Classicorum auctorum e vaticanis codicibus editorum tomus 1.10. ... curante Angelo Maio Vaticanae Bibliothecae Praefecto Tomus 4

발행: 1831년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

opinionem iniicis nullos prorsus esse hos, sed conflagia te. Sic dum ista tua sugitiva mentione haud bonam famam aspergere Leptini vis, dumque interceptis nomi uibus , quominus ipse coarguaris cavos , non sensisti, o Demosthene , te haud veriloquum a te ipso prodi, Leptinem autem veraciter nullisque simultatibus victum legom tulisse . 5o. Aiunt Diotimam Mileti civem quum ab urbe nostra pestilentiam annis decem averruncasset, neque hanc tu men probibere in perpetuum potuisset , nihil se secisse opinari solitam , neque commodam reip. Opem tulisse. Quare dupliciter celebrata fuit , tum quia tantopere PO- tuerit, tum quia non Omnia potuerit: ipsa tamen, lam-

si Cod. Mυλιτου. Rem narrat Plato conviv. P. uo . tom. III. ed. Ser. Sed Plato, itemque Maximus t1rius or. vIll , et ipse Λristides in oratione pro quatuor viris ed. Iebla. T. II. P. III. λωτινικήν Manlineae cistem, non Mileti, dicunt Diotimam.

552쪽

ARISTIDIS

quam nihil coniacisset, aegro animo erat. Tu vero quum tamdiu laborantem immunitate patriam videas, haud pa-Tem Operam dandam existimas , quo morbum ab ea d pellas' neque ad hanc curam praestigiis orationis, ut Par

est, uteris; id quod tibi sacillimum esset y Quin potius

praeclarum hunc Leptinem, qui egregio consilio suo providentiaque deorum dux facti suit, tu libenter admodum, si fieri posset, in siculos crateras eiaculareris r quem scilicet undequaque propellis, omnique uisu Calumniaris,

ut ab eo poenas o dii et leges l) reposcas, quasi ob ea,

quorum auctor est, hostili in rem p. animo sit. Immunitatem vero Ceu exsulem et extorrem in urbem Postliminio vovocas, ut eius commoda Ctesippo propines. 5 i. Age vero, inquit , lcgi adiicere , ut ne in poste- , , rum quidem immunitas concedatur, aut morte cum

553쪽

ADVERSUS IMMUNITATEM.

,, qui contraria decreverit multare; id non modo tyranni ,, instar civitati interdicit quominus ipsa more suo ceris tet, ubi res tulerit, bone merendi studiis, verum et-- iam eius rei abnegat facultatem Prosecto, Athenienses , si nos Leptines liberalitate omnino prohiberet, ut iam neque beneficos remunerari liceret, neque bona redignos congruentibus praemiis adficere, iure meritoque in ingrati animi reprehensionem incurreret, nihilque ossiciosum suadere videretur; atque oporteret huic legi iudicium de vi contra alias leges intendere. 5 a. Sin vero , practer immuuitatem , leges omnes ratas habet, nempe et victum in Prytaneo, et contu bernia , et primatus ; praeter quam quod et agros et alia quaevis cuipiam assignare licet; quonam iure Ler

i) Conser Demostli. orat. exord. u) De hae loeutione docte disputat Morellius in sua aristidea P. I 26. n. 1.

554쪽

AB ISTI DIS

. 'E κεινο δ' ἰσως ἐρεῖς, υς εἰ τω νόμω το δ iκαιον προ στι , η συνοιδε Λεπτίνης cεβαίως η ασφαλοῦς εχο νυ , τ χαριν ab ἡ εἰσεπειθ' ασφαλεiας προσδεῖν τουτω νομίζει , tines vituperatur Z Veluti si medicum reprehendendum putares , quasi aegrotis omni cibo interdiceret , quia non si ueret uti nocuis r aut si malus tibi videretur agricola atque arvis infestissimus , quia noxia germina depascerctur. Ego vero etiam hoc dicam : si certe hanc legem contra ius scriptam , O Demosthene , Criminaris , cur de suturo tempore laborasy Nam ideo quia contra fas est, nulla ipsa est. Stultum sit igitur quod in praesenti non est, tamquam iam futurum pertimescere. Quod si legem recte se habere sat eris , ne dissolvi quidem posse haud minus consessus fueris. Neque porro dicas hanc modo prodesse, postea non item: quippe eam eiusdem esse naturae omni tempore necesse est; si certe sua veritati servanda appellatio est. 53. Dices fortasse: si aequa lex est, Uamque stabilem ac tutam Leptines scit, cur ergo suturae quoque eiusdem

555쪽

securitati prospiciendum existimat Z nullus enim legumlator sie de legibus quas serebat umquam cogitavit; sed

sufficere sibi putavit, si aequitatem in omnibus conservaret. Nunc quia tu unus liaec consilia agitas, videris haud bonam de tua lege opinionem gerere. Age vero Iegem Praeclaram esse et iustissimam et tutissimam et ad publica Commoda natam, non solum , o Athenienses , ex his quae dixi compertum est , sed etiam e significationibus a vobis editis, qui eam divino quodam impetu totisque animis excepistis, ita ut eam sollemni etiam manuum sublatione concordique suffragio sciveritis. Quod autem haud sine causa ceteris legibus nihil adscriptum fuerit, isti v ro uni haec clausula accesserit, non solum id manifeste nostis, o Athenienses, verum etiam non dubito quin sitis adprobaturi, haud aliter hanc condi debuisse legem , si modo utriusque rei causas reputaveritis.

556쪽

ARISTIDIS

αλλὰ η φάρμμακα, -α προς το μέλλον ἐπιδιδους, η ιποσιτι κε 54. Nam Solo et Lycurgus et quivis alius legumlator, nulla ingruonte necessitate, sed civilis tantummodo impulsu animi ad condendas legos venerunt atquend publicas institutiones ; Leptines autem necessitate compulsus, quodque diutius urbem ab immunitate P riclitantem spectare non possset. Illi nemini, apud quos loges seribebant , molesti erant , nullisque eos utilitatibus exuebant; e contrario lite multorum Ex omni Classe mortalium immunitate per legem deturbatorum odia in se convertit. Neque illos oportuit, quum n mo eis contradieeret, de suturo esse sollicitos, Ut rear se hac cura vacarunte neque fieri poterat ut Leptines , cui multi adversabantur , suturi temporis mentionem Omitteret, quam utique non neglexit.

557쪽

ADVERSUS IMMUNITATEM. 519

φαυλουe optiὶαι τοῦ πολεν εἰ δὲ η τυρον ροι εἰς Θεσιν νόμων ἐδέησεν εἰ σουν , τι καινον εἰ ἡ εἰσέπειτ'ασφαλειας υωὲρ F κοινὴ λυσιτελουντος ἐδεηθη Λεοντι-3 ἁλλ' ου περι τῶ νομω μά τους Θεουο hoc αν τις φαin δεδιὼc ό55. Ac veluti praeclari medici est non solum morbis mederi, verum etiam pharmaca quaedam in tempus futurum suppeditare , praetereaque iubere ciborum illorum in omni vita abstinentiam per quos morbus invectus est , ne tu eamdem aegritudinis vicem reditus fiat ; ita etiam Leptines , contra immunitatem lege perlata , adiecit quoque ne in posterum quidem id privilegium dari licereti rem in praesenti scilicet

atque in suturo confirmans r et simul urbi in perpetuum prospiciens , simul eos cohibens qui insequente anno aeque ac Demosthenes adversarii suturi erant. Qui p-Pe natura Prorsus comparatum est, ut omni tempore boni atque improbi tu civitate versentur. Quod si nonnullis ob condecidas leges tyrannide quoque opus fuit, quid mirum, si Leptinem, commoditatis publicae Causa, se-

Reapse Demosthenes aliique nonnulli post annum a legel ta Leptinem accusaverunt. ut ait auctor argumenti demosthenicae orationis.

558쪽

euritati in posterum tempus consulere Opori ait Z Ncque tamen Per deos , ut aliquis sortasse dicet, Iegi suae timebat e quam quum per vos, o Athenienses, Perque Vestra suffragia optimam haberi liceat, quid iam stultus unus aut alter adversus eam delirabit p56. Atque adeo, Demosthene, quae pro te dicere existimabas; haec te pro Leptine dixisse belle comperimus rei quibus argumentis hutic a te captum iri sporabas, his ipse omnino irretitus os . Et immunitate quidum, Pro qua nihil non iacietidum dicendumque putasti , demonstratum est nihil esse perniciosius; quam vero intulit Leptines legem , eius apprime usum esse nec Marium. Quare et

merito gratiam tibi habet Leptines quod oratione tua legem eius secisti illustriorem, quam si pedibus initio in

eius senteutiam ivissest sertasse enim tunc gratiae causa id sacere visus esses, aliquis vero ex occulto ictum misisset. Nune haud suspeeto testimonio utimur, quod Lepti-Djsiligod by Corale

559쪽

nos vir optimus atque utilissimus sit, quandoquidem haec ipsi laus ab inimicis etiam decreta est.

I. Λristidis etidi eo florentino saeetili deeimi ine glai tum novae orationis titulum et fragmentum invenit Angelus Bandinius. ut ipse narrat in catalogo tona. II. p. 586. qui et idem fragmentum edidit, quatenus in evanido solio, quod eodie is extremum erat. legere id potuit. Ego vero quum in vatieana hibliotheca Aristidis codites perlustrarem . reperi idem prorsus fragmentiam in aeque antiqui eodicis solio ultimo; ex quo etiam cognovi orationem hanc non ideireo esse mutilam quia solia desint. sed quia reapse antiquus amanuensis nihil amplius quod seri heret hahuit: eessat enim seriptura in medio versu. Itaque vel Aristides numquam hune sermonem absolvit, vel partis reliquae detrimentum antiquius est omni eo lice . qui ad hane diem superest. Atque eadem prorsus O servatio de sexto quoque Aristidis sermone inter saeros valet. quiaeque imperseetus est in eunetis. qui passini oeeurrunt. eodiethus. Titulus novi fragmenii est tum in forentino tum in vatieano co-diee , qui forentini veritatem confirmat: κανηγυρικος ἐπὶ τω ὐδατι as IIae γαμώ. Nune quia Bandinius disieultate legendi impeditus extremam partem omisit. eam quantumlibet tenuem hoic ponere

non incongruum est.

eongregari; Mercurium ab iis praesei nympharum cho-

560쪽

ARISTIDIS FRAGMENTLM

ro; itemque Apollinem dici musageten; ipsumque hunc

deum appellari callite cnum patris sui causa. Prorsus autem decens neque intempestivum videbatur, nympharum gratiae musicam admiscere. Nam cunctis, quos dixi, diis haec sacere congruit. Ab initio autem praeclara quaeque videntur attributa huic civitati a diis hominibusque. Quare audio antiquissimos daemonas istic fuisse Cabiros, atque his initiatores et mysteria, quae tantam habere vim

credebantur, ut et tempestatum immanium. . . . t Ilute deo. cognomento eallit no . templum erat Pergami dicatum. Aristid. serm. scier. II. Od. Iebb. t. I. p. us4. Iam hie Aristidis loeus idoneus videtur destilendae inter Canterum et Iebbium liti, qui nam suerit hie deus ealliteenus; qua de re vide Iehh. adn. t. II. p. 565. α En Cabirorum cultum Pergami quoque frequentatum. Cabiros daemonas diserte aiunt Apollonius rhod. I. su . et Sui

das . nec non Nieetas ad G. naaianaetii or. XXXIX. 5. Cahiris vero initiatos, a marinis nominatim tempestatibus servari solitos. diserte tradunt seholiastae grami duo, nempe ad Aristoph. Pae. v. u77. et ad Apollon. I. 9 7. In multis qui de Cabirorum religione seripserunt video nuperum a uetorem Federieum Ritieki-Din. cuius eruditus ad Cabirorum quandam inseriplionem commentarius Veneti is editus est aa. I 8IO.

SEARCH

MENU NAVIGATION