Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

VIII

paravisset, &, quam ex Cicerone eloquentiam didicerat, studio atque meditatione corroborasset. Atque haec ego paucis de eloquentia, hinc ut omnes perspiciant, nihil penitus a majestate tua, & pontificatus tui maximi sanctitate alienum me face

re , si tibi, qui rei Christianae silm

ma cum potestate divinitus tibi tradita praesides, dedicare audeo atque offerre orationes ex iis nonnullas , quas ego de eloquentia ceteri que optimis disciplinis pro munere meo habui ad Academiam Pisanam: quibus in orationibus meis non plane desipero , meum qualecunquo Ciceronis atque eloquentiae studium, tanquam in imagine quadam ac vestigio, apparere. Sunt enim,

nonnulli, inepti sane homines & si

perstu

12쪽

perstitios, qui, Hieronymi aucto ritate abusi, quum sint ipsi bonarum omnium artium rudes, studia . haec humanitatis atque eloquentiae, tanquam ab homine Christiano aliana, audent superbe reprehendere: qui Hieronymianum illud Qmnium quo tandem speci averit, minime omnium percipiunt. Ego vero libenter fateor, adductum me Vehementer exemplo Hieronymi a que Augustini, jam inde a puero Ciceroni atque eloquentiae, quanti

potui diligentissime, studuisse ; M ,

quanuis id, quod volebam, minime perfecerim; tamen recte me egisse arbitror, quod studia illa qualiacunque eloquentiae mea ad sacras litteras excolendas atque ornandas referre voluerim. Neque enim elo-

b quem

13쪽

quentem me unquam prosessus sim, a qua ego laude, quam qui maxume, longe absum ; sed studios riduntaxat eloquentiae. Inde autem, quod iacris litteris tantopere Pr sint profanae, Romani ipsi Pontifi-CeS, quorum maxime est, sacrosanctam Christi doctrinam sarctam tectam conservare, ac tueri, secundum res divinas, nihil in rebus humanis habuisse antiquius videntur, quam ut liberalium doctrinarunt, atque eloquentiae studia protegerent, &, quantum Possent, promoverent. Unde etiam factum est, ut, quibus Pontificibus Romanis humaniores litterae atque eloquentia magis floruerunt, eo etiam magis, iis .dem Pontificibus, sacrarum litterarum studia , ad Christianae do-

14쪽

ctrinae usum atque ornamentum,

viguerint. Atque hic ego, PATER BEATISSIME, ad gloriam Romanorum Pontificum sempiternam, dicam, quod neminem adlauc unum satis animadvertisse, valde miratussiam, Latinarum, Graecarumque litterarum restitutarum gloriam Romanis in primis Pontificibus deberi. Hanc plerique omnes gloriam aliis vindicant, quorum quidem slaudibus tantum abest, ut ego quidquam detractum velim, ut etiam praeclara eorum in litteras promerita ultro atque palam praedicem. Sed cum ex si1periorum temporum memoria Pontifices Romanos repeto, Eugenium ΙU. Ni

colaum V. Pium ΙΙ. Sixtum IR Leonem X. & ipQs litteratissimos,

15쪽

& litterarum atque litteratorui hominum summoS fautoreS, quorum sane temporibus bonae omnes arteS atque eloquentia, quae septingentos jam annos veluti intermortuae fuerant, reViviscere, ac recreari coeperunt; non possum non fateri, primas ac principes eorundem

ipsbrum Pontificum partes in bonis litteris instaurandis atque restituendis extitisse. Tantum eorum Pontificum fuit erga litteraS ac bonos libros studium, & tanta erga doctos eruditosque homines liberalitas atque beneficentia. Clarissima horum Pontificum CXempla ,

quum tibi, BENEDICTE, PONTI

FEX MAXIME, ita in animo obversentur, ut ea non aemulere modo,

std etiam longo post te intervallo

16쪽

XIII

relinquas, itaque litteras bonosque libros in oculis feras, ut Vel proo, priam tibi ac selectissimam ex omni doctrinarnm atque eruditionis genere Bibliothecam ad usum tuum ac tuorum diligentissime instruxe

ris, quid ego dubitem ad Qtium adire Sanctitatis tuae, & nomini

tuo libellum hunc meum, quem tibi Romae ab hinc prope annos quinque praesens obtuleram, aliquot nunc orationibus auctum, iterum consecrare λ qui, si nulla alia reis, certe sese tibi qualicunque eloquentiae nomine commendat. Quantum enim doctrina atque erudition

plerisque Romanis Pontificibus, qui

ante te fuerunt, antecellas, stripta uberrime tua testantur. Spero equidem , PATER BEATISSIME, qualia

17쪽

cunque haec meae erga te observantiae ossicia non omnino tibi improbatum iri .' quae si tibi probari

sensero, multo his etiam pro viribus meis majora brevi me praestiturum confido. Vale. Pisis a. d. xv. Kal. Μ i an. M. DCCXLVI

18쪽

ALEXANDER POLITUS

LECTORI SUO

Ides orationes duodecim meas de iis, quas ego bene multas jam inde ab anno M. dixi ad Academiam Pisanam. Sunt bae meluti de multis eximia ac selecta, qua ad rem praecipue Academicam, in urationemque ejus annimersariam , pertinebant . Neque in iis

tamen es , quod tute valde mirere, . Paveoricus , quem primus ego Etruscorum, mandante

summo ct Clari imo miro, Petro Francisco Riecto, Academia Pisana Praeside, Academia Pisaud frequenti ima auaentes plaudente , publico Academia ejusdem nomine , in magno docti morumbominum, cimiumque Pisanorum coetu, Im. Xalendas Octobres, anno M. DCCXLV ex ampli mo ornati mo Academia loco babui de laudibus

19쪽

Imperatoris Casaris Franci ci I. PH, Felicis , --

gusti, cum, accepto optatissimo nuucio , rate eum comitiis Germanicis creatum ese Imperatorem Romanum , non Pisana modo Academia; sed uni- mersa etiam ci vitas Pisana, duce atque. auctore,

Petro Hieronymo Iubiramio, Equite nobilissimo atque splendidissimo, urbi Pisanae Praefecto, Iatitiis omnibus incederet, cy' publicis motis atque supplicationibus gratias θ' gratulationes suas te-saretur. Vertim hic Paneg=ricus majoris es operis θ' alterius loci. Νune in bis Orationibus , quas miris, edendis mos mibi gerendus fuit nostrorum hominum consuetudini , Amul O' consulendum auditoribus meis, qui magno earum desiderio tenebantur. Harum nonnulla lucem viderant

Pisis. Octo etiam possea de his ipsis orationibus prodierunt Roma anno MDCCXLII, quas ibi Vo itunc praesens beatiss o Pontifici Romano Beneat- :cto XIV. miro sanctissimo atque doctissimo , con- ifera vi e uno nimirum pos anno, quam Eusta- lthium meum in Diondisium Perlegetam Francisco III. Lotbaringo, Magno Etruria Duci, dedica veram. Alia illis poctea orationes mea addita', eaque seorsum, partim a me, partim ab amatoribus meis, osciosis in me hominibus, di vulgata . t Singulas quum mississem aliquo bominum faetore lexceptas, easque a me auditores frequentes mei, l

20쪽

exemplaribus iam disractis , sudiore expeterent ac requirerent, rem iis gratam ac fortasse perstilem facturum me eredidi, si tu uuum eas simul molumen , ex editione praesertim Pisana , re, ferrem , iisdemque Maximi Pontificis au piciis , cui octo illas primum obtuleram , in manus bo inminum emitterem . Nihil bιc mihi ad ostentationem. Prodesse molui iumentuti Academia Pisana. Satis me qualicunque huic meo oratoris muneri fecisse puta vero, si adolestentes , eloqueretia mariaque eruditionis perfudiosi, fructum ex bis orationibus meis aliquem ceperint. Cale , mi Lector , ω fame . Pisis a. d. XV. Kalend. Mallis anno M. DCCXL ORA

SEARCH

MENU NAVIGATION