciunt ut quantum quisque in bonis habeat, nemo scire po C. sit. Sed quis illarum finis 3 inquis. Sic puto. Homines pauperculi, ubi animum ad Mercurialia applicuerint negocia, scientes verissimum esse quod Poeta dicit,

Quantum quisque sua numstrum posit

det arcas .

Tantum habet & fidei

cognatos, amicos , fidos sibi homine, rogant, ut dent, faciant, Vendant, renuncient, consignent aliquid sibi in manus tamquam proprium, quo magnarum divitiarum opinionem , & inde fidem sibi inter negociatores concilient:

interim iis quas dixi tabulis,' iisdem deindemnitate cavent. hinc, si caute proce dant, facile inveniunt alios,qui magnas, majores & maximas ipsis summas credant. si res bene cedat, est quod illis gratias agant quibus primum illud, licet fictum tantum, acceperant benefi-Υ 4 cium:

238쪽

a; 4 P Ros CEN. VITAE cium: si male, adsunt iidem , & eventus multo ante conscii, e bonis decocturien

tis quidquid possunt, primi sibi vindi

cant , deinde inter se partiuntur. Nonnulli quando solvere nolunt nolunt, inquam. de iis qui nequeunt iam taceo quod debent, aliquanto ante quam solutionis appetat terminus , res ratione Dque suas vendunt, aut sub alio praetextu tradunt in manus alterius, interveniente maledicta 'ejusmodi contra scriptura. evenit postea, ut ante solutionis diem debitor, a quo cautela, moriatur, Verus interim creditor suum recuperare nequeat, dum ille qui ficti crediti larvam alteri induxit, Contrascripturam occultat, sicque totum illud sibi servat. Alii

ut Opime dotatas uxores nanciscantur,

undique quidquid possunt mutuo su ,

munt, proque suis ostentant. & facile quidem inveniunt qui mutuum praestent : post nuptias vero , non sumtibus modo domesticis, sed usuris etiam crescentibus, iidem quod suum est repetunt, sicque illum velut AE picum graculum quasi implumem relinquunt. Sed miseri illi, quem damnosius deceperunt quam seipsos Hac enim fraude intellecta quem animum putas no Vae nuptae re ξ Paucissimae certe sunt quae dotem suam mariti exsolvendis debiti s

239쪽

Mu M A N AE, L x B. I p. 23 simpendi patiuntur. & nec iurgia tantum hinc & contentiones perpetuae, sed divortia quoque nascuntur. Quibus omnibus incommodis occurri posset, si tabulae eiusmodi seu contrascripturae publica lege abrogarentur, & tam praesentes quam futuraeirritae esse juberentur.

CAPUT XX.

Narrat porro Gumantias quaesili marito evenerint deq;malis mulieribus pauca d eriti

SEdehol numquid desipio qui tam

intricato labyrintho pedem inferam, cuius strophas dc amfractus quasi pertransennam tum primum coepi insipicere 3 Quanto melius fecissem, si jucundam aliquam fabulam tibi narrassem 3 Credo equidem hanc tibi magis placituram fuisse. sed non tam jucunda quam utilia persequEnda sunt. nosse autem ejusmodi stratagemata in primis ad vitam conducibile puto. Ad rem. Carcere liberatus, ad instar ranae illius a picae mirum in modum me inflavi , ac ssere majores quam antea spiritus gessi: quamvis curtae mihi supellectilis optime conscius reliqui aliquid mihi Y factum.

240쪽

aI6 PR os CEN. VITIE factum fuerat: sed multo minus illo erat quam voluissem , & quam mihi esset necessarium. Ad magnum onus ferendum magnae vires requiruntur. Qui arenae praealtas turres inaedificant, tandem sum ipsa structura corruunt. Hei quam multis opus est iis qui matrimonio nomen danti Quanti sumtus in ipsas nuptias faciendit Videas nonnullos hoc

uno ita rationes suas conturbare, ut sortem omnium suarum facultatum in periculum conjiciant ue & non diu post inopia circumveniantur. Qui emit quo opus non habet , vendere postea cogitur quo opus habet. Quid prosunt

homini mercaturam facienti tot tant

que cimelia cistis inclusa, quae nec ipse, nec uxor, nec liberi, sine rubore in publico gestare possint vel ausint 3 Erat

uxor mea delicate admodum a parentibus educata; eas vero artes quae matri familias necesi ari ae sunt, parum edo- Eta, somnum in multum usque diem eroduceba t. Inde e lecto prorepens ad speculum se comebat, expoliebat, nec meis tantum, sed aliorum quoque oculis sese ornabat: rei domesticae cura interim ancillis permissa. quod reliquum erat temporis, comessationibus, vicinorum visitationibus & infinitis aliis nugis consumebatur. Ego nihilo minusquam

SEARCH

MENU NAVIGATION