Antonii Augustini archiepiscopi Tarraconensis Epistolae Latinae et Italicae nunc primum editae a Joanne Andresio

발행: 1804년

분량: 591페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

quod non video ab aliis Aleiati biographis memoratum, Aleiatum nempe ab Etruriae duce Cosi inos equestre Taurellio ad Pisanum gymnasium fuisse invitatum; deque ea re M Augustinum ad ipsum seripsisse , Sc assatum eum suisse Cortum nuntium

amicum suum.

Atque hae quidem sunt latinae epistolae, quae in parvo hoc codice continentur, sed his etiam tres alias ex bibliothecae vaticanae codicibus depromtas addidit Marinius, quibus dono suo cumulum Posuit. Prima est ex codice 6a 3 pag. I 4 ad Latinum Latinium Ilerdae III Idus sextiles an . I 566 data. Latinus Latinius viter biensis, vir ejus saeculi magno

eruditionis sacrae, Sc Prosa uae nomine commendatus, unus suit e societate litteraria, sive academia,

quam in suis aedibus fovobat Angustinus, di quo

fios delibutus romanae litteraturae confluebat. Ibi enim Fulvius Ursinus, Onuphrius Pan vinius, Levinus Torrentius, Octavius Pantagathus, Franciscus Turrianus , Gabriel Faernus , Ioannes Metellus aliique complures eruditi homines convenientes de urbis Romae antiquitatibus, ut ait Andreas Schottus, inscriptionibus , numismatis, rerum gestarum me moria, O seriptoribus aut i quis grarcis, atque tiatinis, omnique adeo philologia a S interioribus litteris di serebant. Quae quidem Angustini societas facile obqer-

82쪽

demiis tantopere a Tiraboschio laudatis, quae omnes, una semper excepta Vaticana D. Caroli Borro-maei, versibus, M parvae frugis sermonibus erant intentae, & omnes demum in risus Sc jocos, Se vero etiam dicteria, in pocula, Se coenas , Se quandoque etiam in helluationes, Sc crapulas, Sc ebrietates r eidebant, ut ex his quae ab ipso Tira schio narrantur nimis aperte patet σ3. Atque in ea quidem severiori Augustini academia frequens erat Latinius, Se familiaris inter eum, Se Augustinum inteme edebat consuetudo: sed Latinius nescio qua animi timiditate epistolare commercium identidem interia mittebat . Cumque ad iterdensis ecclesiae clavum sederet Augustinus, diuturno tempore a scribendo abstinuit, veritus, ut ipse ajebat, ne sorte eum a pastoralibus curis illis litteris distraheret. Vicit demum amicitia, nec diutius serre potuit adeo grati, atque eruditi commercii desiderium. Sic e- Diui ei respondet Augustinus Pu Idus Iunias anno I 566: Crata mihi fuit O commemoratio inciorum tuorum , quorum mihi perPetuci haereat memoria

necessc est, nisi ingratissimus esse Delim , excusatio intermissionis tuarum litterarum , quae me magis ad incium meum diligentius exsequendum a hortata fuissent, ut tanto talique amico placere mis

83쪽

quam deterrerent, uliumque impedimentum affr-rdine. Quare si viDie GPud te, ut scribis, nostra bene- solentiae recordatio, fac in hoe quoque appareat, ut saepius ad me scribas o . Atque his Augustini ve his exeitatus Latinius alias illico litteras iterum mittit. In famulatu, seu in familiaritate Potius apud tres cardinales fuerat Latinius, cardinalis a Ρuteo a secretis Per decem annos usque ad ejus mortem, quae anno I 563 illum sustulit, inde anno I 564

eardinalis Rodolphi pii a bibliotheca, qui post paucos menses e vivis excessit, demum adscriptus fuit inter domestieos cardinalis Ranutii Farnes ii, qui Pariter eodem anno mortuus est. Fatale cardinalibus videbatur Latinii ministerium, neque ullus proinde erat, qui eum ad se vocare vellet. Quare cogitabat ille urbis splendorem deserere , in patriam remeare , Viter hiique angustiis inclusum latere.

Rescripsit illi ideirco Augustinns v II Idus Sextiles anno I 566 ea epistola, cujus nobis Marinius copiam Deit, quamque nos in hoc libro reseremus. Non libenter, inquit, legi quod iis litteris, quas postridie nonas IuIias dedisti, scriptum est, te co gi rerum tuarum angustiis in patria potius, quam in urbe Oitam agere. Nunquam putaram in Pii Pontificatu, in quo omnes docti, probique Miri plu-

84쪽

rimum posse putamur, idi non solum adires ad

honorcs interclusos esse, Sed ne de Dictu quidem Oconditione solita spem, urgente Proesertim doctissi. yno Sirleto cardinale, aliquam esse. Orta erat eoi cmpore controversia illa de binis eo mitiis romanorum tantopere inter Sigonium, Sc Gruchium exagitata; statimque Latinius eam retulit ad Augustinum. Scripserat nimirum commentaria de rom norum comitiis Nicolaus Grachius rotomagensis, doctus vir ita primis , O graecis, latinisque litteris se ruditus. Sed cum paulo post Carolus Simulus Gr chio sane non in serior doctrina , celebritate autem nominis longe superior, universum jus antiquum romanorum duobus libris explicaret, a Gruchio in binorum comitiorum, & legis curiatae ratione exponenda discessit Respondit Sigonio Gruchiussa , nec stetit x ponsioni Sigonius, sed posteriorem edidit de binis comitiis, O lege curiam cum Gruchio di-

Uritationem. Tunc enim vero cum animos incalesc

re, M eruditorum hominum aures arrigi videret Latis nius, Tem ad Augustinum retulit. Ilerdae in suo episcopatu degentem. M longe. ab his quaestionibus remotum. Quare ei respondet Augustinus: Quae de

Gruchii, O Sigonii contentione de binis comitiis scribis nondum legi; scire. cupio quid sit, quidque

tu, O Octauius noster de ea re sentiatis. Longius a Responsio ad binas Sigonii reprehensiones.

85쪽

do prolata est controVersia, Sc Gruchius idenuo refuistationem ad posteriorem SigOuri di mutationem vulgavit, & Sigonius iterum scripsit iae lege curiata magistratuum , O imperatorum I O eorum jure. Urgebat interea Augustinum Latinius ut de ea quae stione sententiam suam Proserret, eamque proinde licet gravioribus curis districtus tulit' in posteriori. alia epistola, quae inter editas in Anecdotis romanis,& tomo VIII Augustini operum legitur. Non POssum , inquit, tibi negare quod a me tantostere sagitas, ut ad te scribam, quia sentiam de contro- persia Sigonii nostri cum Gruchio de bini ν comitiis, O lege curiata. Est illa quidem ab utroque docte Oeleganter, qnodque mihi vehementer placuit, modeste satis tractata; sed in neutrius opinione acquiesco. Latinius item non tam in hanc quaestionern , quam implura verba , 8c particulas totius operis tum Sigonii de antiquo jure civium romanorum, tun Gruchii

de romanorum comitiis suas observationes scripsit,

quae in praefatione ad primum tomum Antiquitatum romnnarum Ioannis Georgii Graevii positae sunt. Altera est epistola Augustini ad Hieronymum fratrem, quam suo libro de legibus, O senatus consultis praefigi volebat, quaeque ex vaticano codi-ee 6 ab I deptompta est. Erat Hieronymus fratrum Omnium primus, ordinis S. Iacobi Eques , 8c in Cathalonia praesectus, qui Annam Urriensem ex nob

86쪽

itatibus Aragoniae familiis uxorem habuit, a quo ἱ tanquam defuncti patris vices agente ι missus suit Bononiam Antonius, & cui hie semper veluti patri obsequutus est. Hulus epistolae pars maxima edita primum fuit a Majansio in Augustini vita, tota ve- . ro postmodum in tomo VII ipsius operum editionis lucensis inter alias ejusdem epistolas in lucem pro-' diit. Nos tamen modo, uti eam a Marinio accepi mus , rursus hie proseremus i Tertia demum ex his, quas ex vaticana bibliothe- ea ta depromsit Marinius, ad Gervitium Calenium acripta est. Gervinus Caleniris, juris, ut a junt, licentiatus,'catholicae fidei addictissimus, atque idem typographus diligentissimus ι magnam conciliorum collectionem a Laurentio S nrio docto carthusiano parmiam typis suis vulgavit anno I 567. Verum eum Surius,ia ab aliis, & a se ipso admonitus, intellexisset complura illi editioni deesse dignissima quae in Incem pro' ferrentur; ad Antonium Augustinum scripsit V idus martias anno ardenti se des;derio urgeri, ut a Calenio ederentur graeca. Sc latinaeoncilia, quae apud ipsum Augustinum, Se Garsiam Loaisam ea nonicunt tot elanum extarent ι Se impense rogavit, ut 8e ipse 8t Loahia Iatinam editionem Calenio deserrent ι grae

eand p itIio. Existimabat enim stilius quidpiam

87쪽

8aja in ea super reosse a Ro illio eum Augustino trausa tum. Cui Sarii epistolae alia satis longa, nec admodum blanda, rescripsit Augustinua ,-quae in to-mo VH editionis Lucensis vulgata fuit, quaeque post

tot conciliorum editiones, tantaque industria et boratas, dignissima tamen est quae legatur. Assirmatum, ait, a Garsia Loalsa, surianam editionem conciliorum semper sere magis mendosam esse, quam

reliquas ; neque dissimilem Romae fuisse quere Iam de surio, deque ealeniana editione conciliorum inter eos, qui in Gratiano mendis expurgando laborabant; a se ipso etiam inventa fuisse quaedam, quae tu aliis editionibus melius conscripta in illa

fuissent mutata; haec tamen eum non m OVere, quo

minus, Surio auctore vel duce vel eomite, Calenio uteretur; atque inde statim quae ipsi viderentur mutanda, quae addenda, quae in meliorem ordinem redigenda, ingenue doctoque, uti solitus erat, ex-Posuit . Haec ab Augqstino Ilerdae nonis Septembris anni I 575 scripta sunt , nihilque tum his ejus monitis, te pollicitationibus consectum fuisse vi demus . Sed tamen haud multo post idibus martiis anui 158o Calenius ipse ad Augustinum Iitteras dedit , quibus certiorem eum faceret consilii sui in edendis iterum conciliis , videbaturque aliquanto mollius accipere quod ad Surium scripserat Augu-itinus, ut nempe graeca simul cum latinis edereum Disiti eo by Corale

88쪽

ine. Hisee Calenui litteris respondet haee Augustini epistola, quae nunc primum in lucem prodit, quaeque ordinem, quem Augustinus existimat in conciliis edendis esse servandum, clarius exponit. Quare Iieet, ut supra diximus, edita jam prius saerit Augustini epistola ad Surium, eam tamen hic iterum cum hae ad Calenium data proseremus, cum altera alteri lucem mutuo praebere valeat; eum qui- hus insuper una legere juvabit XXV italicam ad Pan--vinium, in qua jam ab anno 1558 idem saxum versare, eamdemque de edendorum conciliorum metho- .do sententiam fovisse videmus. Atque hae omnes epistolae latinae sunt, omnes nobis a Marinii eo initate liberali amicoque dono datae, libetque nobis ejus largitatem saepius eommemorare, M gratias eidem iserum iterumque agere, M semper habere, quandoquidem, quoa maxime vellenuis, reserre nequimux. Succedunt italicae aliae, q-a nos, uti supra dixivina, ex aliis bibliὀtheris excerpsimus . . - ' Ampla qnidem, M valde frugifera memia nobis exhibetux in Augustini epistolis ad onuphrium Pan-

quitatis monumentis, & penitiore eruditione redundant. 8c multa nobis argumenta suppeditant, quia bus M Panvinii, & Augustini, & generatim eorum temporum historia illustretur. Αο prirnia quidem eum data sit 3oniae xvi Ianuarii anno 557, missa

89쪽

que Parmam ad Pan vinium in aedibus. caediualia Farnesii ast, significetque jamdiu Panvinium Parmam

venisse, in eaque & aegrotasse, Sc convaluisse, Seplures litteras scripsisse, manifesto declarat, Pan-vinium jam ab anno I 556, quo tempore vix annum aetatis xxv I agebat, singulari quodam eruditionis nomine claruisse, M a cardinali Farnesio in domum

suam receptum, Parmam eum eo venisse. Frequens illis temporibus usus erat, ut facile regularium ordinum sodales extra monastica claustra , 8c nonuul oli etiam monastica veste deposita, Vagarentur, at

que adeo frequens, ut nescias pluresne intra an extra domesticos parietes numerari possent. Alii

enim, ut inquit Paulus IV, quod beneficium ecclesiasticum curatum consecuti sint; alii quod extra regularia ordinis sui loca standi , O alicui bene clo ecclesiastico deserotendi a suis Superioribus licentiam habeant; O alii dioersis aliis confictis e loribus; alii pero nullo si uiti Prattextu . . . extra claustra suorum regularium locorum degunt, O in

saeculo aliqui habitu sui ordinis retento, aliqui tuo abjecto in haΘitu presisterorum facuIarium O m plures in habitu laicali temero Dagantur .an his Bω filius Zanchius eanonicns regularis, & Octavius

90쪽

Pantagathus e servorum Mariae ordine, & fures alii litterati, clarissimique homines numerabantur. In his item erat Panvinius , qui hanc Veniam a superioribus obtinuerat, ut liberius, commodiusque studiis litterarum posset incumbere, quique tamen religiosam vestem nunquam deposuit . Huic malo ut mederetur summus pontifex Paulus IV, decretum .eu bullam tulit contra religiosos prosessos extraeIaustra religionum vagantes, & apostatas, eorum- que fautorea. Me quidem non nisi TI II. Kal. Aug. anno 3558 lata fuit, sed diu antea, uti fieri solet, hujusce pontificiae voluntatis rumor percrebruerat, Sc Parmam usque ad Panuinii aures pervenerat;

quare jam inde ab initio anni I 557 scrupulis agita-aus. Augustinum consuluit, quidnam sibi eonsilii eapiendum laret . Vaga tantummodo fama tunc erat de futuro pontificio decreto, neque quid statueret, nequo quibus verbis constaret innotuerat; quare Augustinus ad eommunia juris praecepta tantum modo animadvertens, secundum ea respondit, & Panvinium ab omni timore soIvit. Verum tamenaeum Postea Venetiaa adierit, antequam boIIa Pontia scis ederetur, ipse sese ad S. Stephani sui ordinis monasterium ultro recepit. Promulgata demum eae

xivi Kal. Aug. hulla Pauli IV, qua nullus benis

gniori interpretationi Ioaus relietus est: nam omnes universim quaeumque de causa extra monaste Diuitigeo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION