Commentarii Hieronymi Comitis Alexandrini de acerrimo, ac omnium difficillimo Turcarum bello, in insulam Melitam gesto, anno MDLXV. Addita sunt singulorum locorum interualla, necnon mensurae, & obiter obscuriorum locorum explicationes. Cum indice rer

발행: 1566년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ctus magno aliquo detrimento res Melitensium postea assiceret. deinde uero triduu' in urbe morata noua subsidia, postridibsub initium noctis omnes incolumes ad Burgum se recipiunt , praeter duos pueros, qui non ita celeres este potuerunt, quod sent armis, aliisquς impedimentis grauati. Horum subsidiorum aduentus incredibile est dictu quantam laetitiam obsessis ait

terit, quippe cum omnes alacri essent animo , nihilque magis optarent quam uirtutis & fortitudinis suae testes hostes efficere :Contendunt igitur il Valetiano subsidiarii recentes milites ut oppidum sancti Michaelis sib1 defendendum concederet, cum eulocum primum Turcae uiderentur esse a gressuri. Cum illos ita λrti animo esse conspiceret Valetianus facile quidem concessit, sed nullis remotis e primis loci defenis

ribus. Die autem postero cum hi diutius pugnandi cum Turcis desidesium ferre nopossent, ex oppido frequentes exeunt, in eos impetum faciunt, qui e parte Sanctae Catherinae erant propinqui, caesisq; ad centum & sexaginta ex hostibus, pluribus etiauulneratis sine ulla suorum iactura omnes

multo hostium sanguine perfusi in oppudum reuertuntur. id cum cognouisset Baiasi recentia auxilia, ut erant, esse credidit, '

102쪽

quae Burgum essent ingressa:atque conquestus est grauiter de suorum negligentia, quibus id munus datum fuerat, ut locum diligenter custodirent, ne noua auxilia accederent . Illorum postea fidem etiam in dubium reuocauit, quibus commissa fuerat illa prouincia, ut uiderent nequa substidia obsessis in insulam exponerentur. Hanc suspicionem auxerunt etiam trium trire mium Regis Algerii fuga. Quae cum ita es.sent, neque primis custodibus, neque illis, qui Christianam religionem abnegauerat, confisus, cum multi eorum profugerent , edictum fieri iussit nequis horum extra tria remes in posterum pernoctaret proposito

uel grauissimo pati, uel ignis supplicio iulis , qui non edicto paruissent. Mutatis igitur custodibus insulae dicrotis Rays, quibus

maxime confidebat, illo munere obeundo usus est. Tantam denique uenit in suspicionem omnium suorum, ut triremes mutatas cathenis simul uinctas in portu Marsa-musetto detineret, ne qui fieri possent Christianorum conatus : atque magis coniunctam, quam antea solebat, classem Turciacam habere statuit. Invalescebat eo tempore in castris & in classe morbus e uentris profluuio, & sanguinis fluxu, quo morbo

magna multitudo laborabat. Tria igitur E a

103쪽

loca laborantibus uariis morborum gehe ribus erant assignata: unus erat in insula aquae uicinus, ubi erant ad duo uulneratorum Turcarum millia is alius Turcis iam. conualescentibus ad puppes triremium palius Christianis assignatus laborantibus aliquo morbo in ipsis triremibus . sic enim diuina potentia non solum per arma no strorum, sed etiam per uaria morborum genera, quae hostes inuaserant, obsessorum rebus opem ferebat. Eodem tempore chialys Teuthraniae gubernator pro Dra

guto a Bassa instituitur, qui cuni quin quo

triremibus ad suam dioecesin prosectus, ministris institutisin classem reuertitur . Mi sit deinde Bassa duas paues onerarias frumento onustas Teuthraniam, ut panis nauticus ex eo fieret, quod illo opus erat magnopere classicae multitudini , cum antiquunt insuauissimum haberent . deinde

celocem ad Imperatorem Solymanum musit cum literis, quibus significabat se arce Sancti Elmi potitos fuisse, & cum literis e pressam diligentissime Melitae insulae liguram , sicuti illam se habere reperit: quibus addidit se imulto magis bellicosos & uali dos inuenisse hominci eius insulae, quom sperarat,& quam ab initio eius belli ab om

bibus crediti fuerant. quod si iuberet be

104쪽

lum diutius protralii, opus esis maioribus copiis, & commeatibus , & munitionibus rquod futurum quidem erat ut oppidis in sulae munitis potirentur aut ui aut per deditionem; sed non tam cito : quod dum

eius Maiestatis resp0nsum rediret non erat passurus ut dormire uiderentur bellica tormenta. Sed neque dormie ni profecto, quoniam septuaginta canonibus, inter quos tres ierant maximi Basilisci, e quatuordecini partibus oppidi Sancti Micha iis & Burgi in usos quasi ant ac perfring

bant; extructis sparsim aggeribus ab acu mine fur rum ad arcem usque Sancti Erumi. nam arcem noli munierunt quidem, sed purgarunt tantum, atque ibi trecentos Ianizeros inpresidiis collocarunt. His igiatur tormentis bellicis ita erectis dies ac noctes nullo spatio intermisse & oppidum &Burgum diverberantes domos de sta' bant,' N infringebant. tertio deinde Mon. Quint. cum bellica tormenta ad illam partem insulae, quae spectat oppidum & Bu gum attraxissent , duos aggeres erigere adoriuntur, unde oppidum infestabant',

quem locum aggeru Grottam uocant . te

tio deinde die perducendis tribus item ag- egeribus in opere fuerunt supra locum, quo Mominant incolae Couras . unde etiam ora

105쪽

pidum percuterent. postea his nondum ab solutis alium aggerem excitarunt, ubi uuli go Mandraciam uocant, ad infestanduin oppidum. deinde alium faciunt non procul a Sancta Maria dicta Subsidii, qui agger & oppido & Burgo erat infestus. postridie eius diei duos aggeres insignes per duxerunt apud Sanctam Margaritam, qui& oppidum Burgum grauiter diverbe-

rabant. Omnia horum nouem aggerum tormenta nullo neque diurno neque noctur-

' no tempore ces labant: it 2 ut in Burgo uem, sari dissicillim una 3c periculosum esset omnino . Erant super singulis aggeribus sex bellica tormenta, quae mulieres, si qua es. set grauida, praecipue infestabant, & pueros; Sed cognita ratione offensae haud di iat ficulter postea inuentum est remedium ; quamuis domus protegi non potuersnt ,

cum editior essent aggeres. Tqrcae cir- ca ipses aggeres frequentes erant, parumq; per insulam uagabantur; quod si quando fieret, non sine magno numero audebant, semperque cum aliqua suorum clade redui . bant in castra. Illi enim, qui equos habe: bant in urbe, euntes semper ex extremis eorum multos trucidabant sine aliqua no- strorum calamitate. Dum haec gerunturi

in insula, nostrique inter assiduos labores ,

106쪽

inter grauissima pericula uersantur, nuntius Romam peruenit, quod hostes arcem per uim occuparint. tum perculsi sunt multorum animi. Eo nuntio accepto, nonnulli quod procul aberant ab ipso periculo,,llud Valetiani imperitia contigisse palam

dicebant. sic enim plerunque fit, ut quae asperrima & difficillima sunt factu, rerum gerendarum imperitis facilia uideantur; atque ex eventu rerum uel sapientes, ueluemperitos nominent Imperatores.at sapies meo quidem iudicio is unus appellari potest , qui sapienter decreuerit & facere ni latur, M non is,cui benignitate quadam fortimae res feliciter euenerint . est enim for tima imperitorum & inertium plerunque, ut sapientia prudentium, mater & mode ratris . Verum siquis illa, qxiae pertinent ad id bellum, diligentius consideret, nullum neque prudentis, neque diligentissimi Imperatoris munus a Valetiano praetermis sum fuisse intelliget: quippe cum quasi ex altissima specula multo ante futura praeuiderit, & omnibus pro uiribus consulu rit. nam &ante id bellum omnibus regi

hus, & Christianis principibus significauit quam formidabilem omnibus classem Turcarum Imperator ad euertendam insulam Melitam instrueret: & saepius eadein

107쪽

per literas repetiuit, non solum ut commonefaceret Christianos principes, sed etiam ut excitaret tanti bellici apparatus magni tudine . Atque istud ipsum fecit, cum Tur cica classis iam inuasisset Melitae insulam , portusque Melitensium occiipasset . quarQMel nemo accusandus in in insula illa defendenda, uel omnium Christianorum desidia, qui nullis quidem intestinis, nequet

externis bellis implicati, tamen aequo animo uexari impune ab hostibus & uercere

ligionis , & quietis ac pacis, & omnis humanitatis insulam in intimis prope Italiae partibus ferebant. Nullum denique indu striae genus uel peritiae praetermissum est a Valetiano ; qui summa diligentia prius

Melitam omnibus commeatuum generibus, & praesidiis satis ualidis, & necessariis munitionibus comminuit; dc quae 'tra moenia forent , bello quam paratissima fecit . uerum diuturni apparatus bentorum aerarium & uires ciuitatum, uel opulentissimarum exinaniunt. Vt autem pateat inter quantas dissicultates uersaretur

Valetianus, huc ascribendas putaui literas quas misit ad summum Pontificem Pium M IIuius nominis ad XII. Oben d

108쪽

DV Μ studeo cum Oinnibus Equiti

bus huius ordinis pro uirili res illas praeparare , quae neces lariae sunt ad resistendum Turcisum classi; tot mihi deesse antimaduerto, quae maxime sunt necessaria, ut nisi humanissime mihi per literas pollia citu esses te auxilia este missiirum , uel potius iam certissimum signum tuae bonitatis numeratam pecuniam , & trecentos

pedites tuis stipendiis misisses lana prope

nescirem quo me uerteretia, ob grauissia mos sumptus, quos passus au propter minas Turcaru annis superioribus; cum & ars alienum nouum assidue a me contraheretur,& uetus paulatim excresceret . Quod uero mihi molestissimum est, illud existit, quod siue accesserint Turcae , sine minime intolerabiles hi & grauissimi sumptus omnino non possunt a nobis praetermitti: cuTurcarum Imperator persimiles sumptus facere non cesset, atque si classem emictendant' instrueret. est enim tam elato animo, ut Christianos praeclare secum agi existi mare arbitretur, si se ipses defendere potuςrint . tantum abest ut se posse offendi ab

i ullo censeat; cum nulla Cc parte sibi uideas

109쪽

quemquam obsistere. Praeterea illi exploratum est, quod si uel soli piratae occidet

tis in unum conueniant, magis & numer

sam clatsem & potentem esticioni, quam illa fuit, quae silperiore anno cum sumina

omnium Christianorum dissicultate coacta est; & tamen faxit Deus ut tanta hoc anno cogatur. Possent igitur uel minimis accitis orientis auxiliis nos multo magis inse- stare, ne dum si uniuersiam classem coegerint: nisi diuino consilio refraenentur, atque expectarent, ut undique rma Christianorum conuenirent. Sed quoniam i diuinitus sibi oblatam rei praeclare gerendae opportunitatem Cthristiani principuparulfaciunt, cum neque tot sitorum cladiabus , tot damnis, tot publicis ac priuatis sumptibus , tot incursionibus, caedibus . rapinis, p0pulatiunibus sitorum xeForum

citantur, uereor ne ira Dei rabiem crudelis iniq in anno & immani belluae immittat, cui postea rosistere non ualeamuS .

Haec omnia notissima esse sanctitati tuaeserto scio,& quod animus tuus mirifice mcensus est hoc sanssissimo desideris auert dete latae calamitatis ab uniuerso suo greae: quare mihi uitio dari posset fortasse, quod ea consilia tibi percurrere uidear, quae tumulto melius cognquisti, ed tamen ςun

110쪽

38 illa mihi magis ante oculos quotidie obuersentur, & prope assidue; ita commotus suin ut supplex pro tuo patern' in omnes uiros bonos amore, & huius ordini xquitum nostrorum nomine , qui se pro Christiana religione sacrificare offerunt, a Sanctitate tua peterem et & praeterea pro Christianorum omnium pace & salute, ut sicuti sacro concilio celebrando propter tranqWillitatem Christianorum nullis neque laboribus, neque si imptibus peperciasti; ita nunc aliud non minus necessarium cogas, si non ad delendos perpetuos hostes 'Christiani nominis, at saltem ad arcendas R propulsandas iniurias, quae assiduae Christianis inferuntur: cum tot captiui quotannis abducantur, & ad hostes intra suos fines coercendos. Nunc summa lacultas est huius rei aggrediendae, quoniam summa pax est inter Christianos principes: inter quos si fortuna aliqua bellum excitaret, hi nemine postea impediente omnia ferro flammisque deuastarent . Sed quoniata' hoc negorium & Deo acceptissimum omnium , & tibi in perpetuum honorificentis. simum re confido, spero me tantum se licitatis a Deo consecuturum, ut diem i, tum felicissimum uideam, ante quam comcedam naturae. Mod si longior sui stri .

SEARCH

MENU NAVIGATION