Apparatus ad novam L. Coelii Firmiani Lactantii operum editionem una cum praefatione generali, & duabus dissertationibus praeviis in specimen Caeterarum. Accedit ad singulos eruditionis amatores Monitum bibliopolae F. Eduardus a S. Xaverio C.E.

발행: 1751년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Palatii Magistri, sedulo expendi, nilailque inter legendum offendi , quod sit censoria virga castigandum quin imo

Author in Praefatione promittit multa , in Dissertationibus deelarat plurima. Afrum Lactantium on esse demonstrat , R Italum saltem , si non Firmanum ostendit . Quapropter publica luce donari ignum existimabam . Ex AEdibus S. P. N. Francisci ac Ripam Tiberis septimo Κalendas Septembris atrae vulgaris anno I7S I. Fr. Franciscus Antonius a Couelongo ordinis Minorum Strictioris Observantiae Sae. TBeologiae Lector Emeritus , ct Merorum Rituum Cong. Con uor .s A Pparatus ad Novam Lucii Caelii Lactantii Firmiani operum Editionem, una cum Generali Praefatione,iac Dissertationum praeviarum feeiminibus cte. Auctore Erud itissimo Viro , P. Eduardo Franceschini Arcadici nostri Coetus XII. Viro . Nihil continet , quod morum integritati, aut fidei Dogmatibus adversetur; imo tam fida in expoliendis Lactantii operibus contra Haeresum

fautores molimina jacit ,& non inania comminiscitur tentamenta , ut vehemens legendi opera haec omnia perfecta & absoluta desiderium injiciat. Quapropter auspicatissima haec initia publicae donanda luci meritissime censeo . Kal. Quint. MDCCLI. chael P eph Moret Arcadiae

sos Generalis .

12쪽

IM NOUAM OPERUM

LACTANTII FIRMIANI

AUCis heic te moror , quisquis es , qui hunc librum legendum ruscipis . Ipsa ejuste Frons satis monet , omnia Lactantii Firmiani opera , quae reperiri hactenus potuere , una cum clarissimorum Viroiarum notis , a me diligenter conquisitis , fideliter excerptis, opportune auctis , ac caute , moderateque castigatis , volumen istud com- plecti . De eximio Scriptore , qui Christianum Ciceronem communiter audit , quemque nativo nitori restituere curamus , quidquid cum veteres , tum recentiores Historici posteris tradiderunt , infra sub distinctis dissertationibus exacte recensetur , atque in suas veluti classes , d bitur distributum. Interea de me non est quid quaeras: homo enim sum , vix mihi notus , quamquam ipse me quadraginta annis familiariter usus, mihi quam alteri , A ut

13쪽

- Iu .iue . ut sanctiori Philosophiae

nomen darem , sic mea omnia deserui, ut illud quoque

Hem uuῆ σestorum : Eccas . Ut aliquid in dies addiscerem malia vidi, non pauca legi , plura a divi , seperit erui, plurima sum meditatus , nec umquam ab iis Oecupationibus temperavi, nisi postquλm , quae probanda , aut improbanda occurrebant , mihi cursim fideli calamo , arcanisque notis , memoriae causta annotassem . Quia tamen latinos inter Scriptores , quos percurrere in deIicus habui, Firmiani Lactantii operibus , sententiarum , rerumaue copia cumulatissime resertis, & mira quadam suavitate fluentibus, summopere delectabar , haec nocturna diurnaque manu versans , sic annotationibus , Rholiisque repleveram , ut quam plurimae librorum paginae , diversis temporibus , ac locis editorum , meo sae-

y ' iii 'iespites spissimque sylvam sata sarrago sensim

succreverat , quum eam sedulo repetenti mihi, falce indigere visa est . Aliqua enim inter se minime cohaerebant. /Alia invicem collidebantur, & quae heic altas se dices fixisse crederes , paullo infra facili nisu revulsa cognovisses ab imo 2 Diversis siquidem editionibus , vel Tvpographorum oscitantia , vel Editorum temeritate , aut ignorantia , deturpatis , laedeque corruptis, prout O .asio tulerat, usus suerδm ' . α Hinc contrae corruptores Ira , hinc ad pristinam , aque genuinam lectionem locae depravata restituendi ardo erumpunt . Quare vetustissimis conquisitis exemplaribus vsve manu exaratis , sive praelo. excusis , ubique locorum 1 vel in privatum usum , veI in publicum asservatis , omni

umque , iquae babere potui , seu per me ipsum, seu peς

14쪽

uptos Viros , diligenter collatione facta , quum ani-naadvertistem , plurimos Editores , qui sanare , quae irrepserant vitia , conati sunt , ea potius auxisse , & quod deterius est ) Ηeterodoxos quamplurimos , qui animadversionibus suis Authorem nostrum illustrare gloriantur ,

eo in dies indigne nimis abuti , opere pretium me tacturum duxi si novam Lactantii operum editionem adornarem , in qua non ea solummodo , quae ad expurgandas , atque illustrandas editiones hactenus in vulgum sparsas , conserre possent , Verum etiam quae ad detegendas , elevandasque Heterodoxorum fraudes , atque fallacias apta essent , facile opportuneque sub oculis suis Le-etor noster haberet . .

Quod ut quam diligentissime perficerem , ad antiquissimum Bononiensem S. Salvatoris Ms. Codicem , quem merito , omnium, qui supersunt principem dixeris, VI. , aut VII. ineunte taculo, doctissimorum Virorum judicio , exaratum , in primis confugiendum esse intellexi , ut meo simul , & plurimorum desiderio collustrandi omnes & singulas vel levissimas variantes lectiones ejusdem Ms. Codicis , I o , & Thomasio , qui unice

illum 'observarunt ex Editoribus , non integre compertas , tape sepius praetermissas , nec raro imprudenter

laudatas) , plane satisfacerem. Iamque Bononiam iter parabam ; sed R. P. Fulgentius a S. Iohanne Baptista, meus in Eremitica professione sodalis , ac in Bononiensi ordinis nostri Collegio Theologicae cathedrae moderator , me in Urbe maluit in Lactantium meum adlaborare , quam iter habendo tempus inutiliter absumere . Ipse itaque , pro sua in me voluntate , specimen characterum , a me ex Mon coniensi , Allatiensi , Bunemannensi, & Nour xyδΠ0 exemplaribus depromptum , laudat, Codicis Vetustissimi apicibus collaturus , anno MDCCXLV N adlIt

15쪽

R. P. D. Michaele ira Angelum Μonsecrati , Abbatem ceti se in , insignis Canonicorum Regularium ordinis, Rhe- ω nanae Congregationis in S. Salvatoris su) Coenobio Pra lectorem eximium , heic mihi non sine laude , ac debita

gratiarum actione nominandum atque ab eodem non

quod optabam solum obtinuit , verum etiam id factum . est , quod neque per me , nec sorte per alium quempiam poterat felicius , aut exactius exequi . Is quippe Vir eruditissimus , tali , ac tanta diligentia codicem illum discussit, atque non sine summo labore cum. Uvana anni MDCXLVI. editione contuin , ut ne levissimi quidem apicis variationem in adversariis suis uberrimis dimiserit inobservatam ; acerrimoque , quo pollet ing

nio , id adeo perspicue , diltineteque praestitit , ut Volumen hocce , ab eodem tam inligniter exorn/tum , Scquo me per benigne donavit , Omnemque expectationem meam longe vicit , auro , gemmisque contra , pensari

posse , quamplurimi Eruditorum judicaverint. Mihi ergo uni thesaurus iste non est servandus , sed publico donandus usui: hae tamen Iege , ut quotiescumque desperatae lectioni ex eo sumus opem allatur, , toties immortales , sustissimaeque gratiae Benefactori opthno rependantur . Heic nunc monitum te volo, Lector humanissime , hujusae codicis germanam lectionem , me ubique fideliter repraesentare non posse , nisi in notis ; siquidem in orth graphia sepe , in locutione non raro amanuensis Librarius peccat , quod semper indicabimus primo variantium lectionum loco , ut totus codex appareat , non retardata lamen , aut intercisa capitulorum serie , quae diversio

erit

a Romae nune eodem munere florenti stime apud suos fungitur in Coenobio S. Petri ad I inrula , de quibus anno pxoxime praeterito accuratam , eruditamque disso Maatiouem edidit , Sanctusimo D. N. Reneaui. XIV. dicasam .

16쪽

erit charactere perscripta . Dignissim Is praeterea summa laude laboribus ad firmianum pristinae integritati restituendum , declarandumque Fulvii Ursini, Andreae Schotti , Angeli Rocchae , Antonii Raudensis , aliorumque , quorum nomen nusquam in quibusdam , a quibus excer-pli , Codicibus apparet , in hac noltra editione frui poteris ; etenim eorum in Lactantium observationes , hactenus ineditas , una cum selectis omnium Editorum jam vulgatis notis , proprio loco daturi sumus . Ad alia vero Lactantii opera , quae jamdiu putabantur deperdita, dc hocce nostro, vel superiori ciculo e te . nebris in lucem fuerunt bono publico eruta , Authorique Firmiano a Uiris Cll. vindicata , nostram quoque Ope ram impigre contulimus , ac singulares eorumdem Mst.

Codices iterum iterumque collustrari curavimus : nee frustra , aut sine caussa obtinuimus , ut quilibet observare poterit in libro de Mortibus Perscutorum . In Epitome

divin: Insh ac in Sympos o , quibus tam in dissertationibus , quam in annotationibus non mediocris iacta est lucis accestro .

At quid heic contracto haeres supercilio λ num pudet

vocari ad Heterodoxorum quoque lucubrationes , quoniam tibi compertum est , eos inter , qui Laetantium illustrarunt, paucos quidem Catholicos esse, plerosque tamen a Romanis dogmatibus alienos 2 Pietati ne , an religioni timest Sed quaeso te: pone supercilium: utrimque te securum praesto . Nec mirabere , si eos indiscriminatim nunc laudo , nunc castigo . Quemadmodum enim , qua parte veritas Occurrat , ei obviam ite expansis ulnis temper est laudabile , fC mendacium , aut Orro rem vel in proprio pectore absconditum detegere , atque eonfodere , tamquam egregium facinus habendum est ..

Non unum profecto diquod mihi imitandum exem-

17쪽

plar proposui , cujus omnes partes , qdocumque essent in genere , exprimendae mihi necessario forent; sed omnibus ante oculos positis , quod quisque ex Editoribus apte afferre mihi visus est , excerpsi , & ex variis Codicibus , atque commentariis ledtissima quaeque libravi. Ex iis se ne , quae plures Viri litteris tradiderunt , sicuti nec nihil optimum , ita nec omnia esse possunt praeclarissima . Ideoque stultitia mihi visa est , & a bene inventis alicujus recedere , si quo in vitio ejusdem offendissem , aut ad vitia quoque ejus accedere , cujus aliquibus accurate enucleatis , ad sensa Authoris detegenda commode ducebar equin potius nec erranti Lactantio ipse peperci ; quamvis pro virili parte, ubi ratio id postulat , eum defendere,

ac propugnare minime detrectaverim

Neque illorum acquievi sententiis , qui bene se gessisse falso sibi persuadent , si neglecta rerum investi

gatione , criticis dumtaxat quibusdam verborum observationibus , praeclarissimorum Uirorum scripta recensere contenti sunt; sed uberiori studio vastissimum univei se eruditionis campum , in quo late spatiatur Lactantius , ipsum pone sequens , ingressus , quousque ab eodem me ductum sentio , ardenti , avidoque gressu ire non piget. Hinc mihi sermo multus erit de Lactantii Firmiani nominibus , Patria , stylo, eruditione, vita , osoribus , vindicibus, Mss. atque editis operibus. De universali ab O. C. historia . De Heroum , ac falsorum Numinum Theogonia . De Idolorum , Vatum , Sibyllarumque oraculis. De Idololatriae originibus , progressu , atque eversione . De

cunctis Philologiae , atque Philosophiae partibus ab ejus

ortu ad usque post fatum in vitam meliorem reditum. De omnibus Philosophorum sectis , ac eorundem placitis, Vel mutuo collineantibus , vel adinvicem collidentibus ; necron de singularum fere Gentium antiquarummoribus , ac religionibus . Ρ

18쪽

s VIIJ

Potissimum tamen mihi praetereunda non sunt Prophetarum , Divinarumque Scripturarum de Iesu Christo , Servatore Nostro , vaticinia , ac ejusdem sacrosanetie Fidei inconcussa , atque invariata Mysteria; Apostolorum prirdicationes , bc itinera ; Arcana , & communis anti quae Ecclesiae disciplina; Persecutorum , Persecutionum que iustoria; Martyrum multitudo , in cruciamentis conflantia , apud homines gloria re cultus , ac demum in Coelis corome ; Haereticorum Seime ἱ Geographorum T hulae ; Cronologorum supputationes ; atque rerum quam plurimarum indagines: & ut singula unci complectar vem ho ; omnia , sive a Lactantio , sive ab ejus Commentatoribus quocumque modo tentata , & tacta , sedulo mihi erunt persequenda, atque de singulis suis locis opportune disserendum . Ex iis facile tibi erit , Amice Lector , conjicero quantam supellectilem in Laetantio meo comparaverim , eum tibi nitide , quantum potui ultro oblaturus . Nec aliquid ampliu& ad laborem meum , quod attinet , heic addam ; nisi quod , non semel tanta rerum , ac commentationum copia pene obrutus , dc arduis undique val- Iatus anfractibus , summi tandem Numinis ope , tam ingens pondus sustinendo progrediens , eos omnes praetem

vectum me novi absit invidia verbo ) quos antea si

dium hocce occupaverat L Uerum enim vero, quamquam IV. fere ab hine annis hyc omnia mihi ita in promptu essent , ut brevi potuissent praelo committi; hactenus tamen eorumdem editionem differre necesse fuit c Folium enim typix Aloysii Pavini L Bibliopolae Veneti italice conscriptum ad me delatum est , in quo R. P. M. Francisci Mariae Leoni&Veronensis , Seraphici , quem Minorum , ordinis a pellant , in celebri Academia Patavina , olim Metaphisicae 2

19쪽

lidae, nunc Sae. Theologiae,3c Ecclesiasticae Historiae Proses. ris , studio , omnia Laetantii Firmiani opera in quatuor tomos sol. distributa , una cum variorum notis , ac

Editoris luculentissimis Dissertationibus , castigationibus que , pollicebatur se brevi in lucem daturum esse Typographus . Ideoque amplissimi Cardinalis Passionei , cuius in aevum victurum nomen heic memorasse , vice promeritarum laudum satis esse debet , consilio usus , quemadmodum ejus Bibliotheca utebar , omnium librorum genere cumulatissima , a publicis typis abstinui : meis proculdubio ratus , ea meliora fore , quae ab hoc Viro in lucem proderentur . Uerum , nestio quo fato , postquam per annum , & ultra editionem hanc avide expectaveram , eam mox evanuisse mihi pro certo nunciatum est , & quamvis per communes amicos postulassem ab eo lucubrationes suas , ut si vellet , una cum aliis auigarem , nihil tamen obtinere potuimus . Vix itaque ad opus meum , supremam ei daturus manum redieram : Ecce tibi Parisiis admonitio, typis edita mittitur , qua notum sit Eruditis omnibus , Lactantii Firmiani Libros apud Johannem de Bure ad DCCC. & . amplius MΜss. Codices , editosque XL. collatos , emendatos , atque uberioribus notis illustratos , primum quidem a Johanne i Brun, postea vero a Nicolao Lengleidu Fresnoy in publicam lucem proximo Septembri mense venturos , ut ad calcem admonitionis , ibidem editae , anno I 747. legebatur . Iterum ergo manum de tabula : donec editio haec ad manus meas perveniret , eaque contentus di νώπcmnium insar esse dicebatur , inciepto longius abirem ;vel si quae forte deessent ex iis , qtue paraveram , animus erat id ei per modum appendicis adnectere ; aut ita dis sertationibus meis augere,quemadmodum Iohannes Pear- sona

20쪽

son , & Henrieus Dodπelli annalibus , & dissertationibus Cyprianicis insigniter locupletaverant editionem S. Cypriani a Iohanne Felli Oxonie n. Episcopo notis suis adornatam,& jam publici juris factam Oxonii MDCLxxxi I.

Post quam ergo Parisiensem hanc editionem perbiennium integrum praestolatus eram , ad me tandem aliquando pervenit pridie idus Septembris ΜDCCxLIX. Uenantio Monaidino Librorum notitia , ac mercatura claris. simo , eam mihi , cui carissimam fore sciebat , deserente .

Statim fidelibus oculis , eam sedulo perspexi , & a fronte ad calcem semel & iterum summa diligentia versavi ;sed quamquam Editoris famae consulere jure debeam ,

atque optem ex animo ; attamen haec asserere me posse non injuria arbitror , hanc scilicet editionem meam,quam iam pridem adornaveram , sua quidem cumulatiorem es se , ac ad expeditum usum longe magis accomodatam. Quae enim in ea sparsim exhibentur , & intercise alligantur lectiones , & Variorum notae , heic una pariter Lectorum oculis subjiciuntur . Plurima vero , praecipue ad castigationem notarum Servatii Gallaei , aliorumque , seu Protestantium , seu Remonstrantium , aut Resormatorum , ut audiunt , pertinentia , & in ea prietermissa ,

leviter laeta , aut veritati minime consona , a nobis congeruntur , e planantur , restituuntur , castigantur , refelluntur . Quamobrem Lactantium meum , secundum quem excogitaveram modum , nullas ultra nectendo moras ,

. oculis Eruditorum censendum primo , deinde conlustrandum committo, eisdem gratias adturus, si humaniter ipsum recipiant ; eumdemque ad usum scholarum contractiori

serma , ac faciliori dispositum methodo in gratiam liu-.diosae juventutis daturus , si cum hac editione bene B actum

SEARCH

MENU NAVIGATION