Antonii Augustini archiepiscopi Tarraconensis Epistolae Latinae et Italicae nunc primum editae a Joanne Andresio

발행: 1804년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

sponto sint m auri ipsi deditionem iacturi, quos nune barbaros Sc seroces existimamus. De nostris rebus quod scribam nihil est. Urgeo enim illas ipsas de pandectarum emendatione cogitationes. Pe Collegio e Lupi σὶ nostri litteris p

to te cognovisse, si quid erat novi. Illud pene mram obIitu , ut de ea epistola. quam ad te versibus scripsi ante aliquot dies, quam tuam accepissem, mentionem sacerem . Quae si ad te perlata est, eo nomine erit grata, quod in tui nominis memoria omne id tempus consumserim, quod conficiendis illis impendi. Sin autem lucubratio nostra periit, non magnam te jacturam secisse putato. Domingues Molo noster in Pannonico exercitu artem suam naviter exercet. Phileno modestissimo viro negotium aliquot menses exibuit gravedo , nunc ei meliuscule est. Cum RomuΙo Amasaeo nostro hodie mihi fuit multus de te sermo, cum ad D. Petri honori Diniani Hortulani uterque nostrum inserviret. Habuit is ante paucos dies de Gasparis conlatini Legati vita funebrem concionem, qua nihil audivi omnibus partibus persectius , ic elegantius ' . Dcisa) Μulti fuerunt Collegae aut Lopes aut Lobo nomine. sed hane fuisse opinor Μattinum Lopes Lobo. qui eum esse elusitanus eborensis diaeeeseos magis similiati eonsuetudine eum Psorio conjunctus esse debebat.

b) Haec Romuli oratio inter eas. qnae a suo filio Pompilio anno 1164. editae sunt, non legitur; sed de ea in vita Diqiligod by Cooste

262쪽

, 89

bellorum incendiis, quibus bona Europae pars ardet, credo te habere certissimos nuntios: extinguen dis his,& regum animis placandis Sadoletus, Silviusque αὶ electi sunt: qui si rem tantam aut divisno auxilio juvante transegerint, aut in eo strvueoPeram suam navaverint inae illi omnium christi norum Principum, vel hominum potius: gratiam optimo jure mereantur. Oaines nostri, tuique tam miliares tibi plurimum salutis dicunt. Vale, M si me valere vis , crebro ad me litteras dato. Kalend. Septemb. Bononia. XLV.

l um omnia mihi abs te jucundissima proficiscantur, tum hoc tempore nihil mihi jucunditis litteris tuis accidere potuisset, & hoc multis de causis. Pri-

ain Sadoletus ad Franeiacum 1 letatus suit: mehael Sib

vius ad Carolum v. . . . . -

263쪽

mum enim me panIatim a musarum stadio disee dentem, si jam agrestibus institutis patriae vive tem, ad humanitatevi versibus tuis elegantissimis traduxisti; deinde singularis tuae erga me henevo-Ientiae memoriam amantissime retulisti postremo de communibus amicis ea, quae me velle intelligebas, magna cura, atque diligensia nuntiasti. Sed quo majorem fructum ex litteris tuis capio, eo magis desiderio tui conficior. Nune enim video quos fructus mihi praesenti tuae consuetudinis suavitas anserebat, cum epistolis tuis absenti opis tantnm attuleris. Quod autem ad versus attinet, remunerarer te eodem genere, si mihi iacultas daretur, Sed nescio quomodo Calliope, quam tenes familiaritate atque consuetudine devinctam, habet a nobis a nimum alieniorem, quam habere consueverat. postea quam illius numen mihi propitium reddideroversibus tibi respondebo. Interim vero qnamdiu id non licet, ad eam partem litterarum tuarum soluta oratione reseri ham, qua me selicem praedicas, mihique in patriam ac adeo in parentum complexum venisse gratularis. In quo quidem satis ostendis te nescire quae tempe stas mihi subeunda sit, quanti impetus invidorum meorum sint mihi in mei principis aula perpetuo u εtinendi. Atque vide quantum intersit . inter

meam atque tuam conditionem . Tu a tuis longin-Diuitired by Cooste

264쪽

9l. quus, in tanto armorum discrimine, Se rerum omnium perturbatione, otio, 8e studio abundas: ego in patria mea, quae mi nunc in summa Pace, sum

bello durissimo implicatus. Quod si id genus belli fuisset, in quo mihi fructum aliquem Iaudis pro

ponerem, aequo animo exisum hujus certaminis e Pectarem. Nam aut ad spem triumphi excitarer; aut saltem uterer illa Homeri magniloquentia Μ μιν ἀκλ--deinde illud repet rem Tae si Mos is τια ἡμιν . Com igitur tuo a

Iatio caream, quo sortissimi homines se ipsos in rebus asperis consolantur, quid mihi relinquitur, nisi ut utar illo genere querimoniae, quo VIi ses jactatus illis maximis fluetibns a Neptuno

. Te interim in istis motibus terque quate que beatum commemorabo, quem Musarum Praesidio munitum nulla barbaria violare audeat. Quod si planius scire vis quo genere belli premar, habe-

to, certos homines valde potentes omnes industriae nervos eontendere , ut me excludant eo loco, quomo non modo tu, sed omnes amici nostri dignum esse statuebant. Hujus autem improbitatis

iudicium fuit ad me per homines mei amantissimos nuper allatum: istos si vinco, non magnificum triumphum egero ; si vincor, turpissime ex hac contentione discedam. Ego tamen cum omne Balu Diuitiasti by Cooste

265쪽

benignitate constitutum; tum ex omnibus curis saeue in virtute M humanitate Ludovici principis aequiesco: ad omnem tamen eventum animo Paratu sum. Haec seripsi, tum quia nostri amoris magnit do postulare videbatur, ut omnem vitae meae cursum& sortunae varietatem tibi demonstrarem, tum ut gratulationi epistolae tuae responderem . Nunc venio ad alteram epistolam , in qua me singularem illam erga te benevolentiam retinere tibi vehementer gratum esse scribis. Assirmas deinde, te illum amorem Platonicum, cujus ego ad nostrum Lupum scribens mentionem seceram , olim a te IN

hentissime susceptum, constantissime conservare.

Quod autem attinet ad hane philosophiam, scito me illi caelesti Cupidini, qui est in convivio Platonis divinis laudibus ornatus, esse jam pridem consecratum. Illius igitur iacibus fit ut quotidie magis inflammer in tui cupiditatem. De Istris meis, quiabus tam male ominabar, noli laborare. jam enim in potestatem meam pervenerunt. In eo vero, quod scribis te multum operae in emendatione Pandecta rum Ponere, magnam mihi spem attulisti, fore ut Rliquando vestrae prudentiae particeps essiciar. Nec enim dubito, quin sis praeclaras illas tuas commen tat senes in lucem . 8c communem omnium utilita

t- Prolaturus. Quod si feceris, nullis interdicti

266쪽

me quisquam perterrebit, quominus possessionem juris civilis usurpem. Molonem nostrum militarem disciplinam cum arte medica conjunxisse non sum admiratus. Omnes enim illius impetus ad Iaudem novi. Credo illum minime contentum ea gloria, quam sanandis amicis assequebatur, ad eam aspirare etiam voluisse, quam infirmandis inimicis cons qui poterit. Philenum virum optimum, in omni genere litterarum politissimum , 8c mihi propter

multam ingenii suavitatem carissimum, meo nomisne plurimum saluta. Romulum Amasaeum, virum non modo maximarum artium disciplinis instructissiinum, verum etiam omni virtute, Sc officio ornatissimum,

ipse per litteras salutabo. Cum his libris mitto tis hi nostros de nobilitate eivili, atque christiana commentarios, a nobis his proximis diebus in I

eem editos. Qui, si eos in eIientelam tuam receperis , omnes omnium impetus facillime sustinebunt. Vale, M nos, ut facis, ama tuo ille amore singulari. ΑΙmeirini XIV. Kalend. Mart. Anno a chria ato nato ΜDXXXXIII.

267쪽

94XLVI. ANTONIUS AUGUSTINUS

S. D.

HIERONYMO OSORIO. Suavissimis litteris tuis, quas tu ad XIV ca1. Martii dederas, ego ante viginti copinor dies

Venetiis accepi, maximis itinerum,& negotiorum molestiis impeditus, rescribere ad hunc diem nequivi; nunc etsi non corporis, animi tamen curae cogitationesque meae liberum me esse non sinunt. Quamobrem ignosces, quaeso mi Osori, nostris soli- euudinibos, si neque elegantissimae epistolae tuae minutatim respondebo, neque tecum ita eoIIoquar. ut soleo. Et prineipio n. haec ipsa te epistolae parseonturbet, nihil adversi est, omnia salva, omnia; ut optamus, Prospera, atque etiam nonnulla divina liberalitate eonsecuti ante sumus, quam, sperave

ramus. aut sogitaveramus. Sed ut te simul occupationum nostrarum, Se secundarum rerum faeiam certiorem, nostrarum rerum commentaria eo scribam.

Cum in pandeetarum emendatione, ut ad te ες pri, diu multumque laborassem, atque ea in re ''t 0. homines juvaro eogitarem, Venetias ante IVRi calenda. sum prρsectus , ut cum Ioann

268쪽

Metello nostro, quem Patavio evoeaVeram, conscribendis nostris emendationum, Sc opinionum

libellis cita enim inseripsi) operam darem . Id cum

seri caeptum esset, nosqne graecis libris civilibus, quorum illic magna copia est, legendis & conserendis librariorum ineptias misceremus, ecce tituMetellus noster acerbo quodam dolore eo reptus est; Sc eodem temPoris Puncto ego Crem nam excurrere sum coactus ad caesarianos quosdam familiares meos salutandos, M diplomata a Potiti

Maximo accipienda et nensis Sacerdotii , quod Petro fratri a Carolo Caesare fuit Barei none delatum. Urgebat hine fraternus amor, novaque nostro generi dignitas Ρontificia, illinc amicitia singularis, & nostrarum nugarum scriptura. Quaeris, quid egerim Τ tenui tantisper me, quoad melius. Motello esse visum est, deinde Arnoldo AHenio o timo viro, & utriusque linguae eum primis Perito, Phileni nostri, & Metelli valde familiari, aruiei valetudinem , 8c nostros libros commisi. Τum maximis itineribus Cremonam perveni pridie ejus diei quo Caesar ad XII. ab ea urbo milliare Paulam: con.

venturus erat . Eum ego prosecutus sum, quatuor. a Fuit Petrus Augustinus tune einensis Esseopus erea . tus, postea incensis. bὶ De eelebti congressa Pauli eum Carolo Buxeti habito hie sermo est. Diuitiam by Cooste

269쪽

que illos colloquiorum dies salutandis nostris amicis consumsi, & aliquibus illius familiaribus. Eodem Calcenna noster venit, & Petrus Molo; hie est

Caesarem secutus, nos Pontificem. Nunc totos dies

pontificiis istis viris servio, Sc minime jucundia negotiis operam do. Pungit enim me ,.8c has ipsas

molestias interpellat venetarum rerum recordatio teisi enim de Metelli salute certior factus sum , Mde ejus, Artentique cura omnia spero , tamen librariorum nimiam negligentiam Vehementer metuo,

ne omnem diligentiam defatiget . Habeo recens librorum tuorum exemplum , qui cum omni elegantia, & divinae humanaeque philophiae ornamentis essent ita perpoliti, ut eo nomine Sc tibi Sc patriae fc his temporibus gratulari debeamus ; tamen quas plagas ah hujusmodi ' hominum imperitia aeceperint, vides, de jure meritoque ita tuis ad Lupum nostrum litteris quereris. Eos ego. Iibros eum vehementer appeti a doctissimis quibusque, M a magnis aliquot viris viderem, Velietiis iterum scribendos curare eogitabam ; sed cum mihi librarii non satisfacerent, Basileam potius ut mictantur curabo. Omnia enim illic accuratius scribuntur , 8c eam provinciam in se Metellus tuus re cepit. De invidis illis tuis moleste tuli, esse qui ast uη vitae religionem, ut ingenium 8c cruditionem omιttam, non suspiciant, M ad mitentur. Feren-

270쪽

dum tamen est, Si deVoranda quaedam, ac oblivione deletida, ut a te ipso discere incipiant, ferre , qu am in serre injurias multo esse praestantius : quod

tu pro tua prudentia moderabere. Armorum tumultus , qui undique circumstant, minime, quod nunquam antea, Italiam attin urit . . Inseri tamen maris littus gallorum, Se turcarum classis reddit infestum. Apud cimbros maximae omnium nat onum contentio aes sunt, ad qaos Caesar pro eius est Tridento tertio nonas qui utiles IaPannonia lurcae Viennae oppugnationem aggredi dicuntur. Nos Bononiam ante idus relinquemus,

ut de nostris libris quid actum sit videamus , quos non multo post has litteras acceptas Salinantica ad te deserre curabis, si modo verum est, quod ais expilare te velle juris prudentiam. Sed vale. D 'tum postridie nonas qui titilis. Cum superiora seripsissem non satis, ut vides, sedato animo , relegi qtiae scripseram, ac ita Phil cui nostri mentionem incidi, cui tu ignarus se ilicet tanti mali salutem diligenter adsci ibis. Scribendum

itaque esse putavi, Philenum nostrum nora multo post, quam ad te scripseram gravedinem ei esse molestam , maximo amicorum , 8c notorum omnium dolore ereptum esse. Id tibi acerbius esse quam mihi fuit, non opinor: uteris enim prudentia majore. Sed tamen consolata me est spes , quam de eius virim

SEARCH

MENU NAVIGATION