장음표시 사용
81쪽
jibi uideri, neque praesenti militiae conse re tot praeclaros & tam sortes uiros tam aperto periculo exponere, &tanquam crudelissimis hostibus trucidandos obiicere. cognoscendas esseti ires hostium, assiduitatemque certandi: non posse paucos multis diutius resistere : posse hostibus subsidia recentia a suis mitti cum laborauerint, at nostris interclusam esse subsidiorum uiam, in aperto loco omnibus tormentorum ictibus expositos oportere hostros dimicare, quare necesse esse uel ferro, uel labore denique ab hostibus uinci. Consulendum esse omnino illorum militum saluti, atque ad meliorum locorum defensionem illos esse reservandos; cum natura loci non amplius illos posset defendere. Contra Hispanus fossas castrenses ualde esse utiles memorauit, animos praesidiariorum militum constantissimos esse & pugnandi cupido quare locum non sibi uideri tam cito deserendum . Sed quia pauciores sunt qui ,recte in rebus singulis iudicare cognouerint,& deteriora consilia plerunque sequimur , idcirco cum haec memorata fuissent in concione,decernitur denique locum esse nunc
etiam per aliquot dies defendendu: qui pe cum non sit eius ordinis consuetudo loca munita tam facile relinquere, sed si
82쪽
gulari constantia & animi magnitndine
superborum hostium temeritatem reprimere . Existimant quidam si relictus fuisset locus eo tempore, id fieri non potuisse sine summa eius ordinis infamia, atque hostes ea re nimis elatos &obsessis intolerabiles futuros. Ego contra sentio , nihil
magis sormidabile esse cuiquam, quam sapientiam & prudentis hostis consilium: quod situm est non solum in utilium delectu, sed etiam in iis relinquendis, quae non modo aliquod damnum, sed etiam nullum commodum sint allatura. at contra nihil magis hostium animos extollere ad spem rerum omnium potiendaru, quam si uideant quod loca inutilia, & quae nullo pacto defendi possint, tamen obstinate &fimprudenter defendantur.na sicuti mendacibus , neque illa quidem , quae uera sunt, creduntur.; ita loca omnia expugnabilia putantur , quae ab imprudentibus hostibus defenduntur . uerum ut ad hostes redeamus ; illi tanta diligentia, quod decreuerant, pararunt; tantaque ceseritas accessit rebus omnibu , ut breui omnia nauigia circa arcem sancti Elmi cu omni exercitu coacta sint cotum est igitur media nocte ubique arx terra marique inuadi, scalae undique; illidique pontes admouebantur.
83쪽
undique bellica instrumenta reboabant, nam triginta & duo canones exiguam ii tam arcem diverberabant, quae sola res poterat 3c locum; &defensores in puluerem
comminuere. nostri tamen neque tam acri murorum pulsatione, neque tot ho sium millibus deterriti, fortissime resist hant, atque cum optimam illam opportunitatem essent rati se ipsos pro defensione religionis sacrificandi, tam strenue pugnarunt , ut non solum clarissimum uirtutis suae specimen dederint, sed etiam demo strauerint summam in iis esse sortitudinem, qui omni uitae spe abiecta tamen ne turpiter ac belluarum more morerentur , Pro gloria, & perpetua uirtutis suae memoria decertarent . Hinc inde caedes igitur oriebantur frequentes, cum hi ascendere, . illi detrudere niterentur: & iam a media
nocte certatum erat ad tertiam diei h ram , cum hostes nulla re adhuc erant su-- periores. Sed tanta uis erat tormentorum arcem undique uerberantium, ut mcaenia ad scopulum usque , super quo fundamenta locata erant, euersa & rasa fuerint. ceciderunt e nostris plures quadringentis; a que ferreo globo canonis laniati sunt uiri illustres prae caeteris Monserratus , α Caras Euboicus . Neque tamen tot cae-
84쪽
des , quae animos cuiusque facile consternare possent, nostrorum animos d terruerunt , sed nescio quo pacto serociores etiam essiciebantur , nullisque cedebant dissicultatibus . ita enim repente illos inuasit gloriae stimulus, quae nusquam
est , nisi in arduis & difficillimis rebus
constituta , ut uix credi possit quanta ui itute, quamque intrepidis animis arrepta.
ut hostium signa; quae defixa iam fuerant
Ianiauerint, centurionesque &signiferos, ct multos cohortium praefectos trucidauerint. Verumtamen cum iam succresceret meridies,&sol non mediocriter incaluisset, nostri caedendis tot hostibus fessi, diu rnaque pugna fatigati ; cum ijdem cum semper recentibus hostium copiis confliactassent, nam semper noua subsidia, illis submittebantur) uincuntur denique: sed
tanta eum hostium iactura, ut nemo cecia.derit, libn totus fere Turcarum sanguine perfusus. nam tametsi mille & trecenti e nostris in ea pugna sunt desiderati, inter quos Equites I 3o. tamen cum omnibus statutum sit semel mori, id non leue solatium esse debet, quod uiri boni praeclarum uirtutis suae argumentum ediderunt , Nperpetuam eximiae fortitudinis memoriam transmiserunt ad posteros . ea clade
85쪽
ham insigni accepta Valetianus summum dolorem , quem e iactura tot insigniumuirorum ceperat, dissimilauit, ne metu suorum animos consternaret , omnesque laeto animo esse hortatur, partim caesortunnumerum extenuando , partim loci imbecillitatem & angustiam accusando , partim diuino consilio propter aliqua peccata illud accidisse criminando. atque nihiInouum fuisse dicebat, cum res huiusmodi in bellis diuturnis nonnunquam contingere soleant. affirmabat multo infirmiores esse factas hostium uires tot uiris insigniabus deploratis, tantamque stragem Turcas cepisse, ut potius uicti fuisse, quam ui-eiste Melitenses iure uideri possent . atque, ut paueis complectar, nulla suorum i ctura, hullaque rerum difficultate Vale tanus ab ea spe uictoriae deiici poterat, quam prius in animo conceperat, quam non in humanis uiribus, neque in fortitudine militum, neque in rerum bellicarum
apparatibus, sed in diuina bonitate sitam
esse putauerat:quae quidem spes non, nisi in uirum bonum, & iustum, & temperantem fere cadere solet. atqui cum res ita successisset has literas ad Mesquietam umbanis cohortibus Melitae praefectum scripsit , quo Toletanum , omnesque Melia
86쪽
tensis militiae equites, ac centuriones qui erant Messanae certiores faceret de sortu
na arcis sancti Elmi. ita uero se habent
ygiose, ct tanquam fra ter cari me. VPER infelix arcis Sancti Elmi
iactura grauissima nobis accidit, quae & si animum nostrum, ut debuit, do Iore singulari affecit ,3 tamen ut in mentem uenit haec omnia de manu domini proficisci, aequo animo perferre conati sumus. Speramus enim fore ut diuina clementianos protegat in reliquis certaminibus, quae etiam diu defendit. nam Sancti Elmi arx eo iam erat redacta, ut humanis uiribus non amplius defendi posset, cum nostri tot, tamq; acres hostium oppugnationes fortiter sustinuissent, nullo nostrorum adiuti subsidio, quod& maxime mittere debebant , & facile in tanto temporis spatio, posuissent . sed pro rebus omnibus Deo gratias agere oportet, a quo solo, ut hacte nus beneficia accepimus, ita in posterum obtinebimus. neque humanis uitibus considere opus est, nisi quae diuina ope excitantur: quando, neque literae nostrae, ne que diligentia, heque admollitioneS, ne-D a
87쪽
que mandata uel illos excitare potuesum: qui nobis parere debebant . non patitur angustia temporis ut in Brtunii, calamit iisque nostrae magnitudinem Toletano ex plicemus, tu facile nostro nomine, ad ilium perscribere poteris, omnesque amicoS nostros certiores facere, ut si fecissent, quae per literas . nostras monebantur,& si uel
parua auxilii misissent, inrtasVe arcem illam non amisissemus. atque, quod etiam magis esset. Italiae finibus calamitosum, uereor ne , nisi Tollatanus, decreuerit cit0 gb hac obsidione nos soluere , nou Qppo tunus postea accedat: idque praesti tim, si ante obsideamur, quam parua illa militum auxilia nobis accesserint, quae tanquam in
somnis apparuerunt. Non diffidimus sane domini Dei nostri bynitati. . quem bis Nauxilia breui missurum; & optimam Tolς
tani mentem, oniniumque Chrstianoru salutis cupidam cuna summa selicitate in citaturum speramus, ut ad nos lib*randos ueniat. , cum totius uis negotii in celeritate collocata sit. Hostes cum totam ct stlami in portu Marismusetto collocarint expM
gandis locis intenti sunt, quaeiormentis insistabantur , uti nos etiam pro uiriuus in-
sestent. continuo lectis his literis mittito ad nos Sanctae Catherinae, Belcalcarae, Bel
88쪽
inesti, & Zorici centuriones cum sit c hortibus, ut eorum militum opera uti ponsmus: quondam sine illis maxima sumus in
rerum omnium perturbatione. Imperamus istitur illis per has literas, ut statim ad
nos iter arripiant, quorum auxilia maxime sunt nobis necessaria. Suppirciter diuinam clementiam rogamus, ut aliquem bonum nuntium ad nos mittatis, uosque & protegat Deus & fortunet. e Burgo VIII. Cal. Qirint. 'E T S 1 magnum est periculum ne lit
rete ueniant in manus hostium ktamen illas noluimus secretioribus notis conscribere', ut easdeni ad nostros mittere posses, quoniam 'hon mediocriter eius, qusillas affert, diligentiae confidimus: Verum ut ad be luas illas cruderissimas , olanisque humanitatis & misericordiae cxpertes reuertamus,
lingulare quoddam odij & crudelitatis genus in. eos equites exercuerunt, quos si miuiuos adhuc in arce inuenerunt ;ut omnibus 'patea quantopere dignum' est ut prorsus deleatur Turcicum illud nomen, tum sempiternum uene religionis adue
sariu ni , sed ' etiam 'omnis benignitatis &clementiae Arce igitur potiti, quotquot uiuos adhuc iiivenerunt,primum pectus sin.gulis ferro aperuerunt , do cor ut evulsi
89쪽
runt ; at postea caput amputantes illos nudos apertis pectoribus, & amputatis capitibus. ad triginta spectandos nostris, unde facile prospici possent, exposuerunt. HOS deinde Mostapsa purpureis superindumentis cum candidis crucibus indutos in mare dei ici iubet, ad obsessorum ignominiam. Seci quoniam mare aliquantulum sequentidie fluctuavit, illorum cadauera in portum
uentis delata fuerunt, quae cognita a nostris sepulturae sunt mandata. tanta uero
animi acerbit te incensus est in illos Valetianus, ut neminem e Turcis captiuum fi ri in posterum iusserit, sed omnes tanquam pecudes trucidari, omnesque qui captiui fuerant ad id usque tempus , caedimtur quorum capita extra moenia, ubi c stra metati erant hostes, deiect4 fudrunt. eo dem die scripsit Valetianus ad praesectum urbis & equitatus magistrum, ut ubi captiui Turcae quae de hostibus nuntiarent, auditi fuissent, occiderentur. Sequonti d inde die, Mostapha Chiaurem ad leti num misit, est autem Chiaur, cursor, & mandata serens principis appellatus apud Turcas, qui percunctaretur a Valetiano
num aliquam conditionem esset accepi ixuS.. accessit & senex quidam Hispanus,
qui captiuua erat in castris, cui libertas
90쪽
28 promissa est si nuntium ipsum ad Burgum usque comitaretur. Hi cum peruenissent ad moenia, Chiaur foris permansit, at Hruspanus quod iussus fuerat, Valetiano significauit, & an aliquam deditionis conditi nem esset accepturus, percunctatur . Hic audito pactionis nonaine tanta ira exarsit , ut nisi Christianus & senex fuisset nuntius , statim caesus esset, Detulit tamen illi optionem cum ira aliquantulum deferbuisset, num tecum in urbe esse mallet, an in castra reuerti. quod si mallet castra repetere, a se quam celerrime discederet, ac nuntiaret Chiauri, quod nisi cito recessisset a moenibus, ambo tormentorum globis laniati cecidissent. Hi reuertunt in castra; omnia diligenter Basta, quae audierat Hispanus , aperix, quo uultu excepti sint, & quibus minis recedere iussi; & quod nisi citissime recessissent tormentorum globis fuissent caesi, quod uix incolumes in castra sunt reuersi. His auditis tanta indignatione inflammatus est Bassae animus,ut rabidus prope factus palam profiteretur se nullum crudelitatis genus non in Christianos uelle exercere. Hoc cum sensisset unus e Spa chibus,Philippus Lascaris nomine, quae norbilissima fuit in Graecia familia; hic enim puer adhuc cum fuisset Christianorum cru