Antonii Augustini archiepiscopi Tarraconensis Epistolae Latinae et Italicae nunc primum editae a Joanne Andresio

발행: 1804년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

re. A me e bastante felicita ἰ'essere CO .ie meetetano trα r Agostini e P E. U. ed ii lascia Ni tin monumento durepole delia mi a diMotione e riUereneta . Set- tantadue ui queste lettere sono di Propria mano deli'sgostiui e stanno tulte ne'primi tre quinte ni . . . . Cumque Plura de hisce epistolis dixisset, ad aliasexquirendas eminentissimum Mecaenatem hortatus est. Atque haec quidem ad Zeladam Masm

Sed antequam hunc codicem quasi de coelo delapsum e suis manibus dimitteret, quoddam aliud exemplar sibi inde exprimendum voluit, quod diligenter, amiceque servavit. Habent sua fata linebit. Autographus ille codex a salsamentario ergastulo liberatus ic in cl. purpurati bibliotheca sancte repositus per Varios casus, atque nopinatarum rerum discrimina ab hac in toletanae EccIesiae biblior thecam evolavit, aut saltem eo migrare jussus est. Aliud vero exemplar ex illo descriptum, dono mi-l, i ab amico Marinio datum, modo in lucem Publicam emittitur, seseque omnium oculis legendum sistit. Quare quidquid ab eo lucis in historiam, quidquid commodi in rem litterariam emanarit, to

tum id Marinii studio , diligentiae, bumanitatique

d obemus.

12쪽

Verum illius egregii viri tot sunt , tamque insignia in pleraque disciplinaruna genera merita, ut hoc qualecumque sit, Vix in aliquo numero haberi qumat. Siquidem M archi atrorum pontificiorum, Zc ar-ehi gymnasii romani, seu potius medicinae universae liberaliumque artium historiae, Strei item diplomaticae

ab ejus voluminibus magnum lumen accessit, Sc tota quam late patet ronianarum inscriptionum doctrina, quae plus habet in reccessu, quam prima fronte ap

Paret, tota inquam, aperta nobis est in plerisque ejus scriptis, sed in eo praesertim, quo fratrum arValium acta εe monumenta diserte explanat; quae maxima laus in laudato scriptore haberi debet, non sui tantum modo, se d aliorum etiam scriptis, optime de universa re litteraria meritus est. Εjris enim benigno studio prudentique facilitate patet omnibus Vaticanae bibliothecae thesaurus, ipsius litterariae opes Per universam Europam propagantur; plenaque sunt eruditorum hominum scripta monumentis a Marinii sagacitate 8c industria detectis, M ab ejusdem benignitate communicatis. Paxit Deus ut amplum opus de antiquis papyris explicandis illustrandisque, in quo adornando nunc solerter laborat, Possit consectum dare ad universae historiae splendorem; quod magis etiam optandum est, ut ingens illa christianarum inscriptionum copia, quam ipse sum mo studio, laboriosa pervestigatione . assiduoque

13쪽

tot annorum speculatu deprehendit, subtili inge-gnio, oculata calliditate, accurataque fidelitate descripsit, atque in suas Classes bene dispositas in quatitor amplissi inae molis volumina collectas asservat, possit aliquando publico commodo in lucem prodire: erit quo litteraria aeque ac christiana respublica nova emolumenta capiat, possitque tam ex

mio illustratore gloriari. Verum Marinii laudes abunde doctorum hominum litteris, Sc linguis praest dicantur; nobis ejus benevolentiae largitatique gratias & agere, Sc habere maxime incumbit. Vix enim ab ore meo excidit in editum me quidpiam Antonii Augustini perquirere sive epistolarum id foret, sive aliorum opusculorum, nihil ille moratus ad scrinia sua ultro accurrit, atque inde hoc volumen d promens manibus meis amice sistit, eoque meo Pro sus arbitratu utendi facit plenissimam potestatem. Quod quidem debitum testimonium viro clarissimo dandum duximus, non quo major ipsi honor aeer scat, sed ut norint omnes cui hocce Augustini doctrinae, judiciique monumentum debeamus, at quo huic muneri a tanto viro venienti novus quidam h nor clariorque dignitas accrescat. Verum jam rem ipsam penitius inspiciamus. Centum sexque epistolae in hoc codice reperiuntur, pleraeque omnes Augustini sunt ad amicos scri-Ptae , Paucae vero quaedam amicorum ad Augustinum ;Di ilaod by Corale

14쪽

de cunctis singillatitu verba faciemus. Occurrit amte omnes Didacus IIurlado de MendoEa, seu, ut Augustinus, aliique complures scribunt, Iacobus Furint adius Mendoga, quem Paulus Manutius Diegum, LaeIitis Taurellius Diacheum vocant, ad quem Primae septem epistolae datae sunt, quique ob insignia sua merita jure quodam suo postulare Videtur, ut in ejus mςmoriam, eorumque qui ad ipsum spectant, paulo latius excurramus. Quid enim abest linie homini, quod si adesset, jure nos omnem laudum cumuIum in ipsum conferre maxime aver

mus 3 Nobilitas sanguinis, ingenii doctrinaeque prinstantia, bellicae, politicaeque artis scientia, legati

num , magistratuumque amplitudo, graviorumque munerum, & honorum ornamenta, summa omnia in MendoEa, ac praeclara fuerunt. Antiquissimo gene- Te ortus plurimis erat avorum titulis insignitus, qui magnum nostris laudibus argumentum Praebe- Tent, si eorum omnium res gestas oratione persequi ellemns. Sed nos propius ad Iacobum accedentes patrem fratresque tantummodo, idque non nostris, sed

Pauli Manutii verbis commemorabimus tia . Patrem habuit En necum Tendillae Comitem Mondejarensem

Marchionem, qui, ut ait Μanutius, cum annum geret vix quintum O decimum, qua aetate mili- έ Ad Diegum Hurtadam de Mendoeta &e. In Phil. Cie.

Partem primam .

15쪽

tesιά exercitu pauci solem esse, omnium approbatio ne, qui exercitus regeret electus , Batica regem his acie fusum regno exuit, O quaecumque in ejus ditione fuerant catholici regis imperio miratatique subjecit. Ipsius soror fuit faemina praestantissima; cujus, ut idem inquit, miluaria facinora cum audi.

mus, cui pis eam nostrα πtatis viro comparamus;

cum autem ea quia scripsit ιegimus, vel antiquis scriptormus ingenii prastantia simillimam judicamus. De fratrihus item eos esse dicit, quorum Potissimum virtute, ac fide Carolus imperator nitere tur. Nam fratrem tuum, inquit, Marchionem de Moriduar, qui interos aetate anteit, cum aliis in re bus, tum in victorια tunetana equitibus levis armatura o classi maxime praepositum magno stus rebus sensit esse adjumento. alterum autem Episcopatu mensi ornatum summe pruter eruditionem, ορνα-

dentiam uiligiti tortium indicis propinciis proregem: quartum hispanicis triremibus 'praefecιt. In ea igitur familia anno Iso 3 natus Iacobus Granatae primum in patria, tum Salmanticae latinis, graecis, a rabicisque litteris eruditus, mathematicis , philosophicisque disciplinia excultus, juris tum civilis.

tum canoniel. prudentiam asseetatus, patrio sermo ni perpoliendo , exornandoque singularem oPeram impendens, eam sibi viam ad immortalitatem stravit, qua fratrum suorum gloriam superaret. Tvin Duilirso by Cooste

16쪽

militari sacrq mento adstrictus a scholasticis umbra cutis in militiae campos traductus, nequaquam se ivit per heuicos strepitus a litterarum cultura Te-

moveri . Etenim per hybernas bellorum intermissiones, quod aliis ad res suas obeundas, atque ad requiem animi, Si corporis , conceditur temporis, quodque caeteri tempestivis conviviis, ludis , sceni- eisque spectaculis, choreis mendis, voluptatibusque eaptandis tribuere solent, id iIle ad academias frequentandas, ad Praeceptores audiendos, ad mathematicas , philosophicasque disciplinas, litterarumque studia diligentius recolenda sibi sumebat. Quo

tantam rerum coguitionem, & consiliorum Prudentiam assecutus est, ut eum in suo consilio voluerit

se Carolus V. M in maximis temporum disculta. tibus unum elegerit, cui sui oratoris primum Venetiis, tum in tridentino concilio, demumque Romae partes imponeret, quemque inter civicas Senarum turbationes cum militari civilique imperio urbi, scprovinciae universae gubernandae Praeficeret, Atque inter haec tam gravia, tamque dissicilia munera iis

oblectamentis animum recreabat, quae Lucullos , Pompeios, celebrioresque antiquitatis imperator decerent. Quem enim unquam Posteriorum temPorum , aut vidimus, aut trudivimus militarem vi-τum ι oratoremve regium eri ua domus studiosis

doctisque hominibus sive hospitio, sive confugio,

17쪽

sive solatio dies Iaoctesque Pateret , quae eruditis sermonibus usque Personaret, doctissimaeque a-

eademiae Ioco haberi posset y Ubi prae soliis Iusoriis

codices graeci latini arabicique eVolverentur, pro cirratis conatisque pueris scriptores, librarii, glutinatoresque circumversarentur, ubi denique de libris continuo, seu tFpis exaratis, seu manu scriptis, aut comparandis, aut describendis, aut corrigendis, aut explicandis, aut quoquo modo exornandis diu noctuque ageretur. Atqui ea erat Mendogae domus dum regium oratorem Ven Ctiis ageret.

Libet hic ad Mendo Eae studium eruditionemque commendandam Conradi Gesneri verba, quae majorem fidem mereri debent, referre. Hic enim in Bibliotheca, cum de Mendoeta loquitur, sic ait: Superiore anno I544 Venetiis a me visus est, et nuper ex Arnoldi Arionii nostri litteris cognopi, ipsum, quamseis maximarum rerum administratione districtum , pristina tamen litterarum, et philosophia Studia non deserere, ingenio esse celso, ac in

philosophicis praesertim , O mathematicis egregie

doctum O luculentam paraphrasim in totum Ari-atotelem instituere: item de Tunetana expeditione historiam latine scripsisse, cui ipse non solum interfuit , sed etiam bona ex parte cum fratribus Prα- fuit. Bibliothecam Venetiis ornatissimam habet, ac omne genus rarissimis Libris, praeseitim graecis,

18쪽

I3 mire instructam. Ejus catalogum Artentus, quem in contubernio suo legatus Ualde amanter foυet, mihi ostendit , O saepe a nobis in hoc Dolumine com- .

memoratur. Atque haec Gesnerus. Nos ut caetera o mittamus, quae nimis Iongam orationem postularent,

his tantum immorabimur quae in modo dictis epistolis memorari videmus. Duos ille librarios continuo domi alebat qui graecis codicibus transcribendis insudarent . Quorum alter graecus erat nomine mihi ignotus; alter vero Sc Maree, Sc latine doctus Arnoldus Artentus, quem M Augustinus, di Metellus, MPetrus Victorius, Sc Calcagninius, Sc Giraldus, MFloridus, ic plures alii saepe laudant, Sc de quo nobis postea redibit sermo. Talium ergo hominum opera utebatur Mendoga ad graecos codices exscribendos, resque librarias accurate tractandas. Quo factum est, ut praestantissimos rarosque Codices , qua- Ies nondum Italia viderat, pretio compararet, alios

hinc inde transcribendos curaret , librariamque uam supellectilem regia potius quam priVata magnificentia augeret. Praecipue vero complura graecReXemplaria ab Artento, atque a graecis scriptoribus exscribi secit, quae a Bibliotheea S. Marci depromi sis bi per Venetos Senatores licebat, quaeque cum ac curate a suis scriptoribus expressa suerint, in Bibliothecam Marcianam, ubi ad haec nsque tempora servabantur, sancte restituit. Quare nuIIa fides ha-

19쪽

I beiida est garrulis quibusdam eriticio, qui Mend adeo nobili, honestoque viro furti notam , quae ipsis fortasse aptius conveniret, impingere ausi sunt. Rectius prosecto, atque aequiore judicio duo prin-eipes venetae litteraturae Fos carinius ηὶ, atque Morellius ε), Mendisam ab hac insana calumnia vindie runt, aperteque testati sunt cuncta exemplaria ab illo deprompta summa religione, de fidelitate fuisse rostituta, neque Passum esse virum tuum sanctissimum

ne minimum quidem illius bibliothecae soliolum penesse remanerst. Id manifestius evincunt , ει omnibus

palam faciunt eabulae publicae, in quibus codices ad alicujns viri illustris usum e bibliotheca extracths nabantur, quas aequissimus idem 6c eruditissimus Morellius e quodam nescio quo tabularii angulo e duxit, Se in bibliotheca omnium quotquot velint oculis inspiciendas reposuit. Ibi profecto multi quidem graeci codices Xenophontis, Aristotelis, Plutarchi , Ueronis, Cleomedis, Diophanti, Actorum Couciliorum, Epistolarum pontificum , M imperatorum,' aliique plures a MendoEa mutuati signantur, sed iidem illico ab eodem Mend a restituti cum consule, ut alant , Sc dio adnotantur. Quin ipse praeter hos, qnos Venetiis transcribi jubebat, plurimos H

20쪽

IS lios libros ex aliis Italiae bibliothecis sibi exarandoω

curabat, imo & eomplurea item ex universa Graecia, diversisque insuper orientia regionibu&assidue com

parabat , ej usque opibus M. liherali . munificoquo

studio nonnulla graeca opuscula de mul inm amo tum prophana, que tum primum in Italia visa sunt Arnoldus Artentus, qui uomestica . ur ipse ajpbat, frequentatione inspectione Menido e virtutes, Politicas Sc morales udamabat, & gesta , ut ita dicam, litteraria noverat ., Cum multa A egregia Mendose, facta commendat, tum illud maxime quod labor . infinitos, ac sumptus maximos in exquisitissimos. inventuque rarissimos Coclices insumeret, quos eum, in Italia tum in Graecia defossos quasi thesauroai agiquos eruendos, ac in suam Pulcherinurm biblio . thecαmi deferendos curaret . Cui paullo post subjuningit: Siquidem mo tua fortuna existimasti te posse. pro acerrimo ingenio debere, ut curares aes omnem, litterarum cultum doctisAmos quosque scriPtores irdilucem proferendos , qui naturam rcrum omnium αμ- perirent , O olida peraque sapientiae disciplimum e Onerent. Aia quorum etiam Oel renovationem, vel splendorem magnam, uae jam ab initio dicebam, pecunia Dim profundere poluisti . cum tua potissimum operα plurima peterum monumenta scriptis tr ita, quae dudum in hac infelici miseraque Graecia serpi tute oppressa delituerunt, ex tenebris jam extracta

SEARCH

MENU NAVIGATION