장음표시 사용
251쪽
148 P Ros CEN. VITAE in is , virum adeo Religiosum , eique animi mei mentem aperio. unde ille captata occasione , haec praecepta mihi tradidit.
Mi fili , ex propria consessione longe
a vero & recto te deviare facile intelligo. Ne ento creatoris tui in Viebus ju-γentutis tuae. Verba haec sunt Sapientis, qui idem his verbis floridae aetatis homines monet: Laetare adolescens in juventute tua, o scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. Et certe non faex, sed flos artatis Deo debetur. Ecquid enim Quis est cui exploratum sit se ad vesperam usque victurum t Omnes morimur , ω' qκήi aquae dilabimur quae non revertuntur. Quidquid super terram, in terra & subtus terram est, mortis sunt instrumenta: quae quandocumque Venerit , coram illo te sistet tribunali a quo non datur provocatio. Nemorare novissima, oe in aeternum non peccabis. Inprimis illud vide, ne ad quaevis habili tuo abutaris ingenio, sed quantum quantum est, bonarum litterarum applices studiis. Ocium fuge, pulvinar Sathanae. Bonis te adjunge:& bonus censeberis.Vitato quibus nigra est cauda. Tempus omnibus rebus preciosius , & male impensum puta quod litteris aut virtuti non impenditur, &c. Haz c
252쪽
Η uol A N AE , L I B. II. I sHaec aliaque multa quorum , ut ve- Nontrem fateor statim digressum me cepit oblivio) inculcanti, promitto frugi futurum, omniaque diligenter observa- ορι. turum. Socerum quoque odit: sed ille nullis nisi quae ad rem faciendam spectarent praeceptis me instruxit. Quum t men collybo seu cambio opus mihi esse intelligeret, ita mecum egit ac si omnium mearum fortunarum reliquiis me evertere,easque ad se derivare statuisset.
Omplutum quum venissem, etsi rei familiaris administrandae iam essemperitus, non ignarus tamen quantum taedii, ac saepe damni, domesticae adferrent curae: certo precio mensam mihi apud Magistrum quemdam plures alentem Studiosos, destinavi: ex,eo inquam, hominum genere , quibus in mensae
assidentibus capite, cibos spurcis digitis & unguibus truncatos inter commen-
sales distribuere mos & ius est. O quae ego tum vidit quae passus sumi sitidis. Carnes illae tamquam glomum e par forum tina suis struthiocameli quam hominis v is simi-
253쪽
HuM AN IE, L I B. II. SI sed non bonum. Quid ego de Quadragesima dicam, aut aliis esurialibus diebus Jure sane esuriales appellare poteramus squibus etsi alias quoque,tum tamen pro cipue esuriendum erat. Atque utinam potus saltim bonus fuisset, vinum non vinum erat, sed vappa,immo lorum. Tanta vero celeritate tam prandia quam cena peragebantur, utJudaei numquam maiori suum pascha manducarint. Vix Magister Oculi omnium oraverat, ecce statim Graistias agimm intonat. Memini quemdam commensalium quum serius aliquanto
ad prandium venisset, & interim dum vestes deponit aestas enim erat in Magistrum audiret verba gratiarum actio nis praeeuntem, manu mensam pulsans , Agant, inquit, gratias quibus commodum est i mihi nondum commodum est. neque enim adhuc scio pro qua re
gratias agere debeam. Allegabat ille ex RI. Aurelii credo ego , Antonii Gue- Mi varae ) nescio quibus libris , rudes &agrestes homines rationes cum debitoribus & creditoribus, non cum stomacho seu Ventre ponere. . Solos sapientes a multo abhorrere cibo:ut tanto alacriores sint ad studia. Pinguedinem porcis convenire & equis, maciem hominibus: qui quanto Obesiores sint corpore, tanto
hebetiores sint intellectu . nec ad com
254쪽
as a P Ros CEN. VIT IEporis exercitia prodesse , sed obesse potius obessitatem, &c. vulgari denique illo dicto omnem suam disputationem claudebat ; Flenm venter non studet libenter. Assentiebar ego talia disserenti, ne ille mihi negaret quod multo est verius, Exi-etuum scilicet & malum cibum morborum esse seminarium. O quam molestus interpellator est venter famelicus i quem
frustra verbis coneris pascere . caret aurI-bus. Tam in hac quam omnibus aliis rebus medium tenent beati . . Ex praecepto Ciceroniani Catonis,Τantum cibi & potionis adhibendum ut recreentur Vires , non opprimantur. Noveram ego contuberniorum illorum mores. sed & illud cogitanti,quid dicturi sint homines si me
videant hirco barbatiorem & tam ma- num asimum puerorum gregi immistu. satius videbatur, proprium conducere cubiculum, & mea quadra vivere. sest&mox hoc quoque displicebat consilium, verenti ne haec ipsa libertas ad priora relabendi flagitia occasionem suppeditaret.
Dcdi ergo me in tale contubernium, mquo ceteris omnibus curis liber, solis litteris totus vacare possem : tanto minori Cum verecundia, quod nonnulli in eo essent aetate mihi non valde impares:magni parvis,ut pisis viciar, permisti. Ne vero fame mihi pereundum esset, communis
255쪽
HuMANAE, LIB. II. 2 snis mensae defectum privato supplebam penu, ipso quoque Magistro non invito:
qui quotiescumq; a nobis ad convivandum averseretur,posito Magistrati supercilio, cibum nostrum non aspernabatur. Jam totam sere encyclopae diam absol-Veram, tam jucundam interim vitam degens, ut peream si umquam iucundius me vixisse meminerim. Ubi, quaeso,maior est libertas 3 ubi major quies 3 ubi tam
honestae voluptates, tamque utilia animi ac corporis exercitia , tam laudabiles recreationes ubi tam amicae concertationes 3 ubi disputationes tam acutae 3 Sed sitidis-eheil quam multi & patrimoniis & ipso Vtim emtempore, cujus jactura est irreparabilis, τ' ad res malas abutunturi Hinc quidam non tam libris quam liberis dant operam: non tam Apolline & Musas, quam Bacchum, Cererem & Venerem colunt. Sed quae alii faciant narrare mihi nec animus est nec ocium. quid mihi acciderit dicam. Quum die quodam sudo ac sereno petasio admodum coelo invitante, animi caussa facie fu- deambulatum prodiissem, forte video le- rςm pidissimam tam feminarum quam puellarum turbam ad ripam fluvii sub pandae
cujusdam arboris umbra recubantium,&explicato quem secum attulerant penu , genio indulgentium. erat vero vidua, tribus comitata filiabus, quaru major natu Z a Gra-
256쪽
as 4 PR oscEN. VITAE Gratia vocabatur 3 quibus aliae aliquot
puellae sese adjunxerant, venustae omnes: inter quas tamen Gratia illa tamquam sol inter stellas elucere mihi videbatur. accedo pudenter admodum. invitor ab omni- bus humanissime,ui qui per totam civitatem tam doctrinae quam divitiarum opinione, notus essem 3 ac licet aliquantum tergiversarer, expugnari tandem me patior, & ipsi illi Gratiae adsideo.
Vt vidi, ut perii, ut me malud abstulit error. Fbemssa Quid sormam ejus commendem 3 Frons defcre nec lata nec tenuis,oculi nigerrimi, & fixiori obtutu natantes quasi & liquescentes, crines summa sui parte aureoli , sed infra ad superciliorum accedentes colorem. facies exquisiti candoris: e quo rubor virginalis ille genarum pictor tenuiter elucebat. os angustum: quod rubente
utrimque labellorum purpura distinctum, dentium candor quoque plurimum
commendabat. totum corpusculum Vescum, solidum & succi plenum. Papillae
modico orbe cohibitae, instar marmoris consistentes: quas sororiantes tenui ca baso illa leviter obduxerat. Quid multa 3 Veneris myrothecium , & leporum atque elegantiarum omnium meram dixisses effgiem. Procedente convivio, fides illa sumit, vocemque simul explicat, tam scite , tam sitaviter , ut ipsas feras,
257쪽
HuM ANAE , L IB. II. assim mo arbores quoque &saxa, quod de Orpheo dicunt, movere posset atque illicere. Me quidem illa ita rapuit, ut totus a id quasi extra me essem positus, ac licet non semel alloqui eam mihi esset animuin ipsis tamen labiis Amor mihi ver- manimba velut suffurabatur. Nocte appetente, consurgimus. & ego quidem Gratiam mea manu amplexus, ad matris domum deduco. Ubi illa affectum meum PoὸE simul & pudorem animadvertit, de indu- resa stria nescio an fortuito, pedem ad lapi- φ dem impingit. Pronam ad lapsum excipio in tenacius brachiis adstrictam erigor osculum interim clam dum ita corpora combinamus, suffuror. manum inde eius& digitos artiuscule stringo. ad quod illa subridens, Stringe, m quit, utcumque velis, nullum certe hinc succum expresseris. Jam multo lentiore illa, lassitudinem
simulans, incedebat gradu, ita ut totus comitatus nos a tergo reliquerit: unde liberius loquendi nactus Occasionem, amorem ei meum aperio. sed pessima risu tantum ineptias meas prosequebatur. Erat mater ejus mulier astuta admodum. Generos ipsas filiae maritos quaerebant. nec
illi nec his ego displicebam. eoque facilis mihi in domum earum permittebatur aditus. Introductus in sellam considere Spaullum quiescere jubeor. erat Vero
258쪽
a 16 P Ros CEN. VI ΤIE. ipsum cubiculum eleganter satis apparatum , & omnis generis supellectili instructum. Mox e cista promit mater mantile candidum , filiarum una e cella hausum vini s altera e penu scutellam uvis passis plenam adsert. sed utinam quis tum mihi e Lethe fluvio aquam apportasset, quae ignis cor mihi amburentis flammam exstinxisseti Discedens,pro singulari comitate qua me & soris & domi exceperat, gratias ago maximas: rogans, ut eode me in posterum favore dignarentur, & pro-- pediem redeunte non repellerent. Ajunt illae, meae humanitati se multum debere. redire quam audacter.reipsa non ingratas expectaturum. Sic discessi,&non discessi. Tot Animuin enim ibi reliqui, a meipso su- imput . gientem. Ah quam misera illa mihi nox fuit i E quanta tranquillitate subito in maximam tempestatem sum coniectus lScholas adibam: sed sine animo. ille enim ubi dixi remanserat. Edebam, bibebam, sine ullo sapore. mirabantur contubernales. clanculum inter se mussabant, quid mihi accidisset solliciti. nescio quem morbum suspicabantur: sed respondi ego,
nullo me corporis teneri morbos animum
tantum nescio quid praesagire mali. A iebant illi, melancholicis me agitari humoribus. recte facturum si pharmacis & hie quidem hoc, alius aliud describebat corpus
259쪽
HuMANAE, LIB. II. IS 7 pus expurgarem. Lecto quum incubuissem, pronus os & oculos in pulvinum abscondo, ne gemitus mei & suspiria contubernali exaudirentur. lacrymis etiam moerorem aliquo modo egerebam. Illud quidem tum expertus sum, nullum prodesse exercitium quod non continuetur. Ut enim si stulam ad summum putei os perduxeris, ac funem vel paullum e manu amiseris, it situla & omnis labor ad vanum redit;& vestis etiamsi ceteris partibus bene consuta sit, in extremo tamen filum nullo nodo adstrictu haereat, paullatim tota dissimur: sic litterarii conatus nisi strenue di sine interjunctione urgeantur, i fructuosi tandem evadunt. Me miserum i siccine unius horae neglecta lectio omnem studiorum meorum cursum sufflaminavit, stitit, interrupit lo in selix nimium ambulatiuncula, quantam perniciem , calamitatem, vastitatem
studiis meis attulistit Uerum ita est . facile aiida spongia ignem concipit; madens,
numquam . non erat Vero Dei timore eis is Muimbutum cor meum , sed in vanis rebus iis mpenitus defixum. Quid mirum ergo o quod tam facile seducendum se praebuit3 μ 'immo suam perniciem ultro quaesivit. Non iam ego de s hola, non de lectionibus audiendis cogitabam. unum illud
meam mentem, meas cogitationes, meas
260쪽
ΗuMANIE, LIB. II. asssio. Atque utinam nihil amplius restaret i Sed Quacunque trahis fortuna, sequamur. Iniuriam tibi facio aut sortemon , quia
nihiI es) Fortuna. non tu me, sed mea me cupiditas & voluntas traxit.
C A P U T XXIII. De Amore pauca doris Gusmanus. Cum uxore Compluto Mabitum
migrata VIden' tu me priusquam in Theolo
giae studio Baccalaureus fierem, jam in Amoris schola Magistrum factum lut Doctorem quoque agnoscas, paucis quid in schola illa didicerim, quid expertus sim explicabo. Rogas me quid amor sitὶ Cum Epicteto respondeo:Ocio- μην si pectoris molestia: in puero pudor, in femina '' furor, in juvene ardor, in bene ludibrium, in derisere delicti nequitia. Etymologiam quaeris. audi illum 3 Heli qui dixit, Amor,melim dixisset, Amaror. Si bene novilset quam sis amarus Amor.
Amor , stultorum est carcer; mater eius, ocium; nutrix, voluntas ι cibus, fumus3 potus, lacrymae; quies, discursatio; somnus; somnia aut insomnia; V luptas, dolor. Per oculos venenum ipsi