Antonii Augustini archiepiscopi Tarraconensis Epistolae Latinae et Italicae nunc primum editae a Joanne Andresio

발행: 1804년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

5sx XVII. ANTONIUS AUGUSTINUs

GEORGIO VASQUIO S. Ι Ι .hi .alvus Bononiam decima hora perveni, duain

hus post Bernarduin nostrum horis. Quid quaeris ΤItineri meo nihil gratius addi potuit jucundo ipsi,

eum quod calonum earuit molestia, tum etiam quod nautis optimis, serrariensibus publieanis, Vill albae ea a, non admodum molestis sim usus. Sed omnia tibi Martinus perseribet. Summa tamen erit, nihil mihi non ex sententia evenisse, praeter nescio quos minutarum muscarum morsus, quos paludibus navigans pertuli. Ad illa redeo, quae tu isthic a nostro Paulo audieras, totius Hetruriae are es ab Hispania militibus tenentur. Florentiae Ioannes Luna praepositus. Dii faxint, ut haec res Quinto nostro fraudi ne sit, nosti enim, permultos moleste tuli

se illa Mediolanensia. Quid aliud ' inveni germana

viam, gratare sorori, inveni, inquam, optimam nisi sallor seribendi rationem per Venetos tabella rios, qui hae Florentiam septimo qnoque die iter faciunt. Eis enim modica data pecunia, ad te' ante quintum deinde diem meae litterae perserentur. Tu Venetias, quo loel ipsi quatuor expectant dies , litteras mittes. Benedicto Genuensi dicito nostrum

232쪽

Hannibalem Mantuae esse, meque eurasse, ut aaeum tuto perferantur litterae. Alviso Ioanni Mariae, cujus etiam epistolam religioso illi viro dedi, caeterisque tuis sinuem. Vale. xIII. Kalend. Iuliii sononi .

xXVIII. ANTONIUS AUGUSTINUS

GEORGIO VASQUIO S. P. .

uas Ιitteras VII. Kal. datas aecepi, quae mihi d pliciter gratae fuerunt , tum quod te gratum m moremque, ut quem maxime, eognovi, tum etiam quod spem mihi ostendere non minimam, stili exercitatione quo volumus te perventurum. Nihil enim aeque, ac attentio, quae in te est maxima, his in studiis desideratur, ut ne quid alieno loco nam alia lingua quid opus est dicere Τ positum sit, quam ab illo quem exprimendum curamus, Positum vid mus . Haee tamen eurrenti ut ajunt . Quod se ibis Anguianum facere, quis non videret' qui sciret eum cum fraenum momorderit, quoad sedentem defatiget, excurrere solitum. Quanquam hae in Tomi cur ejus molestiae ignoscatur: nam ut quod ad me attinet omittam, Aletatam hinc enitare, aut

233쪽

atatim, aut anno Vertente , rumor est, quod nollem ante tuum adventum. Est enim in eo mirandum maxime, quod paucis disceptationem satis longam dirimit, legesque de quibus agitur optime declarat, datque multam studendi ansam. De tertio Paulo hoc certi solum, non hae eum Romam ante brumam reversurum. De illo altero Paulo male mehercu- Ie narras. Sed heus tu' Α deo ne frigent comitia. ut vobis studere liceat' perscribe mihi istas molestias , vel narra potius cum salvum te Bononiae si-ates. Vale. Kalendis quintil. Lanaeloti Politi libellum de substitutionibus mihi emendum, & quamprimum

tuto mittendum cura.

XXIX. ANTONIUS AUGUSTINUS

GEOR. VASQUIO. S. P. Bernardus Bolea noster, ex medicorum sententia

ad istas aquas proficiscitur, cui quamvis litteras non dedissem, sacram amicitiae nostrae majestatem imminutam esse non putassem, nisi sortasse id ipsum a me expectares; hoc in me privilegio irrogato, ut alii, cum opus scriptione sit, litteris utantur, ego tum quoque eum nec opus sit. Quo ne me teneri aliquando Diuiliaso by Cooste

234쪽

dleas, his e aveo litteris. Scitum autem illud est: quae ut aliquid angeant sacta sunt, diminutionem facere qui possunt Sed vale; ne vestra impediam colloquia. VII. Iduum Quintilis. Bononia.

- XXX. ANTONIUS AUGUSTINUS

l urn vos inter vos dissidere putabam, separatim utrique vestrum scribebam: nunc cum tu eamdem convenistis sententiam , vestram animorum coniunctionem me his litteris ostendere, facile patiamini. Meoque hoc jure peto, quando non moleste tuli, quae Bolea noster retulit, de adventus vestri rejectione in alterum annum. Quod velim dii approbent. Μihi vero, ut ingenue fatear, omnia hic displicent, praeter litterulas nostras humaniores, in quibus aequiesco. Nam quae antea scripsi, quam is vera sint, in illam rationem, quam nostis, scripta n

me sunt. Tota mihi prora 8c puppis ut ajunt in August. Berotio est, quem puto expectationi meae paria facturum Sed haec periculo facto ad vos; v nio ad id, quod vobis esse jucundum debet. MichaeISolerius noster salvus huc confecto collegii negotio

235쪽

venit, qui concionem apud eivea suos habuit de x Iigione, ut ex Io. Sorae litteris cognoviinus, gratam. Habuit itineris socium Franciscum Artiedam Sorae propinquum, quem credo hae epistola, qua Amitto, commendari. Ille in dies causas agendo rem auget familiarem, de prope est, ut jurisconsulti ne. scio cujus filiam uxorem centum HS. dotatam ducat. Rod. Dorus nautam, qui ei illas pretiosas vestes surripuerat, Gennae in eareerem Oonjicie duin curavit; & se putat majorem earum partem recuperaturum, Sc statim ad nos. Quas litteras ad me ante adventum Boleae misisti adhue non aecepi et si quid in eis quod me scire par sit, scribito. Et erebro, immo quotidio ad me litteras date, ut mea vobis abes e non doleam. Non deerunt argumenta , si mihi omnes rumores Patavinos, totaque eo mitia, rationem denique studiorum perscribetis. A me idem expectate. Bononia X. Kal. Sextilis. Valete. Tuum Benetiem, a suis remigibua dicitur e 'so proditum M occisum, ejusque navem a Turcis expugnatam, quod moleste sero, quod Celtiberorum natio sortissimo viro privata sit.

236쪽

XXXI.

ANTONIUS AUGUSTINUS. GEORGIO VASQUIO

S. P. D.

A. Bened. VIII alba reeepi eas litteris, quas VIII

Idus dederas, Se recepi nudius tertius eum lue ad Bernardum nostrum venisset, ut se de itineris a . aietate excusaret. Ad quas postea veniam, quam quae ad Boleam pertinent perseeutus fuero. Is Igia,tur cum a patre se destitutum videret, Et temporis angustias eogere, ut si vellet ad tempus adesse, o pus esset properato, postridie Iduum 8e pontifieii, Meivilis Iuris more majorum eonsuItus est appellatus; statimque versura eoacto viatico heri profectus est, tibi subiratus qui ejus reseribendum litteris non putaris . Epistolam illam commendatitiam quam petis, ei dedi, eodem pene exemplo, quo Priorem scripseram, tu si quid eis assequutus fueris, Sc antertiam velis dem, me saeito certiorem. De Lud vico audieram ex Gabriele Perriera, sed eum non usque eo exagitatum putabam, ut etiam de vertendo

solo cogitaret. Sed quid obsecro te agit ejus frater moribus germanus, eognatione patruelis' Quid Hippolytus noster hospos' neque enim eos esse otio Us litere per altera comitia audio, quae velim M

237쪽

me perscribatis, sed ea lege, ut seria his nugis unaquam non antevertenda putetis. Accepi a Doro litoteras V Idus Sextilis Alexandria datas, quibus se in exercitu ad Kalend. Novemb. taturum dicit; negatque se auferre ab illis nautis potuisse, quod in annum 1umptum satis esset, itaque militiae se id aa. secuturum sperat. O hominem, inquies, nullius eonsilii, qui inde se aliquid reportaturum sperat. unde qui vivi redeunt, recte cum eis esse ae tum

putanti Audi reliqua. Andreas oria, inquit, duo hispanorum millia navibus in Siciliam Sc in Graeeiam deportare dicitur, illic ego merere, inquit , eogito ', aut si haec minus vera sunt, in Italiam quoad Hispanicia litteris mihi consultatur ero. Hujus hominis velim vicem doleas. Quid reliquum' quid Τnovi si quid in Repub. scribito, hic e uim mirum silentium. XIV Kalend. Septemb. Vale. Apud Annibalem poetam nunc habito; non enim potui illum hominem ferre hospitem, quem tu probe nosti.

XXXII. ANTONIUS AUGUSTINUS

GEORGIO VASQUIO ET IO. ANGUIA NO

s v xpectanti mihi a vobis Iitteras, quibus de Ve atris Comitiis eertior fierem , ecce nuntii repulso

238쪽

nostros, aufugisseque eum qui prioribus comitiis designatus fuerat, renuntiarunt: commotus hoc nuntio, ut par erat; ex aliis domum vestram noctu oppugnatam, hospitem sustibus male mulctatum, Vos ex superiori domo saxis coercuisse illorum impetum, accipio. Quo animo putatis me haec audivisse 'non eram mihi credite , neque medius fidius sum nunc apud me. Tantam fuisse improbissimorum hominum audaciam, ut a quibus nulla essent in juxta lacessiti, eos armis cogere vellant, ut suffragium ne ferrenti Sed stomachari desinamus, M ad me periculo liberi totum perscribite, caeteraque, quae ad doctores praeceptoresque vestros Pertinent. De Bernardi profectione vos seci iis litteris certiores, quibus miror vos non respondere. Idque ego expectans, accepisse me vestras eidem Bernardo in scriptas, quas ad eum per Vill albam misi, non significavi. Ioannis Vallis epistolam, quam eum haemitto, Domingues mihi dedit; et , si quam primum Bononiam cogitat, Politi librum cut scribitis) d

te ; sin minus, tuto mittendum cons tim curat . Ego apud Herculem Poetam habito, lut scripsi antea, sed , ut vereor, lapsus in eo nomine sum, aliter enim post datas litteras in adversariis scriptum v di. Sed erit memoriolae peccatum, ita enim haec, opinor, Cicero noster vocat. Sed valete , acceptis vestris

litteris a me longiores habebitis. XIV Kal. Octobris

239쪽

XXXIII

ANTONIUS AUGUSTINUS GEORGIO VASQUIO S.

expectatissimas tuas litteras, Ruavitatis, amoris & diligentiae plenas i adderem etiam cie quidem

invito elegantiae, ni arrogantiam vererer . Essent enim qui mea me nimium diligere dicerent; sed hoc vel maxime arrogantis est, ut quae tu tuo marte consecutus es, ego quod digitum modo ad fontem intenderim, meo vindicem jure. Sed de joco satis. Gratulor vobis, Sc mehercule mihi, quod periculum sine ostensione evaseritis; si tamen audiveritis hominem vestri amantissimum , non committendum iterum putabitis, ut comitiis Ρatavii sitis. De Ber- nardo adhuc ne litteram quidem, eum vero te diligere, ut cum maxime solitus est, puto, praesertim cum ut antea seripsi ad eum tuas miserim. Idibus Octob. dandi magistratus sunt: competitores habet, quos maxime Volumuε, Paterninam, Si Saraviam, , si diis placet , Gum telam cavo, frontem ferias , optime juris

condiendi, non condendi scientiam professos. Provinciales autem homines verendos puto, pollent O-Pibus, gratia valent, per collusores, perque illos inter Pretes, quos credo ex ipso Bernardo to acce- Pisae , quidvis Possunt conficere. De Caesare id so-Disit iam by Coosli

240쪽

ium possumus affrinare, magna eum Cogitare; pax enim certa cum Gallo est: Denam archae, Ungariaeque quae fuerunt reginae ad eum properant. Figueroa etiam hac nudius tertius eo Prosecim est. Caesaris filia tio, quae Dux Hetruscorum fuerat, Pauli Pont. Max. nepoti nubit. Sunt qui Neapolim venturum Caesarem cum uxore opinentur. Tu velim. si quid explorati habueris, ad me scribas. Nonis Octobris. Vale. Fasolo litteras inscriptas poteris legere, Meomplicare. Nostro Arguedensi salutem plurimam dic, esseque hic ejus fratrem, M Isabellam Celtranam Ioannis Lunae uxorem, Florentiam prope-

XXXIV. ANTONIUS AUGUSTINUS

GEOR. VASQUIO. S. P. Quid primum nune ad te' de tua seribendi ces

satione , an de dolore, quod M. Mantua scin tuus tibi raesto non fuerit, an de praeceptoribus meis ' Ρ atremum hoc malo, illa frustra persequar; quippe

SEARCH

MENU NAVIGATION