Commentarii Hieronymi Comitis Alexandrini de acerrimo, ac omnium difficillimo Turcarum bello, in insulam Melitam gesto, anno MDLXV. Addita sunt singulorum locorum interualla, necnon mensurae, & obiter obscuriorum locorum explicationes. Cum indice rer

발행: 1566년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ptiuus, quo tempore Christiani potiti sunt

Patris, & perhumaviter ab illis tractatus, non mediocri beneuolentia Christianos

prosequebatur ) cum se plurimum prodes ti posse Christianis intelligeret obsessis, inesset a consiliis Basta, omniaque consilix hostium cognosceret, decreuit secum iri .animo cum terra transfugere nullo pacto pos*t, maritimo itinere ad oppidum Sancti Michaelis euadere. id saepius cum e pertus es Et frustra, tandem incolumis euatit: at non .sine periculo, quia & stlopetia displosi, & sagittae missae complures in illum fuerunt. Hic docuit Valetianum nota solum quid decreuissent hostes in post rum, sed etiam quae mox essent facturi ob sessi in acutiore & eminentiore parte Oppidi ad repellendos quosdam hostium c natus. Idem cum utilia consilia nostris se peruisset, inuadentes etiam hostes fortissinae cum nostris pugnando repulit. Post solutam obsidionem Romam contendit, Ma summo Pontifice perbenisne acceptus disnam mercedem sitae beneficentiae reportauit: quippe qui non solum de Melitensi ordine equitum , .sed de uniuersis Christianis esset benemeritus . tum ad Philippum Hisp. Regem contendit, ut illi utiliter consilia Turcarum Imperatoris aperiret. Veruss

et i

92쪽

ut ad Mesquietam redeamus , a ctis πι- aettani literis, iussit actuariolum instrui, i quod ingressus Coronellus Melitensis mili- tiae eques in Siciliam quam citissime comuolaret, & ad eos literas dedit cum his, qua in Sicilia morabantur; ' cla imi Commendat. ct equites. O ST diem trigesimum quartum, ex quo Turcica classis omni maiorum nofrorum memoria numerosios, magisque instructa ad insulam Melitam appulit, arcem Sancti Elmi decem hominum millibus obsidens cinxit, & triginta ac duobus m ratibus tormentis ita concussit, ut neque uis moeniorum , neque reparationes interius, qvie fierent a nostris summa dilige citia, protegerent. fossae impletae sunt eius arcis, & pontes ex antemnis facti, super qu0s iactos supraruinas sine ulla molestia pertransirent. Verumtamen cum bis ho sies. totis cohortibus arcem fuissent adorinti, cum nostri multa leuiora praelia exciatassent, dia se intrepide ac gloriose in omnibus certaminibus defenderunt, ut hostes cum multa suorum caede semper pepulsi fuς rint, signa erepta, duces obtruncati, attrordinis Sancti Ioannis

93쪽

ipse etiam Dragulus cecidit. Sed quamuis animus non deest humanis uiribus alia quando , solet corporis firmitudo animo aliquando deesse. Nono Cal, Quint. ante diluculum hora tertia hostes arcem Sancti Elmi totis uiribus terrai marique inuaserunt, omnern classem e Marsasirocco circa arcem collocarunt, ut Oppugnatio esset

potentior; qui conatus & pugna ad merudiem usque perdurauit. Cum nostri, qui arcem defendebant iam diuturno certamune , & multa caede hostium, & calore solis & armoru defessi essent, cum nulla subsidia possent accipere, tote partibus in arcem irruentes hostes non amplius sustinere potuerunt , quare omnes crudelissime trucia

dati sunt. eo ipsb tempore has literas cum summa celeritate ad me dedit ordinis nostri praesectus, quas etiam ad uos mitto, ut intelligatis quantam iacturam fecerimus ;& quo animo is tulerit, quod nulla subsidia illi missa sint, cum toties id a ubbis petierit . Nam iacturam illam uestra prope causa factam fuisse uidetur existimare . Nam tametsi arx illa non uidebatur tamdiu posse defendi, tamen tanta erat illorum , qui locum defendebant, animi magnitudo, ut quibusvis uel paruis subsidiis Posse confirmari uiderentur usque in Um

94쪽

- 3ouentum Toletani cum uniuersis auxiliis,

Sed quoniam per literas iubeor ad uos scribere , ut patet ex ipsis litexis, uos rogo ut suppliciter a Toletano illi subsidia postuletis, commemoratis etiam beneficiis , quae noster ordo in Maiestatem Catholici Regis pro uiribus contulit: ac propositis incommodis, quae si hostes Christianorum

omnium communes insula potirentur, essent consecutura. Nequς timendam esse monerent Turcarum multitudinem, quia ut e captiuis intelligitur, & e Christianis transfugis, hostium triremes conquassatae sunt ac debiles, quas centum triremes mediocriter instructae possent profligare. Verum quoniam hoc uestri est muneris , &quoniam in celeritate totum pondus rei positum est, uobis eligendum relinquitur commodum hean iacturam reserre mali tis , ut Coronellus nobis coram explanabit,

qui etiam illa ipsa de causa ad uos ita iub te V letiano proficiscitur. Vos igitur ob secro ut quantam potestatia diligentiam adhibeatis, quo & ordinis nostri honorem,& ordinis principem, & omnium Christianorum dignitatem , quae in hoc uno certamine uidetur esse proposita , opportunς defendere possitis . ex hac urbe Melita

VII. Cal. Quint. M D LX V

95쪽

C V M Messanam igitur Coronesius aduentasset, mimaduertit classena Christianorum non ita celeriter posse comparari, ut opem serret laborantibus obsessbrtina r . bus et cum quia triremes Hispanae nondiam accesserat, tum quoniam Ioannes Andrea

: Aurias cum uiginti & octo triremibus erat reuersurus,quibus quatuor millia pedituimasportaret, qui duce Chiapino Vitellio in Etruria cogebantur. Vbi uero animaduertissent Melitensis ordinis Equitesiquan tum detrimenti rebus 'omnibus tam diuturna mora afferre posset, statim ad conci lium, quod inter ipsos indictum fuerat,ac cedunt; atque propositis periculis quae e tarditate auxiliorum consequi poterant, omnes de cernut Dijs sauentibus uel clam, uel ui , si alifer fieri non posset, opem ferre omnino obsessis. Principes illorum sub- 'lidiorvin delecti fuerunt duo ex ijs. hi pro-

sese negotium maturantes ad Toletanum i

adeunt,illi pro magnitudine beneficiorum: quae non modo in Philippum regem, sed

in omnes Christianos contulerant, rogas, ut negotium adiuuet. Se magnos sumptus ostendunt anno praeterito sustin uisse, cum

Pionias oppidum expumasset; qua in re nullis neque sumptibus, neque .laboribus peperce*nt, seclin commeatu omnis

96쪽

ris:&Hunitionibus, &nauigiis illum tuu runt, ac neque ipsis quidem Melitensis mi Iitiae equitibus pepercerunt, ut illud ad suae Maiestatis sommodu, & ad omnium Christianorum qilietem spectare cognouerunt. esse e uini aequum illis inter miseri sopem fert', quorum ossicio per felicitatem, &tranquillitatem . r um i omnium usi fuis sent. Ilis praeterea addiderunt quod o cupata ab hostibus com nauu ibus Melitae insula, neque Siciliae quidem ora pacata fu

tura esset, quae tam caeteros contenanentem

ει tam superbum hostem propinquum lia Pheret. Quare non minus Toletani de Philippi Regis reflatre hostem illuna a suis finiabus arcere, quam ipsorum etiana Meliten- sitim. Videri enim nunc agi de insulae Melitae, at re ipsa de totius Italiae. salute, dc Imperio uno praelio dimicari . His aliisque rationibus compluribus in medium allatis, denique postulatum est a Toletano ut quatuor millia militum concederet, cum qRibus omnes illius ordinis Equites, de uiri illustres praesentes, alijque gloriae cupidi 0 uigassent, auxilia Melitensibus allaturi . Sperabant enim fore ut eorum uiribus si non opprimpretur, at debilitaretur saliena& retunderetur hostium audacia: cuui rebus interim non ita urgentibus ualidior

97쪽

auxilia possent comparari, quibus Turcica classis posset ex insula depelli,uel etiam profligari . Dum haec secum in animo cogitaret Toletanus, &quid sibi agendum eia set expenderet, eo forte tabellarius a Phia

lippo Rege praesto fuit, qui illum in senter tiam citissime impulit. Respondit igitur illa, quae postulabantur , sibi esse periculosa, & ad totum negotium postea ualde fore incommoda, si sortuna aliqua contigisset, ut aliqua parte triremium priuaretur. Verumtamen si uellent tantopere in insulam deportari , illud commode fieri posse,

per duas triremes, quae aderant eius ordi nis , quibus & ipse duas e suis erat concessurus; per has enim & equites & copias Roma profectas comportari posse. Id cum de

Iecti ad comparanda subsidia percetissent;

neque plus eo se obtinere posse uiderent. eam auxilii opportunitatem quantulacumque esset non negligendam duxerunt. Binae igitur Melitensis militiae triremes , &totidem Toletani instruuntur, cum o sto ginta equitibus Melitensis ordinis, & sexcentis peditibus, qui iter Melitam uersus capientes uiginti dies in mari fuerunt,quia propter mustas maris tempestates descensiones facere, & in terram exire non potuerunt. Iussi sunt praeterea non prius e trir

98쪽

haibus exire , quam intellexissent an arx Sancti Elmi a nostris adhuc teneretur :Hac de causa nauidulam exploratoriam miserunt, quam se dixerunt per tollina diem crastinum expectaturos. inde uero tanta maris pertiirbatio coorta est,tantaque tempestas, ut triremium praefecti quamuis secerunt qu6d dixerant;tamen qui ad urbem accesserant , promissam celeritatem serua re non potuerint . cum igitur dubitarent ne catalicopium uenisset in hostium potestatem Hieram se recipiunt, ut ibi aliquid intelligerent, eo prosecti arcem nostrorum praesidiis defendi cognouerunt, atque ad insulam redeuntes loginquam face classica uident. quod illos in suspicionem induxit, quod capta exploratoria nauicula hostes

illos praestolarentur . Verumtamen cum

ignis in eodem loco non diutius persisteret, id fieri crediderunt , quia hostes in imu in

tutiorem locum conuenirent, ob temporis iniuriam . Deinde cum Hieram rursus

redijssent e Gallo quodam eius militiae quite, qui e Melita exierat, cognouerunt, quod is tanquam melioris, & tutioris ilia neris signum illum ignem accendisset: qua' re in ferendis subsidiis non aera solum , uel mare grauissimos aduersarios nacti sunt , sed is etiam igius aliquantulum illos retar-

99쪽

dauit, & prope ex insula auertho Verumtamen, ut placuit diuinae bonitati. ad III. Cal. Qtrint. milites per noctem descensiones faciunt ad Petras nigras, qui locus Lia lybaeum spectat. Discruciabatur Vale tantis interea nulla sibi mitti auxilia , cum tam diu ad suos scripsisset; ac neq; per suas quidem triremes : sed nihil in mari repugnantibus uentis, cum praecipue ibi sit uentorum Imperium, confici potest. nam tam aduersa fortuna usi sunt nostri serendis auia xiliis, quam prospera hostes cum arma Melitensibus importarent. Hostes enim tam secundos uentos, tam facile & placidum mare, tam omnia felicia Mesitam uersus nauigantes experti sunt, ut ipsi prope pro

Neptuno mari imperare uiderentur : cum

intra quinque dierum spatium ad sexcenta millia passuum nauigauerint, ita illis arridente & duce fortuna, ut neque remum quidem fregerint . at contra nostris quid

non aduersum in tam breui spatio itineris contigit e dicunt enim ad sexaginta millia passuum abesse Melitam a Sicilia , in

quo tam paruo maris traiectu, & in caeteris dissicultatibus, quae obuenerunt, multi dies sunt consumpti. quam fortunae ace

bitatem non sunt einerti λ quae non dimcillima habuerunt λ nam Iunio mense peruiginti

100쪽

iuginti dies circa Melitam insulam uagari

coacti sunt, neque mare tranquillum unius horae spatium inuenire potuerunt. At egressi tandem, quanto asperiorem fortun min mari fuerant experti,tanto benigniorem in terra inueniunt: nam ciuitatem nullo negotio ingrediuntur , nemine ex hostibus non modo non impediente, sed nec sentiente quidem. Enimuero dum nostri uiuentorum, marisque perturbatione impediebantur , ne exirent e triremibus, a Gra CD quodam pene per proditionem hostibus sunt indicati . nam cum densissima nebu- Ia per eos dies aliquando contigisset , puer quidam e fenestra castelli desipiciens, tanquam hominem quendam per eam nebulam uidit ; qui territus se Turcam conspexisse ratus exclamauit. ad eius uocem exciti quatuor milites Graecum comprehendunt, qui captus, nam priefectorum iniussu e ciuitate in Burgum accedentibus capitale fuit propositum supplicium) & to mentis addictus, se in castra hostium uelle proficisci confessus est, ut illos de auxiliis, quae accesserant, certiores faceret: ut illi in insidiis collocati captiuos facerent ;cum se magnum emolumentum ex eo nuntio relaturum speraret. hic in quatuor partes discinditur, ne postea occasionem na-

SEARCH

MENU NAVIGATION