Antonii Augustini archiepiscopi Tarraconensis Epistolae Latinae et Italicae nunc primum editae a Joanne Andresio

발행: 1804년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

I78turum, haud satis intelligo quid sentias. Quare te rogo, ut me certiorem reddas, singillatim quid quisque liber contineat; erit namque omnium gratissimum. Vale. XI. Kalend. Octobris MDXLIII. Patavii.

LXXXV. METELLUS AUGUSTI NOS.

causam ego te non latere puto valetudinis meae curam; quam alioqui amictam Venetiis es intuitas. Quare excusatione non utar accu-xata. Mitto ad te Hieronymi osorii librum de nobi- Iitate, quemadmodum mihi mandaras. Libris vero tuis nondum usus sum. Codicem Egnatii libenter videro. Hic ereber fuit rumor, Iacobum Mendoκ4m Legatum Caesaris e vita decessisse; quem rumorem falsum esse gaudeo. Valetudini meae imputabis brevitatem litterarum. Vale, M ama me.

LXXXVI.

um isthue venisset Claudius Maria Sequanos, mihi tum summa familiaritate tamdiu eonjunctu , Diuiliam by Corale

352쪽

tiam propter eximiam probitatem Sc carissimus, Sceommendatissimus, etsi multis ante diebus nihil ad te scripsi, tamen putavi longis litteris studium istud tuum in graecis Iustiniani, latinisque Iulii Patricii constitutionibus vetustissimis, me haud turbare oportere. Nam de meo rerum statu plura hic reseret, quam ego possim epistola complecti. Ero igitur perbrevis. Ego quod ad meam valetudinem attinet, a tuo discessu belle valeo. Salvus item Ferrariam, ut ante constitueram, appuli. Apud Alciatum Vera nostrnm etiam est optime. 1 Sed haec ha-Ctenus. Faseolus item noster , qui te cum multa ejus erga te amoris testificatione salvere jubet, in mandatis dedit, ut Mendo gae legato, quod reliqum eratdnobus exemplis Simplicii a se conversi, redderem. Quare ab Artento alterum accipias necesse eSt. De Caesaris castris ad Landrectauum huc asserunt ux quaedam: sed auctore primum non certo, deinde, ut mihi videtur, plurimis causis falsissima. Tu si quid certi habebis, ut de caeteris rebus tuis atques indiis tacere nos, amabo te, certiores, minime gra Vere . A eo scire, an Laelius Pandectas florentinas, quod hic accepi, a Priscianense describi, edique curet. Vale. Idib. Novemb. Ferraria.

353쪽

LX XXVII.

METELLUS AUGUSΤINO S.I Iis, littera, seripsi jam prope ad iter Rc

cincto hoc, qui eas tibi reddet, adolescente amico familiarique meo. Quare scito me ad ea quae tu scripsisti ut primum quicquam in buecam veneri e esse responsurum. Itaque quod seribis, ut quid in tuis mutandum libris sit censeam, video quantum nimio quodam amore erga me saltare; quo carereine oportere judicabis, si tu quod petis ut faciam a me contendes. Sed ego scilicet noctuas Athenas , aut sus, sic enim ajunt, Minervam. Domesticus quidam Alciati modestiam in scribendo, atque prudentiam tuam, imo etiam elegantiam valde Iaudat; rem tamen, minime. Nihil te docere, quod quempiam juris articulum contra quam caeteri sentiunt atat fulciat aut infirmet, asserit. Nam Alciato nulla a linc mihi est oblata occasio de hisce colloquendi: tantum de tua erga se observantia, inque litteris summo Iabore tuo ac doctrina verba seci. Itaque,

nisi fallor, te diligit. Dixit sc brevi ad tuas litteras,

cum Vacabit, repcripturum . Librum tuum etiwndata Unum ante dies quinque accepit . Novellarum Iustina an I compendium ostendit mihi manu Longobardi ea ante molios annos descriptum, edito, si ei Diuitig Cooste

354쪽

credis, longe locupletius. Desunt in extremo aliquot pagellae, vel potius, ut mihi videtur, multi eodicilli. Nam primus etsi liber est integer, secundus, non enim plures in hoc leguntur, paucioribus paginis constat, quarum postrema gententiam non absolvit. Inscriptio eadem libri cum ea quam tu a me habes; nisi qui illic auctor deest, hie Juliano adscribitur, quamvis attrIta sere, Sc minio sc Apta. Ad interpretationem verbi abs te factam potes adjungere Luciani in de calumnia dia

πεπιττεν εο 3. Si recte tamen ejus testimonii memini. Quidam Gallus mihi retulit Lugduni venire jurisconsultum quamdam graecum deservitutibus editum in Germania , quem a se visum confirmat: id ne verum sit, ego dubito, Se aveo scire. Amicitiam contraham, ut me hortaris, onm Lilio Gregorio, nimirum ad hanc diem vel vix paulum admodum in otio suerunt scholae nostrae. Quae causa obstitit cur ad te antea non scripserim, quamquam duabus suavissimis epistolis a te provocatus; quas quo serius accepi,eo me majori laetitia perfuderunt. Nihil enim aeque tum cogitavi atque frui fructu sermonis litterarum, quas de optatis a me rebus supra modum elegantissime perscripsisti. De Codicillis Mendoetae, sic enim appellas, certiorem me Diuiliam by Corale

355쪽

38 alacito, te de caeteris emendationum tuarum libris . quos jam non modo myriadas, imo chiliadas superare audimus tum numero librorum, tum vero gravitate. Sed hoc tuo more jocati sumus. Calcennam, Martinum nostros salutato. Vale. Ferrariae. Christi natali MDXLIII.

LXXXVIII.

Io METELLUS AUGUSTINO S. D. I librum Iuliani Bigantini una cum suavissimis lit

teris tuis accepi a Petro Τorrone Barchivonense: qui liber mihi suit valde gratus, quod privata studia nostra Potest adjuvare; nam ut Pubblica, nisi ad veterem eruditionem nonnihil accedat Sc industriae it diligentiae, nimium faede corruptus est. Nosti vero . ingenium Alciati, quem vix tandem movi, ut ad te scriberet. Aliquid tentabo, si cuius ei nuperrime mentionem seci , codicem anendoZianum mitteres, ut dum suo ego, ille tuo utatur. Sed hoc ut voles. Puto certe nos in petendo oleum ac opseram Perdituros: expectabo tamen quod imperes; deinde librum remittam, cum nuntium, cui tuto Committatur, invenero. Graecam legum epitomen ego Mitro ad te. Sed Arnoldum 9lenium quominus vacaret in i castigandae, negotia 'quaedam Oec a Pa-

356쪽

runt, urgere autem neque Possum, neque debeo; Sc si possem, vereor, ne mea causa quidquam in optimis artibus operae tuae detraxisse videatur. Tuos

Sc Ferreti libellos vorare cupio. Ad illum tuum de dignitatibus is ΑIetati nostri, qui de militaribus civilibus officiis inscribitur, pertinet: cujus Parerga iterum Basilienses Praxiteles, at aucta quarto. Quibus rogo te coloribus ' Post Lugdunenses eum, qui de certamine isingulari ad quem Socini nescio qui Mariani centones9 Venetiae. De Laelio

pergratum fuit intelligere. Si quid ille de pandectis statuit, certiorem me facito cum primum. Brevi enim ad sequanos. Quare , si mea in his edendis diligentia volet uti, integrum sore me, testimonio tuo recipias velim . In tuis emendationibus Ansovinus Aristarchi personam . non induit . . Res est, iu-

ἐσωκρας δει3M . Sed hoc, ait, dictavit a caena, tu so brium, ut caetera, potius arbitrare. Quod attinet ad Ioeum Luciani, Iogo νομιο- , Sc sic Interpretor. ut sit calumnia criminatio, quae, absente, ac igno rante reo , credita sit calumniatori. Nam proclam usurpatum Rcio; nisi fortasse δε indicta causa, quod minime probo, malis conficere. Mirandulam Caesarianis proditam ferunt. Franci seus Turrensis te salutat; ego quoque Calcentiam tro'trum. Ferrariae Oetavo ld. Febr. MDXLIV.

357쪽

LXXXIX.

METELLUS AUGUSTINO IURISCONSULTO S. Itilli elinum Gallum, qui tibi has reddet, tibi

commendo, ut tu eum quoque mea causa Laelio nostro commendes diligenter. Est enim mihi etiarissi naus. Etruscas Pandectas videre cupit. Qua in re, si quis alius,eum potes iuvare maxime. Facies ergo mihi gratissimum. si quod is petit opera tua consequetur. Vale.

x C. METELLUS AUGUSTINO S. I ccepi a nonnullis, qui se tibi praedicant esse

familiares, te Romam statuisse proficisci. Cujus videndae urbis quoniam jam longo ante tempore Pro-Pe arsi, atque ea in ipsa sententia adhuc permaneo; haec ad te pauca, ut si minime molestum erit, una intra dies quindecim eo cogitemus, Igitur efficies intelligam eum primum, quando tu illuc, deinde isthuc me tu ad te voles venire. Reliqua, quae Pro' Nimis superioribus litteris mandasti de emendationibu , partim in te sita fiant, partim in Alciati erga me certe, ut mihi videtur, obscuro studio, de

358쪽

quo quid sentiam , eertiorem te seci: ne quid motu a causa recusare putes. Sed haec nimium multa, cum valde tabellarius urgeatur. Vale. Ferraria.

XCI. . METELLUS a UGUSTINO S. Alvarus Nepos tui studiosissimus vir - mihi Senia

Laelii causa Florentiam redeunti dedit Homerum editionis perquam castigatae, ut ad te mitterem. Quem librum , quia tersus est, atque correctus, a multis laudatum scio. Propterea cupit ut hunc habeas tamquam το tuorum erga se beneficiorum. Quare te hortor ut ad se scribas, id quod puto erit tibi gratum contigisse. Nihil enim, nisi fallor, magis optat, quam ut obsequi tibi velle videatur. Postquam discessi Florentia, fui Pistorii, Lucae, Sc Pisis; deinde ad Laelium, quo, ut existimo, dies aliquot utar hospite familiariter antequam Romam proficiscar. Quid ille de pandectis, haereo Quod fiet te minime celabo: interim Medie eam Bibliothecam explicabo, & si quid invenero, te faciam certiorem. Illic repperi alias, quam quae Politiani fuerunt, graecas institutiones, quas velim vidis es. Sunt enim, mea quidem sententia, multo e-

359쪽

mendatiores, quam quae Vulgo circumseruntur. Docaeteris tum non licuit itineri prope accincto. Sed haec a me postea cognosces. Vale. VIII Idus Sext B, MDXLIV. Florentia. Laelius te salutat, ego Ve

stros , atque adeo nostros omnes.

Etsi est epistola tua perquam brevis, tot se tamen diffundit in partes egregiae tuae erga me benevolentiae , ut argumentum mihi copiosum relinqua tur. Quid enim Gratuler ne tibi maximum istum

romanum magistratum. Gratuler ne, quod te' minime prehensante k Quintus te noster Caesar unum

maxime ad hunc delegit; Paulus vero Tertiua non semel ne cogitantem quidem accersivit 3 Gratuler ne quod tibi contigit prope adolescenti ' Sed me com-Primam, tecumque, ut antea consuevi, familiari-- ter. Ego igitur quod scribis, atque potius hortare,nt quae Laelius ille noster ad illustrandum jus ei vi te jandiu inchoavit, una curemus, quantum Possum, ut efformentur ac perpoliantur, enitor . Sed nihil ex sententia cessisse video, aut impedito Cosmo duce, aut certe nolente, nimio quodam Pud Duili do by Cooste

360쪽

Ye, Laelio; ego autem ne Verbum quidem amplius. Nam qui, quod minime facio, ambire videri velim Itaque illud me magis recreavit, quod abs te postea me non avelli posse putas. Ostendis enim quid ego tibi, quidque tu mihi tribuisse videare. Quare quae de graecis jurisconsultis, si poteto, curabo di-

Iigenter. Nune extremum est cur haec tot tuis linguis praeditus, immo praeter stpem locupletatus, Tetioeam nune igitur quoniam tam gravem eπρο-ctationem sustines judicii, ingenii, ita tu eam singulari tua virtute tueare, ut qua tu primum tam tam commovisti, eadem majora deinde, quod a Diis omnibus votis expeto , consequare. Desideratum honesta conditione ultro venit in deditionem, atque

modo Rex molitur eum Grandivellauo dc Gonga gaeolloquium. Quae tu mihi de Iure pontificio es pollicitus, deseribi eurabis omnia, 8e Curtium SadoIeti,

si non alibi editus, quam Bononiae, reperiatuT. Lomea item In tuis pandectis, quae praesertim habentur epistola graeca eorrupta, eolliges, Sc abs te correcta, ne non hac iter faciens, ea tu possis emendare.

Vale. VII Kalendas Septembris MDLIV. Florentia.

SEARCH

MENU NAVIGATION