장음표시 사용
31쪽
re potero , nisi immutata antiqua methodo, prolixius ea omnia pertractem , quae paucis poterant olim periodis absolvi t Pareant ergo mihi Lectores nostri , si quam pluribus dissertationibus praeviis controversiam omnem , laactenus motam , de Lactantii nominibus , patria , aetate , stulo , eruditione , muneribus , atque perscriptis libris , finire gestio : ne vel tamquam reus eorundem criminum, de quibus alios postulavi , deinceps traducar , vel si ad annotationes , 3c castigationes meas id reservem , textum potius obruere , quam illustrare turpissime videar. Sit ergo .
De Lactantii Firmiani denominationibus .
I. A B his errandi periculis , quae superius recensui-c mus, in denominando Authore nostro non longe Uiltamus . Varia namque , diversoque ordine , & characteribus exarata sunt quotquot illi nomina tribuuntur .
In MSs. Codd. , quos vidimus , sive simul , sive divisim haec passim occurrunt: Marci , Tullii , Arnobii, Luci , Lucii , lacii , Coeli, Coeli , Coelii , Coecili , Celi , Celii , Caecilii , cicuti , Laesiantii , Lactentii , Lacteu-ra , Lactant , Firmiani , Firmani , Fromiani , Lucani,
Curi , ut infra in elencho eorum , quod ingenue daturi sumus , clare , luculenterque reptaesentabimus. II. Firmianum , qui & Luctantium , eum nominat Ilieronymus . Luctantium , solummodo eum vocant Eusebius , Augustinus , & Sidonius Apollinaris . Firmianum duntaxat Eucherius , Firmilianum Sophronius . Luctentium Raudensis , Firmanum Bernardinus de Bustis . Re
32쪽
eentiores vero in Lactantii , & Firmiani nominibus non discrepant , sed in caeteris minime conveniunt , Nam Ba- Iulius eum appellandum esse censet Lucium , Caeciliun , Firmianum Lactantium . Nourry Lucium G Iium Fi, mi anum Lactantium . Psassius vero Iactantium nunquam,
Lucii Caesit , ct multo minus Caecilii , sed solis Firmioni Luctantii nominibus appellatum fuisse constantissime j
dicat . III. In tanta ergo nominum , atque opinionum varietate vix decernere possumus , quid de hac controversia determinandum sit , nisi utamur optima criticorum omnium regula , qua & numero pluribus , & aetate antiquioribus standum esse docemur; tunc potissimum quum Synchronos , vel quassi Synchronos M Ss. Codices nancisci possumus, non reclamantibus iis, quae ab arte typographica inventa, typis edita sunt, exemplaribus. Hac ergo praeeunte face, Authorem nostrum denominare debemus Lucium Caelium Firmianum Lactantium cum vetustissimis MSs. Codd. δc cum plerisque omnibus editis , antequam Balutius Anno ΜDCLxxix. librum de Mortibus Persecutorum in lucem ederet ex Coibertino Ms. Codice , Obsignato num. .I 297. , ubi Lycii Caecilia nomina solummodo leguntiar . IV. Neque ab hac sententia me dimovere potuerunt
ejus lem Blilutii , aliorumque paucorum , qui post ipsum
hac de re luculenter egerunt, rationes , aut authoritates , quippe qui aliquorum Mss. Codicum testimonio ,&quidem satis ambiguo, suffulti, innumeris, Sc omni exceptione majoribus , contraire nituntur . Quamvis enim non denegem, librum de Mortibus Persecutorum merito, tamquam genuinum Laetantii foetum , eidem esse tributum ;non ideo tamen , quia in eo , 3c in aliis quibusdam Lycii Caecilii nomina leguntur , statim his duntaxat nominibus
33쪽
erit Lactantius appellandus. Error siquidem librarii amanuensis statim apparet, ubi alii plerique , & quidem numero , & aetate praestantiores , Lucium Caelium Firmia-κum Lactantium constanter legunt. Alias quippe pari ego ratione contendere postem illum oc Marcum, & I ullium,ia Arnobium &c. esse appellandum , quum MSs. Codd. mihi non desint , in quibus haec nomina rotundis, ut ajunt,
V. Neque Balutio me injuriam se mirum puto, si eum inconstantiae heic postulavero , nam etiam ipse in proemio
suarum annotationum ad laudatum librum de M. P. hoe eodem, quo ego sum usus argumento, contra Thomasium,& Ictum abusus est, quum de Arianorum nomine retine do ne, an expungendo a Lactantii operibus disputaretur ἀsiam etet verba sunt ipsius Bal ut ii tot praeres Codices , editiones mentionem heic facere Arianorum, divix unum , aut alterum vetus exemplar proferri , in quo eorum uomen non exset, non invitus assentior eidem Baronio, Jhomasium reprehendenti , quod contra omnium veterum exemplarium, editionum sidem ,textum Lacta iii corruperit, nulla tet levi ratione allata . Sibi quippe , noscere poterat , haec omnia ad unguem quadrare, si diligentius , ut par erat , MSs. Codices , & typis editos Lactantii libros , ad quos provocat, inspexis et . Quod etiam de Massio dictum volo, qui plurium votis , rem
definiendam pariter decernit. Nam non in plerisque Omnibus editionibus solum , praesertim antiquioribus, verum etiam in singulis sere manu exaratis exemplaribus , quae ipse sub oculis habui, quamvis in fronte habeantur plarumque haec duo duntaxat cognomina : LACTANTII FIRMIANI vel FIRMIANI LACTANTII ; in fine tamen cuius- amque libri : LUCH pram omen , , GELII nomen fere semper est additum . Quamvis vero in omnibus exempla ribu
34쪽
ribus praenomen deficeret , non ideo statim ab uno ad alium Scriptorem esset transferendum Opus , de quo ambigitur . Nam ipsim et Scriptores hoc facere aliquando malunt familiariter cum amicis de more agentes . Cicero ad Volumnium scribens α nuod e praenomine , familiariter , ut debebas, ad me episolum misisti, primum adduisitavi num a Volumnio Senaxore einex, quocum mihi es mugnus usus . &c. Adde quod etsi in quibusdam MSs
Codd. CAECILII pro COELI I nomen alicubi legatur , vix unum inter eos reperies in uberrimo nostro Mss. , editorumque catalogo , in quo ita senaper, & ubique scriptum sit . Testatur idem 1e observasse Nourry Dist . III. in Lact. C. I. A. a. ubi ait: Exsant etiamnum in ditionma Chri anissimi Regis nos,i Bibliotheca duodecim eorundem Lactantii librorum eodices , quorum antifusor svium n. II 84. nunc 3733. designatus , anu annos circiter cΜ scriptus esse perhibetur. Iulus curam hic es iisutas
INCIPIT LIBER FIRMIANI INsTITUTIONUM DIVINARUM . α
ει in Margine manu , uti videtur, eadem α COELI I FI MI ANI DE RELIGIONE ta is ejus vero libri ne: L. COELI FIRΜIANI IM TITUTIONUM Rc. Atque ita etiam in ιibri
Ls . In altero codice Regio , qui petulo recentior es , Θας habetur tantum inscriptiori FIRMIANI LACTANTII α ct iu fessimi βψ α COELI FiRΜiANI α Ac demum ad Iibri do ἰopificio Dei calcem α COECILI FiRΜIANI . VI: Sed neque ab omni errore immunis est ibidem P. . te Nourry , fallitur enim quum dicit α zerum in omnium: antiqui mo operum Lactantia Codice Bononienή , quem i culo sexto, zelfestimo exaratum esse uisieruntur , sola duo FIRΜIANI LACTANTII nomina inferipiatum. Nam in eo Codice priora duo desunt solia , nec aliquis in frontei apparet titulus . In fine vero primi libri sic majusculis li-iteris exaratum est: L.CAE-
35쪽
L. CAEI I FIRMIANI LACTANTI DE FALSA RELIGIONE LIBER PRIMUS EXPLICIT . Ita pariter in fine libri secundi nisi quod pro Firmioni ,
ibidem legitur : Firmitani : eodemque modo ad finem , Iib. iv. 3cc. ut infra in speciminibus , quae daturi sumus . Unde corrigendus etiam est Nicolaus de Lestocq. in sua
Di uisitione de authore libri , cui titulus Luι ii Caecilii de Λω. Persecutorum , ad cujus calcem haec de illo Bononiensi antiquissimo Codice scripsit uin in uni quo Bononiens Codice , cui tomen duo priora defunt folia legitur ad Culeem libri primi L. FIRΜlANI LACTANT I
cet Caelii , vel Cecilii nomine quod omnino falsum est . VII. Praeterea Observandum est , quam facillima sit horum duorum nominum Coelii , & Caecilii permutatio , quod pluribus exemplis ostendunt Walchius in diatriba de Lactantio , ejusdemque solo cap. I. Uossus Ins. Orat.
I. Iv. c. XI. Bunem annus in suis notis ad lib. de M. P. , ne
longius alios adducendo progrediar: quod certe si in aliquo MS. Codice perpendendum est , potissimum animadvertendum erat in singulari illo Coibertino exemplari , utpote quod constat , scriptum esse ab imperitissimo amanuensi librario , gravissimisque , frequentibus scatens mendis , summaque negligentia exaratum , & sane in primo etiam authoris nomine, quum loco Lucii , lacii praenomen exhibeat , & vice ad Donatum Conri forem habeatur ibidem in titulo - ad Donatum Cotiressorem ,
ipsumque Caecilii nomen sine aliqua diphthongo ; fortasi
se quia , antiquorum more , in codice , e quo exscriptum est exemplar illud , characteribus separatis exaratum erat Caelii vel Coelii nomen , ex quo infelix Librarius Caecilii vocem perperam etarmavit . Nec diutius hei cmorandum esse censeo , quum & clarissima res sit , A
36쪽
iterumque agitanda , quum ad ipsum Iibrum de Mortibus
Persecutorum recensendum pervenerimus , & Balutii , ae Nourry argumenta ad trutinam revocabimus . VIII. Retineatur ergo antiqua,& superiori aetate constans Auctoris nostri denominatio integra , ut sit illi praenomen Luciuύ . Quod quidem , quamvis antiqui Romani illis soliti essent imponere , qui primo malae in lucem ex matris utero prodierant , Pompejo Fello afferente δLucius praenomen primum fuit ejus , qui oriente luce na- .ms es ; attamen de Patre ad Filium , & de Proavis ad Nepotes cipe descendisse , in veteribus inscriptionibus , ac in nummis , & Historiis , Annalibusque Romanis non semel observavimus , quare sive una , sive altera ex iis rationibus illi impositum sit hocce Lucii praenomen , parum in pnesentia resert discutere . Illud unice liete ob servare placet , quod scilicet , Firmanis Civibus usitatissiimum fuit hocce pramomen , ut e. g. Lucius. Icius in Africa II r. Lucius in uitius , ex Valer. Max. Iib. IX. cap. 7. 9 I6. Luciut Taruntius ex Ciceron. l. a. de Divi u. Lucius Sisinus ad quem ninius lib. vi. 'is epi- solam xvi I. mittit; Lucius Firmius , L. Iereutius , Lucius Navius , Luciu1 Orsinui Jcc. quos ex lapidibus , numismatibus , atque Historicis , firmanos Cives fuisse constat , 3c potissimum in Gente Coelia , in qua plurimi hocce reperiuntur insigniti praenomine apud Pighium in Romanorum Annalibus , videlicet Lucius Curtius An Apater Historicus , & Iuris Consultus , de quo Cicero is,leg. lib. I - , de Orat. I. a. qui quaestor ru.t an. U. C. DLXXX. , Lucius Caelius Caldus , qui fuit Tribunus Plebis an . V.C. DCXXXIII., & Praetor an . U. C. DCXLIV. Item Trib. Pleia an. DCXXXVII . IX. Caelius a nomen familiae est , R Gentis Coeliae , originem suam longe repetentis a Coelio Vivenna , quem
37쪽
contra Sabinos pugnanti Romulo ingens auxilium ab Etruria advexi si e ,& a quo Coelio monti nomen, uni ex septem Urbis Collibus , factum es. , Historici tradunt , apud eumdem Pighium tona. 3. An. Rom. ad an. V.C. DCXLVI. Doctissimus Andreas Scotti in indice ejusdem operis, seu in Idea Romanae Bisoriae , quam addidit in editione An- tuerpie n. an I6II. , cognomina reserens hujus Familiae , scit. Caldus α Rufus et: Subinus , Vicinianus addit α LACTANTI Us COELIORUM COGNoΜEN EST . HIC DIsERTUS ILLE SCRIPTOR , CHRIsTIANORUΜ CICERO : Idque ex eo
confirmari potest , quod in fronte SIN I , ab adolescentulo Laetantio compositi , ac in titulo Carminis de Phenice , illud duntaxat , in quibusdam Mss. Codicibus legitur , quia eo tempore ab eodem in lucem prodi runt , quando videlicet nondum cognomentum aliquod adeptus fuerat ; juxta antiquum Romanorum morem , apud quos adolescentibus priusquam togam virilem s merent , Puellis antequam nuberent , praenomina , &cognomina non imponebantur ; ut Quintus Scevola tradidit , teste Auctore Epitomes de nominum ratione, quae Valerio Maximo subjicitur , & a quibusdam Tito Probo tribuitur ; quae omnia uberius infra sumus suo loco dein claraturi, quum de Lactantii parentibus agemus disi. D.
X. Firmianus : Sophronio per calami excursum , Firmilianus , seu ut in quibusdam Mss. Codicibus , H manus ἱ cognomen esse facile mihi persuadeo a patria Firmo , sive potius Firmio , deductum ; in Piceno clarissima olim Romanorum Colonia, a primis Ecclesiae sa cutis Urbe Romanat Apostolicae Sedi semper constantissime devota , & a Sixto V. P. O. M. , ac Cive suo, in Metro polim erecta an . MDLXXXIX. per Apostol. Const. XCV. in qua laudes ejus , ac merita cumulatissime recensentur.
38쪽
Mos quippe erat Romanis ea omnia appellare cognomina , quae proprio nomini postponebantur & tunc praecipue quando ex Gente, aut Provincia armis subacta , vel ex Patria , clara gestoruni fama, illustrata , aut quacumque simili ratione, petita , viro alicui imponebantur. Flor. Epit. Decad. Iv. l. v II. Lucius Corneliui Scipio, qui cum Antioebo bellaverat , cognomine Fratri cox quatus , saticus appellatus es . Cicero pro Murena cap. X I v. quam laudem ille , Africa oppressa , cognomine praefere- at. Macrob. Satur. l. I. cap. 6. Hulerivi Maximas , postquam Messanam Hrbem Siciliae nobilissimam cepit, Messala cognominatur es. Ex Patria vero Luinius Fabius Fulciniasas ex Fustineo . Marcus Melimus Spoletinas ex Spoleto Grammaticus . Aurelius Valerianus Dioclesianus ex Dioclea , Canidianus , Galerii Maximiani filius, ex Concubina genitus , qui ex Candidiana Mansione
ubi natus, nomen etiam sortitus fuerat: Ne alios Lactantio Coarvos recenseam , 8c a natali loco cognominatos ,
eo praesertina tempore , quo inclarescere apud extraneos illis contingebat; hac ni fallor ratione , quia cognomentum a patria desumptum , quum constans sit , & extra- Deis minime commune , Omnibus notius esse potest , multoque facilius indicare queat ad unam potius per nam certam , oc determinatam , quam ad aliam quampiam pertinere , si sorte in praenomine , ac nomine convenire plures homines diversarum partium , aliquando contigisses. XI. Lactantius: utrum agnomen sit , an secundum cognomen , incertum omnino est ; nam si ex adoptione Provenerat , agnomen esse dici debet , quia sic nomine adoptantis , adoptati cognomen agnascitur , sicuti eadem persona adoptati , familia: agnascitur adoptantis; & tunc vera est antiquorum Grammaticorum regula , qua doce
39쪽
mur , illud agnomen esse, quod quarto Ioco in den minationibus apponitur . Sin minus: secundum cognomen erit , sive ex lactea dicendi facultate , ut quam pluribus placuit , si ve ex alia quacumque caussa ad consanguineorum distinctionem extrinsecus quaesitum , ut mos erat Latinis , aliisque Gentibus , de quo luculenter agunt Ilrdorus , Sigonius , Pan vinius , Fabricius , Pitiscus , M rellus, Κrieghius , R alii , ad quos patet aditus. Wal-ehius vero , quum nullam analagiam , seu affinitatem La- . ctantium inter , & La reum eloquentiam adrn venire po tuerit , nomen istud Familiae elle putavit ; Quoniam V teres etiam aliorum Uirorum , qui hoc cognomine appellabantur , mentionem habent. Ego autem , ut ingenue de more loquar , nulli bi alium hominem hocce cognomento donatum ante Laetantium nostrum vidi, quamvis plurimos Lunarios , seu Lutati os me offendille m minerim , praecipue in Romana Historia . Novi equidem
aliquos Lactantium Placidum appellare eum , cui Giose Heteres latin in Ovidii Metamorphoseon argumenta , neo non in Statii Thebaidos commentaria tribuuntur ; sed adhuc sub judice lis est , quod nam sit verum nomen ejus ;& hac de re videndi sunt Geseerus in Bibl. , Uossius dems. Lutin. Joseph Scaliger ad Eusebiam , Bartius in
m Lutatius in Thebaidem jam Uenet. I 9 . sol. cum: Statio lucem viderat , sed in Achilleidem primus edidit m Lindebrogius e Ms. Codice Francisci Pithaei . In Cata talogo Pseudonymorum Uiri cl. Vincentii Placcii p. 2i6.α pro Luctatii Commentario in Statium , Typographusta perperam in Tacitum excudit . Porro Christianumta Scriptorem fuisse apparet ex iis , quae in IV. Thebaidos
40쪽
α scribit pag. I . Dei vocabulum sciri a nullo homi- α num potest, sed quid veritas habeat, percipe. Ha-α jusne Dei nomen sciri potest qui nutu tantum re-α git, continet cuncta , cujus arbitrio deserviunt, cum jus nec testimari potest mundus , nec finibus clau-α di Sed cum Magi vellent Virtutis ejus , ut putam bant , sese comprehendere singulas appellationes , α quas per naturarum potestates abusive modo desita gnarunt , & quasi plurimorum nominum nobilitatem Deum appellare conati sunt quasi ab effectu , cujusquem rei ductis vocabulis , sicut Orpheus iacit, & Moysesta summi Antistes , & Esajas , & his similex α Pluram hujus schobiasta loca illustravit, emendavitque Thomasta Munkerug notis ad Mithographos latinos & sub Lactanta iii Placidi nomine. Nos etiam nonnulla vidimus in Uatieana Bibliotheca commentaria exarata .. Vidi etiam de alio Lactanxio mentionem fieri apud Ruinarium in Act. Martyrum Sinc . pag. 78. , ubi profert acta proco sularia Martyrum Scillitanorum ex Baronio ad an . CCII. num. I v. Sed ibidem observo , eum appellari Laetantivis,
quare judicent Eruditi ; nobis enim nihil aliud heic conjectari posse videtur , nisi quod verosi milius Lactam
lium , secundum cognomen esse Firmiani nostri , non tantum ab eloquentia, quantum a dicendi facilitate petitum;
Ii quippe , qui facile sua sensa in aliorem animos insinuant, Lactantium mulierum, seu nutricum ad instar auditores suos verbis alere , ec isti ab illorum ore pendere , eleganter dicuntur , tamquam parvuli a Lactantium uberibus ; unde Ovidius in Epist. Penelopis ait: Narrantis conjux pendet ab ore Liri .& Uirgilius v i it. AEneid. 63 I.