Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

ALEXANDRIPOLITI

DE CL. REG. SCHOLARUM PIARUM

ORATIONES XII.

L U C AE. MDCCXLVI. Ex Typographia Philippi Mariae Benedini.

C υ M APPROBATIONE.

6쪽

BENEDICTO XIV.

PONTIFICI MAXIMO.

Alexander Politus de Cl. Reg. Scholarum Piarum

S. P. D.

Ιqua unquam est, BENEDICTE, PONTIFEX MAXIME, bonarum artium atque disciplinarum, quae plurimum ad

7쪽

rem Christianam contuIerit, ea quidem certe in primis est eloquentia. Testes sunt locupletissimi, non Paul- Ius modo , Chri1tianae eloquentiae princeps, qui eloquentia sita fulgurare , ac tonare , totumque terrarum orbem concutere visus fuit; sed etiam complures alii, qui verbis ac

1criptis sitis Religionem Christianam

mirifice propagarunt, atque a gentium erroribus asseruerunt, Viri oppido quam sapientes atque eloquenteS, eoque eloquentioreS, quo sapientiores, de Graecis quidem Clemens Alexandrinus, Origenes, Athanasius, Gregorii tres, Basilius, Iohannes Chrysbstomus; de Latinis vero Tertullianus, Lactantius, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, Hilarius, Leo, Gregorius Magnus.

8쪽

De his Augustinus diserte testatus

est, permultum sese non ad eloquentiam modo, sed etiam ad sapientiam ex Cieeronis Hortensio profecisse, eoque ex libro, incredibili animi , aestu, ad sapientiam illam immorta- Iem exarsisse, atque ad Deum, qui ipsa sapientia est, assurgere coepis

tiam comparandam quam deditus atque addictus Ciceroni fuerit, immo & quam totus propemodum in Cicerone habitaverit, vel aegrotus ipse Hieronymus satis patefecit, cum

ipse sibi ad summi judicis tribunal

vapulare visus est, quod esset Ciceronianus . Ac fuit illud quidenta Hieronymi Qmnium, ut ipse ingenue Hieronymus confessus est, cum

objectum sibi a Rumno perjurii criu

9쪽

men dilueret promiserat enim in1bmnis Hieronymus, profanos se si libros nunquam amplius lecturum); sed tamen non vanum illud Q-mnium fuit, qualia imnia illa, quibus, ut Hieronymus ait, cipe nos deludimur; sed admonitio Hieronymo divinitus in Qmnis facta, ut ne ita sese in Ciceronis lectionem,

immergeret, ac Veluti ingurgitaret, ut propterea sacrarum litterarum lectionem, quemadmodum Hieronymus tunc adolescens faciebat, negligeret aut fastidiret. Quippo

Hieronymum Deus divinorum librorum interpretem, doctrinaeque Christianae magistrum destinaverat.

Neque vero a Cicerone ac Poetis,

ceteri lque profanis Ethnicorum libris lectitandis unquam postea de-

10쪽

stitit Hieronymus, quod ipse palam ostentavit, neque iniiciatus est Ruf. sino ; sed , quam ex iis libris, ac

praesertim ex Cicerone, eloquentiam quaesierat, totam ad sacram

Christianorum doctrinam illustran

dam atque confirmandam conVertit. Qua in re tantum abfuit, ut violati jurisjurandi religione vir sanctissimus unquam tangeretur, ut a Ciceronis etiam eloquentia Viam ,

shi muniendam ad Christianam eloquentiam judicaverit. Quo de viro

sic ego statuo, non tam eum prae-Clare, neque tam eloquenter, docebus nostris, sive ad veritatem illustrandam, sive ad errores refellendos, scripturum fuisse, nisi, Cicerone lectitando, ad tantam illam eloquentiam ab ineunte sese aetate

SEARCH

MENU NAVIGATION