장음표시 사용
111쪽
hendo, quam tua grauissima negotia patiebantur , suppliciter a te uenian a peto, rogoque pro singulari tua clementia, mihi in meis grauissimis molestiis desis . 'Melitam. id. Maij. N y N C, ut ad triremes illas, quae mulites in insulam expositerant, redeamus, inlae Messanam reuersae ibi denuo instruebantur, quibus parandis tanta usi sunt diligentia, ut Non, Quint. sexcenti Hispani trir mes ingressi sint, equites itero Melitensis militiae, & milites a Pont. Max. missi trecenti , Pompeio Columna omnibus his praefecto . erant triremes illae tum uoluntariis itum etiam coactis remigibus munitae: at que coactis promissa est libertas, si totis uiribus nixi fuissent remigare , donec in Portum perueniretur: tuin postea futuri essent stipendiarij milites . vehebatur praeterea his triremibus magna frumenti copia , & pulueris tormentarii, & salnitri, de plumbi: quare non parum erant onere ima peditae. Sed, cum in portum ampliorem appellere satirisient, eorum conatus difficillimus ab omnibus iudicabatur; & qui ad optatum finem fere non posset perduci, cum Tureae arce Sancti Elmi potirentur, omniaque loca circum aggeribus, &προ dulii terraceis,& bellicis tormentis o
112쪽
supassent, omnemque classem haberent
in portu Mars amulatio. uerumtamen ta
ta erat desidcrij magnitudo ferendi subsita dij illis, qui obsidebantur, ut omnia' tuta& expedita itinera sibi uiderentur ; nuulumq; timerent periculum, cum spem omnem in diuina ope collocassent. omnes igitur alacres uela uentis explicarunt , atque ita laeto uultu, ut nullas neque tempestatis minas ininire fortunae iniurias posse timere sibi uiderentur . quare Melitam uer sus proras obverterunt. cum uero distaret
adhuc ad decem millia passuum ab insula , catascopi uni mittunt, ut sibi significaretur an possent tuto in portum peruenire. cum deinde distaret nauicula exploratoria ad quatuor millia passuum; signum e castello Sancti Angeli extollitur, quo significatur esse recedendum .hAt uero Turcae
ut id signum impddirent, quo minus uideretur a nostiis,bellica tormenta & selope tos eodem tempore in id signum dispi serunt, ita ut totum coelum fumo repente fuerit repletum . quod tamen frustrat factum est, cum nostri iam recedendi signupercepissent. Sic igitur recedere iussi sunt, tum quia Valetianus non magnopere Opus habebat eo tempore illis siubsidiis, tum etiam ne tot uiri praeclari , cum p
113쪽
riculo plenus esset conatus, sortunae arbitrio committerentur. quippe cum statuita sent hostes iam sex dies ut quaedam trir mes in faucibus portus Marsamusetti pernoctarent apud arenam, ne ulli ingressus Pateret aut exitus . quod hostium instit tum cu e captiuis cognouisset ValetianuS , noluit illa auxilia ad se uenire. cum leuius praelium,quod commissum fuerat a subsidiariis recentibus militibus, auditum fuisset in ciuitate, ita erecti sunt militum urbanorum animi, ut hostes illis imbelles uiderentur . quare cum quaedam armenta
hostes abegissent, equestres tanto impetu in eos seruntur, ut caesis nonnullis ex hostibus ab insectatibus reliquos uel ad puppes classis peruentum sit. Turcae cum suorum fugam uidisient , ad arma conclama runt , atque omnes pulsationibus murorum relictis ad tabernaculum Bassae se recipiebant. Id cum sensisset Valetianus, putauit hostes parari ut totis uiribus oppi dum adorirentur . quare statuit in insulam accedere, ut res oppidi magis confirmaret : cum uero se frustra id agere sensis.set, recessit. illi,d sane intrepidi & magni animi fuit indicium: sed non tam corprvis, quam animi firmitudo in principe r quiritur; qui tam caeteris praestare prudem
114쪽
tia & iudicio debet, quam potentia & auctoritate; cum omnis, quae sub ipsius imia herio est multitudo, ad recte a principe iudicata exequenda accingi debeat: est enim
tanquam anima in castris , imperator, cuius munus totum collocatum est in recte
iudicando de prouidendo & imp.randorat reliqua militum multitudo manus est Principis , unde recte manus nuncupatur . Cum uer' anima maxime opus sit corpori', in cuius salute multorum salus continetur
membrorum; minime laudabilem principem illum duxerim, qui cum totius exeracitus periculo, se ipsum periculis, nisi cum necesse fit , exponat. nam qui se non sine multorum caede & ruina cadere posse in- 'telligit, debet seipsum prudenter seruare . at contra doliortium praefectis nullus te ror , nulla pericula, nulla uis hostium, sed gloria tantum, quam sua uirtute armis sibi comparabunt, & principii decus, & strenuorum uirorum ossicium ante oculos obauersari debet: quae omnia priuatis etiam militibus iunt proponenda: quibus pro rebus praeclare gestis omnibus digna praemia& honores concedi debenti quare nullus stimulus acrior homines ad ardua quaequet impellit r uidendumque ne priuatorum Praeclara facinora praesectoriun cohortium
115쪽
inuidia obscurentur aut occultentur . equhdem cum recte considero , nulla capior admiratione , cur Solymanus imperij sui tam late fines propagauerit 1 cum apud illum loca honorificentissima uiri fortissimi M sprudentissimi teneant; qui omnem nobilia talem in praestantia ingenii, & in animi dotibus sitam esse arbitrantur; apud quem, una excepta religione, multa laudabilia, multa iusta, multa praemia pro meritis cuiaque proposita sunt. Sed, ut ad propositum opus reuertamur , tertio idus .int. Regulus Algerii cum uiginti &septem trir mibus , & nonnullis dicrotis ad classem accessit, quibus uehebantur duo millia &ducenti pedites. Is regulus cum nuper accessisset, discruciabatur, quod ab iniatio eius obsidionis non affuisset: & cum cupidus esset mirifice alicuius praeclari edendi facinoris, ut suorum aninios etiam experiretur, petiuit a Bassa, ut sibi liceret primo oppidum maritimo praelio adoriri. huic non solum concessum est libenter, ut suae dementiae poenas lueret , sed etiam recentium Turcarum duo millia addita, quo alacrior negotium c pesseret. Summa igiatur diligentia ad loctoginta uel nonaginta
nauigia e portu Marsamusetto, qua ex pa
te Regulus Algeru oppidum inuadere docreuerat ,
116쪽
creuerat , adportantur & scaph, praei
rea, lintres, acalia , nauiculae complures. Ea ubi uidisset Valetianus,hostium c5silio opportune cognito, cum & a translatagis monitus fuisset, cum quanti esset id negotium animaduertisset ; .e uestigio duos Melitenses nautas iubet accersiri quibus cum essent spectatae fidei, & singularis ingenu , plurimum confidebat . his Turcarum consiIiu aperit, & quo pacto sint hostes oppidum invasuri: aliquod remedium aduersus eorum consilia excogitan dum esse inquit, ne possent i stium naui gia milites ad radices moeniorum oppidi
exponere. Hi nautae, re percepta, ambo in eam sententiam deueniunt, ut eX an
temnis triremium, paruisque trabibus, &ex aliis lignis, ad id accommodatis , cathena quaedam fieret ferreis annulis annexis, quae ab acumine oppidi ad eum locum, ubi erant oppidum invasuri, protendere
tur i ita enim futurum , ut nullum reli quum esset periculum. Haec cathena Valetiano ualde opportunum remedium sore
uisa est: quare sequenti nocte perficituri,& in loco illo diligentissinie firmatur. ιCtim hostes manetimpedimentum illud , quod a nostris obiectum fuerat, uidissent,
117쪽
diu consilij inopes constiterunt; quia nullo
pacto , sicuti decreuerant, .milites oppidum invasuros poterant exponere: Durri haec secum iii animo considerant primores exercitus ; quo pacto transigenda sint, qui
d am Regulum Algerii adit , profitetur se
iliam cathenam incisurum: atque multis lpollicitationibus Reguli inuitatuS, sum- pta securi, se mari exponit. hunc sequuntur tres alij: eo prosecti,super cathena sedentes eant incidere adorti sunt: at quit
que e hostris; sti ictis gladiis ; eo adnatant,
atque duobus caesis, reliquos in fugam uertunt. quare nemo post eam eidem ad caedendam illatii cathenam tam temere accedere ausus est . Ndque tamen illa de causa Regulus ille ab instituto opere desistit: summa diligentia omnia ad illud negotium necessaria compasai: quare idibus postea die illucescente totis uiribus oppiduna
terra ni arisque adoriuntur. Et quoniam
tormenta bellica oppidi eo conuersa suerant , qua uentura erant hostium nauigia; tanta uis illorum fuit; ut breuiore spatio trium horarum cisa sint & demersa ad duo Turcarum millia ,& nauigia ad duodecim infracta, & naari absorpta: Magna pars illorum cuili ad cathenam adiissent
118쪽
neque possent milites exponere, ad acumen oppidi det tenerunt; sed nulla re gesta, in castra recedere frustra coaisti sunt. Qui terrestri praelio oppidum adorti fuerant, ad quinque horas dimicarunt . in quo ce tamine multi Turcae ceciderunt, e nostris
uero ducenti . Caesiis est globo ferreo in illa oppugnatione uir illustris Federicus Toletanus, ordinis illius eques, Garciae Siciliae Prorege filius, Gordes Gallus, Franciscus
Sanoghera, & Ioannes eius nepos Hispani, Medinae Commendator. Cum animaduerteret Valetianus, quanto in periculo res
Melitensium uersabantur , si diutius bellum id protraheretur propter assiduitatem
laborum, cum nunquam ab armis recedea re liceret, semperque foret cum recentibus hostibus dimicandum, cum nullum nuntium adhue de subsidiis accepisset, quamuis Christianorum classis singulari
diligentia instruebatur ; decernit nuntium ad ciuitatem mittere, qui e Burgo enata estuit, & inter hostes, nemine sentiente, elapsiis, incolumis in urbem peruenit. hic li- teras ad Toletanum serebat, quibus a Valetiano postulabatur, ut saltem suae trire mes cum equitibus Melitensis ordinis, qui erant Messanae, ad se mitterentur, cum
119쪽
nillitibus quotquot cόnueni possent. R- .gnumqvie dedit quo uiso, in portum tu- tb intrare possent. Illo ipso tempore Hispanae triremes Messanam conpenerandcum omnibus equitibus Melitensis militiae, undique ex omnibus nationibus collectis. Cum uellet igitur Toletanus duas triremes suas ad illum mittere, duos celoces: cum literis secretiorum notarum ad Valeti num misit, quae de aduentu duarum triremium illum certiorem facerent, & ut signa intelligerent quibus cognosceretur .an accedendum uel recedendum esset. cognitum fuit postea alterum celocem quo multa pharmaca aegrotantibus couehebantur, cui praeerat Ortandus Pilotus, in potestate hostium uenisse. alter celox & si incolumis euaserat;& ad Burgum peruenit, tamen nostri summa consilij inopia . tenebantur , quo pa cto triremes illae forent admittendae . nam per aliquot iam dies nulla esse poterant inter ciuitatis& Burgi homines commercia, quae sustulerat e no stris trium captorum ab hostibus, & crudelissime tractatorum exemplum; qui iter illud facere solebant: ad quam rem accesserat diligentissim, nonnullarum trire-inium ante portum custodia. His rerum
120쪽
dissicultatibus nostri circumuenti, quo pa' icto essent triremes illae admittendae, co siderabant. sed tamen, ne rerum omniuriuno tempore iactura fieret, quia Valetla nus illas triremes poposcisset , uisum est oportere hanc partem rerum fortimae arbi trio esse committendam. Hoc 'igitur consilio expediunt Sae triremes: sed tamen uisum fuit non pmnes equites esse mittendos : quare quadraginta' solum profecti sunt cum satis apto militum iumero misi sus est cum ea, manu Salazarus Hispanus
in quadam Haliade amplior; . ut tanditi
triremes remulco traheret do c Sacrum
iunonis possent prospicere, atq; inde illan, ad insulam praemitterent, ut hostium exei
citum exploraret. Nunc, ut eo redeamus,
unde discessimus; non oblitus Bassa eius cladis, quam ab oppido acceperat, cuni Hagis etiam exarsisset animus ultionis desiderio, ita studiose moenia tormentis di- uerberabat, ut uix possent nostri reparati'
nes facere, quominus sequenti die tormentorum impetu per aera ferrentur. Dum moenia ita pulsarentur ,.hostes ponte quendam extruxerunt , queni postea in sessis eius oppidi deposuerunt. Eum cum no