Antonii Augustini archiepiscopi Tarraconensis Epistolae Latinae et Italicae nunc primum editae a Joanne Andresio

발행: 1804년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

28scio quem, a Tenedis solis appellatum deum, Augusto inter deos communi omnium gentium ore relato, praevertere. Illum una insula, 8c ea insula, quae nunc tantum sinus, & .statio male fida earinis; hunc amplius jam mille Sc quingentos annos veneramur, cujus nomine sextilis mensis, meaque Caesaraugustana Urbs, ipsique Caesares imperatores sacrantur . Sed jam te puto manus dare , & hic cogitare cum Cornelio nostro, qui tibi plurimum salutis dicit, M se quamprimum ad vos iturum polli-eetur. Ego ante Kal. Novemb. te expecto non solus, sed sani etiam nonnulli, qui tui expectatione tenentur, quam ego concitavi. Advo a igitur, sed interim Tene tuo niere, quem saluta meo nomine, Sc caeteros tuos discipulos . Vale praeceptor. Ad X Kalend. Sextilis Bononiae.

ANTONIUS AUGUSTINUS

IO. FASOLO S. P. D. Laongo sane intervallo venio ad epistolam tuam, quod te eum Marco nostro rustieantem nolebam intempestivis litteris offendere. Nunc quoniam ut opinor) Patavii es, non est quod Verear, suturas mo-

202쪽

29 Iestas; praesertim eum quae ad te aurinaque Cornelium attinent in es scripta sint. Nam is si sorte nescis Romam ire coactus est o): eum enim essent inter eum 8c sodalitii praesectum simultates, ut publice divinam humanamque philosophiam doceret accersitas est. Idque cum adversarius moleste ferret, non eonquievit, quoad gratiam, ut sibi ipsi persua .serat, referret. Montalcinum enim nescio quem ejusdem ordinis, hominem acrem, & confidentem, eisdemque in litteris satis versatum, in id insaniae compulit, ut palam is Sc in concionibus cotidianis, lepropositis Itb Ilis nostrum Cornelium male de T ligione christiana meritum ausus sit profiteri. Quid quaeris' non deerant creduli, vel potius invidi Cornelianae gloriae, hujus perditissimi hominis fauto- .res: sed vicit tamen ea, quae saepius solet, bonitas 8c integritas. Nam cum se ille tres totos menses Venditavisset, ecce tibi Campegius, qui hujus Dice-ceseos sacris est praepositus, hominem in carcerem, quo jam diu dignus erat, conjecit. Hic ille, cujus consilio omnia erant gesta , ut hunc periculo liberaret, operam apud crucialem flaminem dedit, ut Q Quid illud negotii sit, quod Cornelio Μusso Beesseratent,bant sodalitii sui. idest. ordinis . ut aiunt. Conventua. liam praesectus, & Montaleinus; dc quis iste Μοιitalcinus 1 pluralieet moverim , investigare non potui . De his iteram in seq. 'epistola Duili do by Cooste

203쪽

3o sibi, cornelioque, Ac Montaleino Romae sistant se, iubeat. Cui decreto quod ad vinctum pertinebat. obtemperari per campegium non licuit: duo tamen reliqui illo profecti sunt, quo vocabantur. De hoeast supplicium sumetur, si Pertinax fuerit; aut palinodiam eum cogitare oportet, si resipiscet. Habeade cornelio. Te vero non puto admonendum toties, ut nos aliquando revisas, sed qua velis hic vitae ratione uti, nos quamprimum certiores facias, nos que ames, litterisque tuis dignos putes. M. Τem, F uel Eugubino, caeterisque tuis Pluximam salutem. Viae . Nonis Octobris. Bononia.

ANTONIUS AUGUSTINUS

. - Ο. FASOLO S. P. D. uis disertissimis Iitteris non ausus Sum oecupatus rescribere: qua in re, ut in aliis saepe, te praec more usus sum; feriatus enim tu, ut dicis, eas litteras dedisti, quod per occupationes tuas antea non licuerit . Cum igitur tu in ipsa Italia natus doetissimorum virorum altriee, &Parente, in istis ceΙeberrimis gymnasiis educatus, in quibus quotidie magna eum dignitate versaris , qui domi denique tuae

204쪽

3Isemper habueris, quem imitere, otium expectes, ut accurate hispano homini , idest plane barbaro, scribas; quid me facere oporteat ad te scribere eo-gitantem' Sed haec omittamus. Quae de Bonamici negligentia scribis, credo; dederat enim cum isthic eram maxima ejus rei indicia. At meus Romulus totus est in primo libro oratorio Cice ronis, & septimo Virgilii interpretandis. Quem tamenmudire non semper nobis Ileet per Liciatum. Bie etiam 'multat ex utrius que hinguae bonis auctoribus ad legum inte pretationem applicat; non ut aliena civitate, MIegibus donat, sed ut alienata, aut bello capta,

quaedam jure postliminii redire jubet, quaedam ab hostibus redimit, quaedam suo quodammodo jure

vindieat tu libertatem. Petrus iIle mens, de quo apud te multa , duos epigrammatum 'graecorum Iibros nobis est interpretatus sane diligenter a . De

Cornelio tantum audivi, maxima frequentia con ciones religiosas Romae habuisse. Adversarius autem ejus hic tres solos dies fuit, concionator levis,

qui si faciles haberet auditores, aut in Lutheri ea

Idus Apriles Bononia.

a' Hune in glaeeia litteris enucleandis Bonamieo praeserte videtur Augustinus ad Boleant scribens . Diuitired by Cooste

205쪽

IO. FASQLo S. P. D. tuas nudius tertius accepi, quibus quod de adventu tuo tam certa Praeseripseris, quod eum in mea pene manu esse asseras , gratissimum jucum dissimumque suit. Illud tamen accidit moleste, quod neque Cornelius tuus, nec Romulus Amasaeus meus, Per quos confici poterat , Bononiae sunt. Deinde quod aestatem in suburbanis praediis transigere solent Bononienses' Nihilo tamen minus cuinxabo diligenter. Sed si te Curtius Matthaeus ain m vet, ad Kalend. Novemb. ejus doctrina careas o Portet, quamvis approperes. Ego quae maxima diligentia assequi potero, scribam ad te. Interea vale, nostros saluta. Ad.quintum Kalendarum Iunii.

Bononiae. αὶ Fuit hie medietnae proseisor Flaneisei Curtii I. C.

statera

206쪽

ANTONIUS AUGUSTINUS

IO. FASOLO s. P. I . Quantam me voluptatem ex hoc meo pataVino

adventu ac Cepturum spe labam ; tantum doloris mihi crede te absente suscepi. Cui is accessit cumulus , quod neque ad te accersendum , nequa qriod sortasse oportuerat) ad visendum temporis satis habui. Cum enim Legati Caesaris salutandi causa Venetias venissem, paucos ab eo dies ad te liosque meos familiarissimos conveniendos impetravi, quos vix salutaram, occe tibi illuc revocor. Itaque quod reliquum erat, hunc meum dolore in his litteris onsignandum putavi, iudicem singularis mei erga te amoris , cujus volo esse multas maximasque ubique notas. Τuus, atque adeo noster Cornelius Romae est, quae cum illo me communicare oportebat, vereor ne sint a Bononiensis agri sterilitate impelisa, meam tamen ea in re operam, si forte desideras, quantam maximam potero praestabo. Cura ut valeas , 8c ut me de tuis rebus quam saepissimo certiorem lacias: Sunt enim ea mihi i ut quae maxime

grata. Patavii postridie Kalendaruvi Septembris.

207쪽

xΙ v. ANTONIUS AUGUSTINUS

IO. FASOLO S. P. D. Cum Mare uiti Tenium hic libentissime vidissem, nihil mihi fuit antiquius, quam ab eo ibia, quae ad

te pertinebant, cognoscere . A quo cum certior factus essem, te Patre tuo optimo viro orbatum, Scforti, ut debueras, animo eum dolorem sedavisse,

6c in studiis tuis, ut eae peras, florere in dies magis non potui non tibi utroque nomine gratulari. Addidit ii Ie se tecum, per litteras agere, ut aliquando tandem nobis liceat te Bononiae frui, quod si ponderis quicquam habebit epistola mea quamquam illum scio quanti facias) tamen si quid habebit, maximum addes cumulum metitis erga me tuis. Donostris rei us Io. Anguiarius, qui is illic est, te sa- ciet certiorem, atque ego postea, Si litteras hasce tanti feceris, ut eis rescribendum putos. Caetera Tenius noster scrIbet; cujus consuetudiuem jucui dissimam per se esticit jucundiore in Patavinarum Terum Te Cordatio, tuarum praesertim , qui nobis in medullis haeres. Cura, ut valeas. Tertio nonas Majaa

Bononia.

208쪽

xv. 35 ANTONIUS AUGUSTINUS /

JΟ. FAS ULO S. P. D. Ita mihi jucundae tuae litterae fuerunt, ut dubitare caeperiin jucundius ne accipere ab eo Iitteras, quem maxime diIigas, Post Iongum interv Ilum,

quam frequentes, sit. Quod eis scribis veritum te . ne patriam hisce gymnasiis praetulissem, pro certo id

assirmare possum: me hinc non ante discessurum, quam quantum volo variis ex studiis hausero, euixei aliquot etiam annos operam dabo. De tuo adventu libentissime legi, quae pollicebaris: itaque si

te liberum ab occupationibus ego & Thyenaeus noster sentiamus fidem Degisse tuam, maximum tibi periculum creabimus. De nostris rebus, quas tibi curae esse merito te amo, ita habeto; me voluptate maxima laborem, quem in jure civili, M pontificio ediscendo suscipio , cotidire. Ut enim abs te discessi tuis M admonitionibus Sc praeceptis tam helle seu imatus , literas graecas ad hunc. diem amplexus aum: neque tamen a latinis divellor, in quibus stilum saepe exerceo, quod ita a bono aut hore M. Cicerone aecepi, eum solum esse dicendi magistrum optimum. Versibus quoque mire delector: non quod aliquid me assecutum existimea, aed quod Vete- i

209쪽

rnm doctissimorum Virorum elueubrationibus, ut qui maxime sum deditus. Quamquam nescio quid magnum ad te mitto: quod tu ita accipies, ut maximi erga te amoris signum, quippe quem non solum seriarnm rerum, sed Sc jocorum ineptiarumque participem esse volo. Illud te libentius Iecturum scio, meos mihi praeceptores Iurisconsulti nomen tertio nonas Iunias dedisse. Apud sororem, cujus nuptiis te Iaetatum fuisse credo, recte est. Quamquam bis post eas nuptias abortum secerit quod in bonam scilicet spem aeripimus. Habes nostris de rebus quod petieras genus litterarum. Tu vero me de tuis certio rem crebro facito, quas tibi ex sententia procede re velim. Cura ut valeas. IV nonas quintilis Bononia.

XVI. ANTONIUS AUGUSTINUS

Io. Metellus Sequanus, qui ad te has litteras asperi.

est mihi omnibus studiorum amicitiaeque ossiciis conjunctissimus. Is a te ita aecipiatur, Velim, ut taecognoscat facile nihil esse ab amore illo singulari tuo mei immutatum ob multorum dierum intervaIliam , quo scribendi consuetudinem intermisimus.

210쪽

o 33 Habebis autem hominem Sc doctum Sc ea animi probitate praeditum, ut immemorem & ingratum nunquam dicas, quantocumque cumulo beneficiorum auxeris. Cum M. Τhyenaeo nostro, quem saepe Video , est mihi multus de te sermo, qui tuarum litterarum desiderium adhuc evavit: occupationes autem meae necessarias tenuemni meas. Tu fac ut Metelli mei familiaritas in nostrarum epistolarum 8c ermonum succedat Iocum. Vale. VI Kal. Novembris Bononia.

XVII. ANTONIUS AUGUSTINUS

Q ommendo tibi Antonium Ariam ea miliarem

meum. bonarum litterarum studiosum, doctorum Virorum amatorem, utriusque linguae cognitione,& morum probitate praestantem c. Gratissimum mi hi seceris, si qua diligentia is familiaritatem tuam quaesivit, eadem mea de causa tu conServandam eam inter nos curaveris. Vale. Pridie Idus Ianuarias. aὶ Hune esse puto Antonium Valderas, sive Antonium Atiam Valderas Legionensem bononiensis collegii foetum .

SEARCH

MENU NAVIGATION