Alexandri Politi ... Orationes 12. ad Accademiam Pisanam

발행: 1746년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

18 ALEXANDRI POLITI

Iegendos traderent, Latine a sese interpretatos. Neque eniin litteratis hominibus , quibus litterae ad omnem modestiam moderationemque animi praeluxerunt, nominis sui celebritas Proposita esse debuit, sed communis liberalissimorum studiorum, studiosorumque hominum utilitas. Absit igittiae, longissime absit,

Auditores, ut quod docti viri publici boni caussa fe-

Certini, ut Graecos scriptores, Latine a se versos, nobiscum communicarent, id nos inique in malam

artem accipiamus . perinde quasi , quum non polem ipsi a 1uis, voluerint illi ab alienis scriptis inclarescere. Immo vero illud certo nobis penitusque persuadeamus, non potuisse illos Graecorum scriptatam bene ac laudabiliter interpretari, nisi summa iudem eruditione, summaque doctrina fuissent, gratiasque iis agamus, quod e fontibus Graecis rivos ube rimos omnium do strinarum ad Latinos deduxerint Nam quod aliqui, qhos ne interpretes quidem dici velim . utriusque linguae parum periti, illotis, ut ajunt, manibus, ad Graecos fontes aperiendos accesserint. unde lutulentae ad nos spurcaeque aquae sunt derivatae;

non certe quidem propter horum istorum institiam, atque negligentiam, detrahendum est universo generi interpretum Latinorum. Odysseam Latine transtulit Livius Andronicus. Euhemerum, qui historiam de diis scripserat. Latinum fecit Ennius. Platonis Protagoram& Timarum, itemsue Aratum. & Xenophontis Oeconomica , Demolthenisque & Aeschinis adversarias orationes M. Tullius Latine est interpretatus. Quid antiqua exempla commemoro quando clarissiima omnium sunt & testatissima recentiora . Qitotusquisque enim est dochissimorum atque eruditulanorum vir

42쪽

ORATIO PRIMA.

rum a trecentis fere annis , idest , post litteras ressit,ias, qui non in Graecis Latine interpretandis operam potissim im suam posuerit, atque inde non sit summam ipse doctrinae atque eruditionis laudem consecutus Itaque, quantum alii ad Graecae linguae praestantiam simul ac necessitatem extollendam Latinis interpretuhus detraxerunt, tantum ego iis laudis, ad ejusdem linguae praestantiam ac necenitatem augeudam, impeditiam . Nam ut summi illi viri in omni docti inarum g nere fuerint, ut artes liberales, disciplinasque universas, pro summorum Criticorum ossicio, egregie Calluerint, ut, propter eximiam utriusque linguae peritiam , maxima illi facultate ad Graecos scriptores

enarrandos atque emendandos excelluerint; tamen Graecae linguae tanta est vis atque dignitas, tanta C pia atque Varietas, ut nec Tullius, nec quicunqu

alii fiammo ingenio viri, quae dicta sunt a Graecis, omnia Latinis vocibus perse ne semper expresserint, neque vero exprimere aliquando potuerint. Unde, disciplinarum atque artium liberalium per pidi, perstudiosique adolescentes, tandem aliquando intelliga-

Iis, melius omnino vos Graeca esse percepturos , sGraeca ipsi per vos legeritis. Quod quidem fatis s perque esse arbitror ad id, quod ab initio demo

urandum susceperam . sine Graecarum litterarum a vimento nullo modo fieri posse eum, quem in unoquoque vestrum, optimi Adolescentes, optamus ac quaerimus, perfecte doctum, atque omnium omnina disciplin, rum summe atque exquisite scientem. Nec enim sperandum , quae a Graecis de bonis artibus ac disciplinis sunt gravissime ac sapientissme conscripta, ea VOS Omnia perfecte per Latinos quoscunque interpretes es-C a se

43쪽

ro ALEXANDRI POLITI

se intellecturos. O Graecae igitur linguae praestantiam o beatam Graecae linguae ad omne genus eruditionis atque ad omnes disciplinas per iste acquirendas ne- celsitatem Atque unde putatis, bonas litteras, arres omnes liberales, optimas omnes disciplinas tandi usqualiore ac situ obsitas , jacuisse , nisi ex negiee o studio litterarum Graecarum unde bonas litteras erectas ac rethliarias revixisse, atque refloruisse , nisi ex recreatis litteris GraeCis, posteaquam nimirum Cosmus ille Medices senior , ejusque nepos Laurentius, afflictas tot jam saecula Graecas litteras, ac propemodum intermortuas exsuscitarunt atque refecerunt uare, quod in nobilissimo hoc ac florentissimo Gymnasio, prae ceteris aliis Italiae totius Academiis, bonae omnes artes tantopere Vigeant, atque essiorescant, quod Ρisae, veluti atrerae Athenae, propria quadam praeciputique appellatione, doctae vocitentur, quod cursus facilis hic Vobis, atque expeditus futurus sit, Adolescentes, ad sapientiam atque ad universas doctrinas, de- here vos beneficium hoc scitote litteris Graecis ex quibus magistri Vestri uberrimos doeti inarum omnium uvetiis ad eruditionem Vestram retulerunt. Eorum ego vobis clarissima exempla prUnno, eos vos imitamini, ut, quemadmodum illi, Graecarum litterarum

subsidio, summi ac persecti in circuitu, & quasi orbe

disciplinarum evaserunt, ita & vobis Graecas litteras ad summam rerum omnium scientiam pernecessarias exutimetis.

44쪽

DOCTRINARUM . AD . ELOQUENTIAΜNECESSITATE QUAM . DICTAΜ . A . SESE AD . ACADEΜIAM . PISANA ΜΕΙ . POSTEA . IN . EUSTA THIO . SUO IN. HOΜΕRUM ANNO . MDCCXXXV. HONORIS . ET . MEMORIAE . CAUSSA

DEDICABAT NUNC . DENUO . PUBLICI . IURIS . FACTAΜΡRO . SUA ERGA . EUM . OBSERVANTIA SINGULARI UE . EIUS IN . ACADEΜICIS . STUDIIS PROΜOUENDIS . UIGILANTIA AD . ACADEMIAE . PISANAE . GLORIAΜITERUΜ . CONSECRAT.

46쪽

DE CL. REG. SCHOLARO PIARUM

ORATIO SECUNDA . De liberalium omnium artium ac doctrianarum ad eloquentiam necessitate.

Um multa majores nostri, ad oriananda litterarum studia , eaque in dies augenda , praeciare atque sapienter initituerunt, tum illud, meo quidem judicio, multo omnium praeclarissime atque sapientissime, quod eorundem ipsorum stussiorum solemni de more instaurandorum initium ab exculta aliqua & elaborata oratione duci quotannis voluerunt. Nam si tantam quotidi h experimur Vim esse eloquentiae , ut, Pacunque de re copiose ornateque dicamus . audit rum animos, quo Volumul, facile impellamus, umde volumus, deducamus; qualem tanaem ac qua tam apud honestns optimorum adolescentium animos vin ejus orationis futuram existimabimus,

47쪽

αη ALEXANDRI POLITI

ab homine aliquo diserto, neque prorsus inerudito, ex hoc amplissimo loco, tanta oc tam celebri sapie tissimorum virorum audientia, de re longe omnium maxima atque pulcherrima, de omni nimirum doctrina atque sapientia, paullo diligentius atque accuratilis habeatur Hanc qui caussam habendae hodierno die . orationis sibi huc usque ante oculos posuerunt, summa viri doctrina atque eloquentia, magnifica inde atque in primis praeclara orationibus suis argumenta de pra 1 antia atque utilitate litterarum, deque earundem. fructu atque utilitate, aliaque talia, sunt disertissime' persecuti, quibus vos potulimunt, praestantissimi ad

Iescentes, vel desides a languore atque ignavia re-Vocarent , Vel ardentes jam atque erectos ad studium artium atque doα inarum acritas cohortarentur. Vertim Cum ego, Auditores, ad theatrum hoc amplissimum sapientiae, virtutumque omnium semin rium oculos Paullisper converto, cum sapientiam Vestram, Patres amplissimi, summamque rerum omnium doduinam, attente mecum reputo, Cum PraeClara ingenia vestra, adolescentes, contemplor, atque intueor, altius quiddam majores illi nostri respexisse muhi videntur. atque animo agitasse, cum in cursu hoc ineundo omnium disciplinarum primas veluti partes,

totiusque cursus auspicia oratori atque eloquentiae concesserunt. Insederat nanque in eorum animis species quaedam persectae summaeque eloquentiae: suam dum cogitarent, atque, ad incendenaos honestissimarum omnium artium amore adolescentes, expressam etiam in aliorum animis vellent,' diem hunc celeberrimum,

proprium & quasi legitimum ostentandae eloquentiae esse debere censuerunt. Nec enim persecta esse ρο-

48쪽

ORATIO SECUNDA . et s

test eloquentia, nisi rerum maximarum scientiam, d .ctrinasque universas complectatur. Quod ut studiosis eloquentiae aC litterarum adolescentabus sit penitus

ersuasum, illud mihi explicandum, quod est a M. Tvlio accuratissime disputatum, summam persectamque eloquentiam ex omnibus simul doctrinis, omniumque liberalium artium scientia coalescere. Argumentum illud quidem sapientia vestra perquam dignum, Auditores , multoque etiam dissiciliu&, quam ut a me, qui nulla sum plane eloquentia, Comnode pertractetur. Sed, quando ii, qui auctoritate atque imperio pluriamim valent, hanc mihi oratoris personam imposse runt, sinite me, Auditores ornatissimi, si non pro diagnitate, pro viribus certe meis, personam hanc suta.

Ac primum velim, Auditores, vobis ante animum proponatis imaginem illam summae perfectaeque eloquentiae, cujus qui compos fuerit, sit is summus per 1ectusque orator. Hic ego non disputo, utrum taliquisquam existat, aut etiam unquam extiterit eloquemtia, summa atque perfecta: quando in magna Romanorum oratorum copia Marcus ille Antonius, vir, siquis alius, temporum suorum facile eloquentissimus, ingenue aperi ue profitebatur, di sertos a sese cognitos fuisse nonnullos, eloquentem adhuc neminem . Sed diaco, iis omnibus, qui rectis ad eloquentiam studiis comtendunt, statuendum esse ante oculos id, quod in eo genere perfectum est atque absistutum, eoque labores Conatusque omnes esse dirigendos, atque ad summum illud exemplum, unde cetera expressa sunt, universa

esse studia conformanda: quo si minime perveniant; tarmen, quod Hebat Tullius, honestum est, sequentem D pru

49쪽

prima , in secundis tertiisque consistere. Is igitur mihi eloquens, qui de omnibus rebus , quae in hominum disceptationem veniant, pro rei cujusque natura, possit copiose ornateque dicere; qui rerum omnium, de quibus potest dicere, scientiam Comprehenderit; qui, quaecunque aliarum omnium artium sunt, atque disciplinariam, quaeque in reliquis omnibus studiis sunt longis lateque dispersa , ac propemodum infinita , unus omnia Complexus fuerit, qui ad hanc tantam rerum maximarum scientiam ornatum etiam cultissimae atque elegantissimae orationis adjunxerit; Cui rerum copia Copiam quoque verborum largissime suppeditet. Is denique mihi eloquens, qui simul & sapiens; atque ea mini demum eloquentia, copiose eloquens sapientia. Atque haec omnia generatim damus oratori. Quod si etiam singula, ex quibus constat atque essiorescit et quentia, enucleate dytinctinue persequimur, non ne omnia & singula ita in oratorem Conveniunt, ut, Gquid horum Erte desit, perseetias Consimmatusque Grator nullo modo esse possit oratoris in primis est, lure atque eleganter, & quando res nobis est cunia

nominibus Latinis, Latine loqui. Μinimum id certe est in oratore . quod docti ina litterisque puerilibus traditum videtur. Sed hoc istud minimum, quod est Latinὸ loqui , quam proprium est Oratoris quan

Oratori prae reliquo nominum genere necessarium Ceteris hominibus, qui alias artes arque disciplinas Profitentur, licet etiam interdum loqui barbare. or tori siquid vel imprudenti exciderit miniis Latinum, nemo ei quisquam violatae Latinitatis veniam dandam

.putat. Omnes eum unum irrident, exsibilant atque

cvlodunt, perinde quasi ab arte φse sua prorsus de

50쪽

ORATIO SECUNDA . et

secerit. Et tamen istud ipsum, quod minimum est in arte oratoria, quanti est Oratorii quanti nobis aest, mandum i Recognoscendi Grammatici, legendi Orato. res, perdiscendi Poetae, Medici, Iurisconsulti, Hill rici, Ρhilosophi, omnes ad unum Latinae linguae at chores dies noctesque pervolutandi, exemplaque inde quotidie repetenda, atque reVolvenda, ut benε orator loquatur Latine. Quid λ Grammatica ipsa Latina quem sibi a reliquis omnibus disciplinis apparatum... non adsciscit omnis elegantiae atque do strinae A deo dicere, quod mirum fortasse alicui videbitur ; sed tamen est dicendum, artem ipsam Grammaticam perfectam minime omnium fore, nisi omnium propemodum maximarum rerum scientiam in fines cic ipsa suos concludat. Quid est enim vel in majoribus disciplinis tam abstrusum. tam reconditum , tam a Vulgari intelligentia remotum, quo Grammatica non pervadat, non penetret, non pertineat Quid in Poetis tam obscurum , quod illa non illustret quid in Historicis tam involutum , quod illa. non

evolvat quid in Ρhilosophis tam dissicile, quod illa

non expemat quid in reliquis omnis generis striaptoribus tam ignotum atque ambiguum , quod illa non explicet atque interpretetur uos autem P tas, quos eX omni doctrinarum genere semptores non excutiat Grammaticus, non perlegat, non enarret, non corrigat, non judicet Haec Vero omnia qui pra stare queat bonus ille M peritus Grammaticus , niscosnitis perceptisque rebus omnibus, quas ex omni disciplinarum genere quomodocunque complexi fuerint . sive etiam obiter attigerint, tum prorsa, tum vineta numeris oratione , optimi illi dc praestantissimi D E Lati-

SEARCH

MENU NAVIGATION