De Papae et concilii, siue ecclesiae auctoritate, B. Ioannis a Capistrano e Minorum obseruantium familia, concionatoris celeberrimi, opus nunc primum excusum. Eiusdem Speculum Clericorum & Defensorium tertii ordinis d. Francisci. Adiectis indicibus l

발행: 1580년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

M . B. Ioannis a Cari uno

sta annum probationis retinent proprium, &possunt disponere de bonis suis ad libitum, ut plene tractatur in c. benesciu. de reg. iur. lib. 6. interim tamen gaudent priuilegio clericali, ita quod quavis religiosus censeri cum effectu non possit , donec sit tacite vel

expreste proseisus: si quis tamen violentas manus in eum iniiciar, excommunicationis latae a canone vinculum non euadit,dicit textus ad lueram, in cap. religioso.de sen.excommv. lib. 6. ubi videtur

casus in simili, pro decisione nostrς quaestionis. Nam si tales' noui tit in tam arcta regula retinent proprium insta annum, sicut & in aliis religionibus,quia praedictum cap. benefici iam , generaliter loquitur de omnibus religiosis, scut etiam praedictum capitulu, religioso.& tamen praelati nouitii gaudent priuilegio ecclesiastico, ut sit pra patuit. ergo fratres, & sorores tertii ordinis retinentes prinprium & coniugium ex regula sibi data , quamuis cum effectu

religiosi censeri non possint, quia non profitetur tria substatialia, gaudere tamen debent priuilegio clericali sicut nouitii saepe dicti. Nam licet proprie religiosi sint censendi, qui tria substantialia .

obedientiam , expropriationem & castitatem regulariter pro fi rentur, ut In c. cum ad monasteri v. extra de sta.mo.& in cap.consaluit. extra, qui cleri. vel vov. & satis tractat Io. And. in cap. sane. extra de reg. iur. attamen multae personae ecclesiasticae iudicantur,& gaudent priuilegio clericali,quae praedicta tria substantialia minime promiserunt,ut conuersi, Deo deuoti, nitentes, milites beatae Virginis,& smiles, de quibus superius est tractatum. crgo sta tres & sorores tertii ordinis, quamuis praedicta tria substantialia non promittant, cum sint tamen personae ecclesiasticae reputan

dae, gaudere debent priuilegio clericali, per iura superius allegata. . Decimos ex tb probatur in simili de monialibus,quae vulgariter

dicuntur canonicae saeculares , & tanquam saeculares canonici viatam ducunt,ia Orenunciantes proprio , nec professionem aliquam

ficientes, quae tamen religiosae censentur per apostolica priuilegia a potestate iudicis saecularis,& alicubi etiam eximuntur a potestate di cesani: det ubi non sunt exemptae per Papam, subsunt dice cesano loci,& utroque casu ab eo visitantur tanquam ecclesiasticae personae. et hoc contingit propter mutationem status, qui est de statu laicali, ad ecclesiasticum, quanquam retineant proprium, dc aliqua substantialia de religionibus approbatis non profiteantur, non tamen eorum status, aut ordo, legitur approbatus, de quibus

422쪽

Defenserium terti, orae T. Frinci ci. Io

habetur in c.indemnitatibus.g. supradicta. de elec. lib. s. & in cap. attendentes. S.illasq; mulieres. de sta. mo. regulari.in cle. ubi glos. dicit super verbo, approbata.imo reprobata videtur. 18. quaest. D. pernitiosam. de praedictis etiam notat.in c. lilecta. in glos penulti extra de malo.& obe. ibi, contra generalem Ecclesiae consuetudine. Si ergo piaedictae notatae canonicae isculares tanqua ecclesiasticae personae,subsunt foro ecclesiastico, non habentes aliquam regulam approbatam , ut patet in dictis iuribus , quanto magis ergo Fratres de sorores de poenitentia tertii ordinis supradicti censeri debent ecclesiasticae plon ς. et ecclesiastico soro subesse, cu eoru status sit approbatus & regulam habeant specialem a sancta Romana Eccletia sibi traditam , solenniter approbatam atque saepe confirmaram Pro hoc etiam satisfacit quod noti glos I a. quaest. 3.ca. fin. super verbo , de sanctimonialibus. ubi glo. dicit, Argumentum est hic pro sanistimonialibus Theutoniae, quae possisthabere proprium, quia vestem religiosam potest quis habere in domo propria. 27. quaest. I.de viduis. ad id facit. 27. q. I. si quis

rapuerit. tamen talium monialium vita contemnitur. 18. quaest.2.

religiosam. haec verba glo .ibidem. Adde quod not. glo. 27. q. I. mulieres. ubi dicit glo. argv. quod in propria domo potest quis uti uestibus monacharibus, ct facere Votum. 33 . q. 1. quod Deo.& IO. q. I. vidua. tamen propter hoc non solent etat Votum , ut extra de conuersi. conrug. c. ex parte.dicit enim lex. Mulieres obtemptu religionis velatae, aut in monasterio regulariter vivant, aut in domibus

suis susceptum habitum caste observent. Fratres autem & sorores de poenitentia supradicti,aut in domibus suis, aut in locis eorum habitationis, habitum& regulam sibi traditam caste observent . secundum formam regulae,ergo gaudere debent priuilegio &c.

Decimosepti md probatur sic, Fremitae pol Iunt habere proprium. I9.quaest. 3. Paulus. alias incipit, econtra . ubi patet, quod Paulus primus eremita fecit testamentum , & caet. Patet etiam. I 6.quaest. I .qui vere. ubi glos firmat, qubd eremitae habent priuilegium clericorum, vi patet in dici cap. qui vere. & ibi etiam sto. tenet quod subsunt episcopis.allegat. 93.dissin ulla ratione . & ι I.quaest.3 . si autem.nec tamen habent aliquam regulam approba tam , nec aliquam prosessionem saciunt: imo dicit glo. in dic. cap. squi vere.qualem autem vitam habere debeant,non reperi. Cu igi,tur tales eremitae censeantur personae eccletia sticae , & gaudeant

423쪽

T Ioannis a Capi uno

priuilegio clericali et ergo multo sortius Fratres & soro res tertii ordinis,qui habent regulam approbatam & professionem secundum regulam sibi traditam , gaudere debent priuilegio clericali . Decimooctauo probatur sic, Quando reperitur in homine duplex status, consideratur vlti mus. C. ne de statu defunctorum . l. si mater .& faciunt notata in cap. cum de beneficio. de praeben. lib. 6. Sed cum ultimus status tertii ordinis fratrum & sororum , de poenitentia, sit tanquam status ecclesiasticus &non tanquam

status sarcularis , propter mutationem habitus & professionem quam faciunt, ut supra dictum est, ergo ecclesiasticae personae sunt 'censendae,& ecclesiastico foro subesse debet, & gaudere priuilegio clericali,per iura superius allegata.Confirmatur per simile. I 3. q. a. Ebron .f. fi. ubi consideratur status vltimus mulieris pro sepultura sibi dedita, ut sepeliatur in sepultura ultimi mariti. Cum igitur purus status. s. saecularis fratrum & sororum terti j ordinis sublatus fuerit per secundum propter habitus mutationem & professionem,quam faciunt, ut supra .ergo &C. Decimo nonδ probatur si Gunumquodque est denominandum

a suo esse specifico magis quὶm a generali , & indiscreta materia, ut dicit sudi ilissimus Doctor Dom. Baldus de Perusio in l.ex hoc iure. Sed esse specificum istorum fratrum 8 sororum rertii ordinis praelibati, est magis ecclesiasticum quam saeculare, cum habeant specificam regulam specificum habitum,&specificam sa-ciant professionem, ut in regula sibi traditur. Status autem saecularis & generalis, a quo satis distinctus est status praedictorum fratrum & sororum, ut patet expresse ex habitu,regula,professione , moribus,atque vita. ergo ecclesiasticae personae sunt censendae, de ecclesiastico debent priuilegio congaudere . Vigesimb probatur sic, in ambiguis benignior est interpretatiosicienda.ffide legib. l.in ambigua.& t.benignius.& l. s.ff de constitur. Prin. dc ibi per Bar. et maximὸ quando interpretatio est co sona veritati,ut notat Barr. in l. omnes populi,in 3. quaest. T dei stit.& tu. Sed benignior interpretatio est quod praedicti fratres ocsorores censentur peisonae ecclesiasticae quam 1ςculares, cum e rum status, qui est status poenitentium , & tanquam religiosus,st fauorabilis , quia summa ratio est quae pro religione facit. ff. de obg. 6 sumpl. Ω.I sunt personae.ergo & per consequens gaudere debent

424쪽

T senseritum tertiν Ond. B. Francisci. I I

debent priuilegio clericali. Hac partem tanquam veriorem firmatillultris Doctor D. Bart. de Saxoscr. E. de iure immun.l. semper.LI. ubi quaerit, an collegium fratrum de poenitentia tertii ordinis Beati Franciscio fratres ipsius ordinis, habeant immunitatem 1 muneribusρ dc dicit,isti quidem non sunt proprie religiosi,quia retinent proprium Ze uxores habent. Item non sunt clerici, quia non habent ordinem clericalem, habent tamen quedam modum de ordinem vivendi a sancta Romana Ecclesia apyrobatum, ut nota.incte. I. de reli. do. sunt tamen personae ecclenasticae, quae vocantur Deo deuotς. I 2.q. I. duo sunt.& dicit quod sunt exempti a iurisdictione seculari, de quod ipse vidit consilia plurimorum Doctoruturis canonici de ciuilis,qui consuluer ut tales esse exemptos a muneribus saecularibus & collectis, sicu i clerici. Et ita dicit consuluisse multos Ad uocatos de Curia Romana, inter quos suit etiam sic consulens Guido de Baisio, Arch. Bononiensis, qui scripsit super

Decreto & Sexto.& Dynus de Muxello.& hoc etiam videtur tenere glo. ffde mune.& hono. l. cura. g. fi . de dicit tales fore exemptos a muneribus, nisi antequam transirent ad hunc ordinem fuissent

huiusmodi munerib'obligati, sicut clerici vel Ecclesiet tributari ,

l. 1.de C. de his qui ad ecclesias confugiunt. l. I.& Ede his, qui nota. infam. l. 2. g. dc quantum. ff. de Vacatione mu. l. I. g. quare. C. de epic& cle. l.qui1 ub praetextu.& ff.de iure immu.l. semper.L. diuus. & facit quod plene notatur in c.v nico . extra de obli. ad ratioci. Hanc etiam partem firmat pro talium exemptione Illustris& famosissimus Do. Doctor meus, Do. Petrus de Ubaldis de P ruso in suo tractatu Canonicae episcopalis . in . principali. Qq6. . II. ex cuius fonte haec de quae percipere potui, tanquam insania. lus matris lacte nutritus,de corpore iuris canonici, hausi de carpsi pro modulo mei pusilli ingenioli. Hanc etiam partem tanquam, veriorem de probabiliorem tenent Paulus de Leaetariis, & Abbasci Io.de Imo. & communiter antiqui & moderni famosiores D ctores in d .cle. cum ex eo.de sen. ex m. de multi tractant in cle. I. de relig.do. Ex quibus omnibus concluditur, quod fratres & sorores de poenitentia tertii ordinis beati Francisci, sunt personae ecclesiasticae, et gaudent priuilegio fori et personae,et aliis immunitatibus,quibus gaudent clerici et alii religiosi. Sequendo praefatorum Doctorum sententiam veriorem,restat

nunc

425쪽

nunc rndere ad argumenta,et iura in contrarium allegata,quibus diuina fauente clementia,faciliter respondetur . Et sic patebit Q non obstant, secundum intelligentiam saniorem . Ad primum ergo argumentum sic respondetur. idelice quia illa Nerba Hieronymi dicentis, duo sunt genera Christianorum, α e. intendebant declarare, quod clericis omnia deberent est communia,& quod nullam inter se. insolidum, proprietatem haberent,ut dicit ibi textus,& xubrica ibi dicit, Clericis de Deo donoris, nec causas agere,nec aliquid proprium habere licet. Et in textu etiam fit mentio de Deo deuotis, s conuersis,quIconnumerantur cum clericis. ubi glos dicit, conuersi omnes dicuntur ecclesiasticae personae. IZquaest. . quisquis. re verberans talem incidit in

canonem . extra desen. excom. c. non dubium.& habent habitu illorum,cum quibus conueriantur. I Squaest.7. Qin noua actione. . Et licet conuersi, hic dicantur Deo deuoti,non tamen tenentur cotinere.nam quidam talium profitentur, quidam non. 27. quaest. I. ut lex continentiae. Nam acoliti sunt ecclesiastitae personae , --men non tenentur cotinere. Item licet templarii sint eccles asticae personae, tamen pollunt mouere arma ex permissione ecclesiae.

Ista sunt verba glos ibidem . ex quibus verbis patet, quod non continentes,& arma mouetes,sunt Ecclesiasticae personae, & supra

etiam probatum est quod Papa potest concedere quod aliquis re Iigiosus cum propria substantia remaneat in domo propria,ut supra,argu. Io.dede nouitiis argum. I F. dc de mulieribus, quae dic tur canonicae saeculares, argum. I 6.dc de eremitis, argum. II. Praeterea illud etiam immutatum est,uidelicet quod clerici hodie oca tempore August. potuerunt habere proprium ut patet Iz. q. r.eerte ego sum. Vbi Aug. mutat Consilium. de ibi permulta capitii lasequentia pate qualiter episcopi de clerici possunt habere proprium. Fratres autem de sorores tertii ordinis , tanquam Deo deuoti de conuersi, mutantes habitum dc statum ex permissione e etesiae retinent proprium . A liqui visunt in coniugio, quia non tenentur seruare nisi matrimonialem cotinentiam, possunt mouere arma in cassibus expressis in regula, sibi tradita . ergo sicut de sinpra nominati clerici, Deo deuoti,conuersi, templatii, eremitae, dccaeteri, de quibus supra costat gaudere debent priuilegio clericali. Et sic primum argum. nihil obstat. et Ad secundum argumentum respondetur, qu bd quamuis sta'

426쪽

Defensorium tertij O M. P. Fnancisci. Ia

tres & sorores tertii ordinis no sint episcopi, psbyteri, clerici, dce. sunt tamen conuersi professi, secundum regulam sibi traditam. unde & in d.c. ut lex continentiae,fit mentio. ubi plus dicit glo. delicet quod si aliquis obtulit se & sua alicui ecclesiae lacu lari, adhuc tamen potessicontrahere, de filius matris potest petere legii, mam portionem de proprietate Paterna. IT. q. .c. vltimo. ad prae icta faciunt notata in cap ut priuileg a. g. hoc aurem. extra de pri v. ubi glo. super verbo ,'mutato habitu si culari . dicit itaque habitus tales distinguat ab habitu saeculari, licet ex toto non habeant habitum monachalem, argum. 3 s. quaest. F. quod pari. talis largo

modo eccletiastica persona censetur. 27. q. I. Ut lex. ω I 2.q. I. tuo.

sic dicit ibi glo. ubi etiam Innocen.& Hos . notant, quod si tales

contraherent, tenet matrimonium , argu . extra qui cl.Vel V . consuluit.&Qveniens,& c. rursus. Archid.etiam in d. c. duo, in gl. quae

incipit, Omnes conuersi, in s. dicit quod tales, ex quo habitum mutant, ecclesiasticae perib nae censentur,de priuilegiati intelligun.

tur, argum. I L. q. 2. ecclesiarum seruos.extra de relig. do de xeno,

do chiis ad id e m. I7.q. . quisquis ubi idem Archid. in glo.ut sunt ibi, Templarii.dicit, vel dic secundum Ber. quod istud quod diciatur, Omnibus,&c. refertur ad eos,qiii in domibus suis vivunt, licet

sint resigiosi. 27. q. I. de viduis.&ἱcirca principiu dicti capituli, quisquis.dicit, sed quae est differentia inter deuotos & ecclesiasticas pes sonas, nonne omnes ecclesiasticae personae dicuntur Deo deuotae EPotest dici, qudd devoti dicuntur timorem & obseruationem Dei habentes secundum Papiam. Sed hic distincte dicuntur Deo D, uoti qui cotinetia voveruilin conuersione. Personae ecclesiasticae dicuntur et,qui non promissa continentia ad ecclesias saecu lares sunt eonuersi, ut coniugati , 6 hi omnes dicuntur personae ecclesiastigae. 27. q. I. Ut lex secundum Hug. Nam nomine castri civitas cotinetur. I 6H. I.& teporis. ibi, quia igitur Cumani castri sacerdos. Lxpiscopus,&c.glo. tamen in d. Qquisquis.dicit,quod Deo deuotiecclesiasticae personae, sunt conuersi,poenitentes, templarii, ω ho spitalarii,qui gaudent priuilegio clericali, vi 27.q. I .ut lex. I I.q. I. aliud. extra de sen excom.Parochianos.& ra. q. I.duo sunt. sic dicit ibi glo.Patet igitur ex pr dictis quδd fratres & sorores tertii ordinis,cum de facto sint poenitentes, & fratres & sorores de pomi, tentia in eorum regula titulentur, ergo gaudere debent priuilegio clericali, tanquam ecclesiasticae personae per iura superius allegata

- . . quanquam

427쪽

B. I oonis a Cacii uno

quanquam non sint episcopi, vel presbyteri, c. quia ultra praedictos in praedictis textibus nominatos, sunt qui gaudent priuil

gio clericali, cum una lex multoties per aliam suppleatur extra de tempo. Ord. I. in Ultima glo. Sicut unus Euangelista supplet, quod alter omist, ut patet in euangeliis , M otat Archidiaconus. a. q. s.consuluisti. o sic non obstat secundum argum. Ad tertium argumentum respondetur,quanquam tempore interdicti, fratres dc sorores tertii ordinis non admittantur ad diuina per fratres minores, no propterea tollitur vel diminuitur eoru regula,aut status,nec praeiudicatur eorum priuilegiis, aut immuni

talibus, nisi solummodo quantum ad id, quod decretum fuisse videtur in odium statium Minorum ,& ipsorum fratrum Asororum de poenitentia, ut dicebatur ad euitandum scandaluinaliorum,quod ab aliis Ecclesiis tali tempore excludebantur. Cuius decreti impulsiva causa suit, euitatio scandali finalis, in aliis aut

ne censura vilesceret eccles astica, & minoris auctoritatis interdicti sententia reputaretur, unde quanquam Io. And. glos Iator ductae cle.aliqua dicat ibi pertinere ad statum praedictorum fratrum& sororum, quae tamen non pertinent: dicit tamen quδd poena ex communicationis ibi posita alios no ligat, quam fratres minores.

unde dicit, quδd si statres & sorores teryi ordinis tempore in te dicti in aliis Ecclesiis reciperetur ad diuina, no haberet locum p

na praedicta. Posset tamen habere locum alia poena communis de qua habetur extra de exces. praela. c. I .de priuil. c. auctoritate,&cepiscoporum .lib. 6.& de sen .excommo. is qui,lib. 6. Patet igitur praedictum argum . non obstare, cum eis non praeiudicetia nisi s

lummodo quo ad id, quod praedictum est de tempore interdicti,

cum dicat ibi textus, etiam ii super hoc hi. . fratres Minores, vel illi. s. fratres& sorores tertii ordinis,priuil.qiubuscunque muniti extiterint, quae ipsis in nullo prorsus quoad hoc volumus suffraga ri. ergo dicendo quo ad hoc in aliis non praeiudicat, quia qui una negat de pluribus,alia concessi ste videtur, extra de praesum. nonne. facit .st deleg I. l. si ita sit.ubi dicitur, quod non reperitur ademptum, firmum manere debet. Simile.ff. dele. r.l. si mihi & tibi. naquod non mutatur, quare stare prohibetur.C. de testa.l. sancimus.& sic non obstat praedictum tertium argumentum. Ad quartum argumentum respondetur, quod quanquam pro

priὸ religiosi promittant tria substantialia, videlicet obedientiam

se . .. . pauper

428쪽

paupertatem 6 castitatem: attamen multi sunt,qui talia no pro mittunt,& tamen gaudent priuilegio clericali, ut supra plenius est monstratum, de nouitiis, dc eremitis, de olericis coniugitis, de similibus:& sic non obstat. 3. Ad quintum argumentum respondetur, qu5d multi sunt etia; qui non sunt insigniti aliquo caractere ordinis clericalis, gaudent tamen priuilegio clericali, ut sunt conuersi, Deo deuoti, commissi in ordine monachoru. Multi sent etiam monachi, qui non sunt . clerici, Ac multi sunt etiam fratres minores qui nullum habent ordinem clericalem,Je tamen gaudent priuilegio clericali periura superius allegata. Sic igitur stat res & sorores tertij ordinis, quanquam nullum habeant caracterem clericalem, sunt tamen perso . nae ecclesiasticae pi nitentes, Deo deuoti, conuersi & professi, secundum eorum regulam .ergo gaudere debent priuilegio clericali. de sic non obstat quintum argumentum. Ad sextum,& vltimum igitur respodendo dico similiter,quod non obstat, quia quanquam verum sit, quod plus operetur caracteris impressio ad mutandum statum personae, quam assumptus

modus honeste vivendi,attamen propter hoc non sequitur, quod ius quaesitum alteri de immunitate & exemptione per ordinationem sanctae matris Ecclesiae sit deprauandum. Nam, ut dixit Diis Matiro olla autem de huic nouissimo dare sicut 6c tibi. Nouissimum enim vocabat illum , qui circa decimam horam ad vineam

Diu Sabaoth accesserat laborandum. unde subdit ibi,aut non licet mihi, quod volo facereZan oculus tu' nequi est,quia bonus sum se ergo nouissimi primi,& primi nouissimi. In simili ergo quanquam plus astringantur alii religiosi strictiorum religionum, vel clerici in sacris ordinibus constituti, quam fratres de sorores tertii ordinis praelibati,licet tamen sanctae matri Ecclesiae etiam tales ta quam nouissimos priuilegiis ecclesiasticis, de immunitatibus insignire, prout 6c fecit aggregando ipsos in familiam Diti subregulae

ubi tradita militantes, & sic non obstat praedictum argumentum, quia non probat hoc esse quod ab hoc contingit a belle, ut in l. neque natales, C. de proba. cum igitur argumenta praedicta non obstetit, B siissicientissime sit probatum per χα argumenta prae dicta, praedictos statres, de sorores tertii ordinis, fore personas

ecclesiasticas , & gaudere priuilesio clericali. ergo nulli dubium esse debet ipsos exemptos a foro scculari & subiectos ecclesiastico, . . a. Defensorium tertij Ord. DD Vt

429쪽

; BIoannis a Capylauno

ut per supradictos Doc. extitit iam consultum & firmatum in to cis supradiistis,quibus etia superaddo, quod dicit Io. de Lig. i d.αcu ex eo.de sen. ex in cle. ubi tractans an fratres isc sorores tertii oedinis S. Fracisci sint planae ecclesiasticae, rescri Gulielmu tenere qd non, quasi de nouo egressi de utero matris . Sed leuis est talis ratio, supra dictum eth nde ZenZelinus & Io.de Lign. vltra supra nominatos Doctores tenent contrarium,& melius. Io de

Ligna. dicit se consuluit se extense pro immunitate praedictoru, in quadam quaestione Perusina,& allegat sententiam Bar. in . . l. semper. g. ex quibusdam . ff. de iure immu . ubi firmat, quδd ta fratres depς nitentia, quam milites gaudentes, exempti sunt&gaudet priuilegio clericali, ni si appareret quδd in fraudem oneris, praedicta habitum recepissent,quia fraus, & dolus alicui patrocinari no debent,ut in c. ex tenore, Non c. sedes apostolica. extra de rescriptis.& in l. semper. S. si uus quoque Pius. is de iure immu. cum similibus. dicit etiam do.Ant.de But. in c. nullus, de foro compe. quod generaliter omnes personae quae regulariter vivunt, sunt ecclesiasticae personae, licet non faciant profession em , & gaudent priui legio clericali, ut notat glo. Si textus in c. indemnitatibus .ad h. de electi lib. 6.& notatur. I 2. quaest.vlti .c. fi.& de maiora obe. dilecta. glo.

penu. Quod facit,dicit ipse, pro istis Iesuatis,& maribus & multe. ribus. Et idem dicit de muliere inclusa. I I.q I. de persona. Et desca tribus & sororibus tertii ordinis dicit verius elle, q uod dici ita Zenetelinus contra consilium Federici, & contra Gul. & allegat etiam notata per Barto. in l. I.T. de poenisδε in dic. l. semper. & per Specula.desta. mon. ersi. 37ωquod ibi notat Io. A r. Simile

dicit do. Petrus de Anchi do. Abbas de Sicilia,olim legens Senis

postmodum effectus Panormitanus,& communiter sequaces eorum moderni etiam sic tenent in d. c.nullus, extra de foro comprimulta etiam patent hinc inde , exprella priuilegia apostolica de Oxemptione praedictorum statrum & sororum tertii ordinis. Ergo tam vigore iuris communis, quam migore priuilegiorum gaud re debent ecclesiastica libertate,& priuilegio clericali. & ut aliqua notitia de aliquibus eorum priuilegiis habeatur,cuiusdam tamen sumpti, quod manibus teneo, te verbo ad 'verbum seriem hic inserere cogitaui, cuius tenor sequitur, & est talis. GREGOR i us Episcopus seruus seruorum Dei, venerabilibus statribus,archiepiscopis,& episcopis per Italiam constitutis, salu

430쪽

Defensi rium tertij orae T. Francisci. Io

tem&apostolica benedictionem. Nimis patenter patientiet diuin et

probatur abusor,qui ad Dominum couerti voletibus obice interiacet tardi tatis, eique inexcusabiliter conuincitur aduersari, qui cύ- uersos ad episcopum auctoritate gesties, eis laqueum iniicit captionis,vel persecutionis, ipsos molestiis inquietat tanquam Phara nis immitatus vestigia, qui corde indurato, no nisi plagis percus.sus filios Israel exire permisit Aegyptum, o egressbs tandem quatirannide persequi non cessauit , donec ipse cum suis in aquis

validis meruit suffocari posteris relinquens exemplum, ut ex simi li culpa, similis deberet formidari vindicta. Sane ad audientiam bonae memoriae Honorii praedecesseris nostri noueritis peruenisse , quod nonnulli de partibus noliris, nouassima sua prouide memorantes, derelictis s*culi vanitatibus, pqnitentiam in corde contrito& humiliato spiritu agere in domibus propriis vel alibi statuere. Et udia retribuentes miserae filiae Babilonis retributionem, quam retribuit ipsa eis promissae beatitudinis praemium facilius& stlicius assequantur,castigare corpus proprium, & in seruitute redigere concupiscunt. Sed Potestates & rectores ciuitatum vel locorum, in quibus tales Domini serui degunt,non attendentes, quod nemo militans Deo,implicat se negotiis saecularibus,& spo

se latos pedes abnuit inquinare ab eis ut ipsos sequantur , 5 exer ceantur in armis iuramenta extorquere contendunt,& ad recipieda & exequenda publica ossicia compellere moliuntur , quinetia illos,qui ad agenda poenitentiam, secretos petiere recessus ad propria reuocantes, ipsis plura onera & exactiones imponunt, alias inhonorando ipsos,quos tanquam Dei amicos, deberent modis omnibus honorate. uia igitur interest nostra, Dei viros in religionis propolito confovere , ad exemplar praedicti praedecesseris nostri, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus , quatenus huiusmodi poenitentes, tum tamen onera,in quibus ratione bonorum tuorum tenentur agnoscant, a praenotatis graua minibus seruantes immunes ipsos eorum occasione, non permittatis in his via aliis temere molestari, quibus post ii eorum pium J- positum impediri, molestatores percensuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Laterani. 7. Cesen I inii Pontificatus nostri,anno primo. Hic aui e Gregorius, fuit ille Gregorius IX. qui canonizauit beatum Franciscum . Et Honorius

praedecessor suus fuit ille, qui reconfirmauit regulam beati Fram: D D a cisci

SEARCH

MENU NAVIGATION