M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

8 . ORATIO

duces , quibuscum tum bellum gerebamus : ut , cum duobus in locis disjunctissimis , maximeque diversis, uno consilio , a bini; hostium copiis '' bellum terra marique gereretur , Vos ancipiti contentione districti , de imperio dimicaretis. Sed tamen alterius partis periculum , Sertorianae , atque Hispaniensis, quae multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompeii divino consilio ac singulari virtute depulsum est:

in alte a parte ita res a L. Lucullo, summo viro , est administrata , ut initia illa gestarum rerum magna atque praeclara, non selicitati ejus, sed virtuti; haec autem extrema quae nuper acciderunt, non culpae, sed fortunae tribuenda esse videantur . Sed de Lucullo dicam alio loco , & ita dicam, Quirites , ut neque vera laus , ei detracta oratione nostra, neque falsa , assicta esse videatur . De vestri imperii dignitate , atque gloria , quoniam is est exorsus orationis meae , videte , quem vobis animum suscipiendum putetis. V. Maiores vestri saepe , mercatoribus ac naviculatoribus injuriosius tractatis V , bella gesserunt : Vos tot civium Romanorum millibus, uno nuntio , atque uno tempore necatis, quo tandem animo esse debetis ὶ Lepati quod erant appellati luperbius 'in , Corinthum patres Vestri, totius Graeciae lumen, extinctum esse voluerunt : Vos eum regem inultum esse patie

mini , qui legatum populi Romani , consularem , vinculis ae. verberibus , atque omni suppilicio excruciatum necavit Illi

libertatem civium Romanorum imminutam non tulerunt: vos vitam

i 8 Una tonsilio , a binis bostium eviis J thridatis reditus in Pontum, & magnam sui Sertorii enim copias cum suis contulicturum regni partem: multarum nationum contracta se putabat , ut scribit hic ipse in Murenia. belli societas eum Tigrane & Mithridate adna, cap. IS. Hem. versias populum Rom. Idem .io De inmoto J Id est , non de aliqua a a In uri vir tractaris 3 Leviter inensa. imperii parte , sed in totius imperii eerta- Nam, injuri aer, minus est , quam injuri ineri & discriman deveniretis ς α antiptiit se. Maninius. quoniam utrinque bellum inserebatur , ab 23 Appellata superbius I sordes in eos de Asia scilicet, & Hispania. tectis iniectas, ait Strabo: pulsatos. Livius aci in tuisis Ma ρεβιν tim τε in J Mithri- & Asconius. Cicero neutrum dicit, sed , v-datem enim praelio fudit in Ponto ; ut ille peltati suprebius , ut oratorie rem minuat tin extremam Armeniam prosueterit ad Ti. quo magis populus Romanus in Mithridatem anem e quorum utrumque postea uno con- Incendatur, qui legatum consularem vinculis stio , unis copiis in se invadentem repulit ac verberibus , atque omni supplicio excru ac profligavit. Ide in . ciatum necaverat . Legatorum autem , item a I Iiae aurem extνema J Clades accepta ut Tribunorum plebis sacrosancta corpora primum a Fabio, deinde a L Triario; Mi. putabantur. Idem.

12쪽

PRO LEGE MANILIA. 9

vitam ereptam negligetis Z Ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt : vos legatum populi Romani , omni supplicio intersectum , inultum relinquetis ' Videte , ne , ut illis pulcherrimum fuit, tantam vobis imperii gloriam relinquere; sic vobis turpissimum sit, illud , quod accepistis, tueri & conseruare non posse.

Quid , quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur P Regno expulsus est Ariobarzanes , rex , socius populi Romani atque amicus: imminent duo reges toti Asiue , non solum vobis inimicissimi , sed etiam vestris sociis atque amicis : civitates autem omnes, cuncta Asia atque Graecia vestrum auxilium expectare , propter periculi magnitudinem , coguntur : imperatorem a vobis certum deposcere ,

cum praesertim vos alium miseritis , neque audent , neque id se facere summo sine periculo posse arbitrantur . Uident & sentiunt hoc idem , quod vos , unum virum eia se , in quo summa sint omnia , & eum prope esse '' : quo

etiam carent aegrius : cujus adventu ipso atque nomine , tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intelligunt ac retardatos . Hi vos , quoniam libere loqui non licet , tacite rogant , ut se quoque , sput caeterarum provinciarum socios, dignos existimetis, quorum salutem tali viro commendetis . Atque hoc etiam magis , quam caeteros ; quod ejusmodi in provinciam homines cum imperio mittimus, ut, etiam si ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbes sociorum , non multum ab hostili expugnatione differant . Hunc audiebant antea , nunc praesentem Vident , tanta temperantia , tanta mansuetudine , tanta humanitate , ut ii beatissimi esse videantur , apud quos ille diutissime commoratur.

VI. Quare , si propter socios 'Τ , nulla ipsi injuria lacessi

ti, majores vestri cum Antiocho , cum Philippo, cum AEto- m. V. B lis,

M. Et eum messo J In bello maritimo as Popter foetor I Cum Antiocho & Kto- adversus praedones& piratas, quos toto mari lis propter sciaeratas Graeciae civitatest eum mediterraneo perseque itit. Ergo manu me- Philippo propter Athenienses t eum Poeni di erranei partem significat Asiae finitimam: primo bello propter Messanam ἔ altero pro illud enim ad iisque Ciliciae fines & Ama- pter Saguntum. Manutius. in montem dinanditur. Mist manu .

13쪽

ro ORATIO

lis , cum Poenis bella gesserunt : quanto vos studio convenit, iniuriis provocatos , sociorum salutem una cum imperii vestri dignitate defendere , praesertim cum de vestris maximis vectiga- llibus agatur ' Nam caeterarum provinciarum vectigalia , Quiri- ltes, tanta sunt, ut iis ad ipsas provincias tutandas vix contenti lege possimus : Asia vero tam opima est & sertilis , ut & im lbertate agrorum , & varietate fructuum , & magnitudine pastionis, & multitudine earum rerum , quae exportantur, faci- lle omnibus terris antecellat . Itaque luec vobis provincia , l

uirites, si & belli utilitatem , & pacis dignitatem i sustinere

vultis , non modo a calamitate , sed etiam a metu calamitatis est defendenda . lNam caeteris in rebus , cum venit caIamitas , tum detri- lmentum accipitur . At in vectigalibus non solium adventus mali , sed etiam metus ipse aiseri calamitatem . Nam cum hostium copiae non longe absunt , etiam sit irruptio facta nulla sit, tamen pecora relinquuntur , agricultura deseritur, mem :catorum navigatio conquiescit . Ita neque ex portu , neque , ex decumis, neque ex scriptura vectigal contervari poteit . sQuare saepe totius anni fructus uno rumore periculi , atque uno belli terrore amittitur. i o tandem animo esse existimatis aut eos , qui vectigalia nobis pensitant , aut eos , qui e ercent atque exigunt , cum iduo reges cum maximis copiis prope adsint ρ cum una excur- iso equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre

possit Z cum publicani familias maximas , quas in salinis ha- ibunt , quas in agris , quas in portubus atque custodiis , magno periculo se habere arbitrentur Z Putatisne vos illis rebus frui posse , nisi eos , qui vobis fructuosi sunt , conservaveritis, non solum ut antea dixi calamitate, sed etiam e lamitatis sermidine liberatos PVII. Ac

26 Neque ex seriptuνa vie Neal eonseaevari Rui. At enim omnes stant a vulpato. Ex fcνiptura , id es , ex pul,licis pa- rut. Fructui esto Latinis dieuntur, qua se scuis. Unde Πνipturariuν aster , ut scribit Fe- ctum nobis prisant. Qui interpolarunt hunc stus , tu quo ut pecora pascauruν , rartum aes Incum, priscae elagantiae istius ignorantia pro est. Mod piabit titis fera,emio est eis rationem friniat, tritius & sibi notius fructuos suppo.

14쪽

PRO LEGE MANILIAE. IrVII. Ac ne illud quidem vobis negligendum est, quod mi

hi ego extremum proposueram , cum essem de belli genere dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum perti ne i : quorum Vobis, pro vestra sapientia , Quirites , habenda est ratio diligenter . Nam & publicani , homines Sc honesti iasimi Sc ornatissimi , suas rationes , & copias in illam provinciam contulerunt : quorum ipsorum per se res 3c fortunae curae vobis esse debent . Etenim si vectigalia , nervos esse rei publicae semper duximus: eum certe ordinem , qui exercet illa , firmamentum caeterorum ordinum recte esse dicemus. Deinde caeteris ex ordinibus homines gnavi & industrii partim in Asia nesotiantur , quibus vos absentibus consulere de betis partim tuas , dc suorum in ea provincia pecunias magnas collocatas habent . Erit igitur humanitatis vestrae , magnum eorum civium numerum calamitate prohibere : sapientiae , videre , multorum civium calamitatem a republica seiunctam esse non posse . Etenim illud primum parvi refert , vos publicanis amissa vectigalia postea victoria recuperare . Neque enim iisdem redimendi facultas erit , propter calamitatem , neque aliis Voluntas, propter timorem .

Deinde , quod nos eadem Asa , atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit ; id quidem certe calamitate

docti memoria retinere debemus . Nam tum , cum in Asia res magnas permulti amiserunt, scimus Romae, solutione imi pedita , fidem concidisse . Non enim possunt una in civitate multi rem atque fortunas amittere , ut non plures secum in eandem calamitatem trahant . A quo periculo prohibete

rempublicam , δc mihi credite , id quod ipsi videtis . Haec fides , atque haec ratio pecuniariim , quae Romae , quae in soro versatur , implicita est cum illis pecuniis Asiaticis , &cohaeret . Ruere illa non possunt , ut haec non eodem labefactata motu concidant . Qitare videte , non dubitandum vobis

B et sit,

3 Etenim mus p imum νενυι resere ' -- turrit tacitae : po set enim astiquis dicere e si venia..tia nunc amittentur , victoria tamen postea recuperabuntiae . Parvi, nquit , hoc reserit & cur parvi reserat , sta causam subiungit. mutit. ro Fidem eo uidis I Filet aneepse', am hiat linque vocabuluin . Tam enim ad eum qui fidem ii.ibet refertur , nimirum argenta rium , quam ad eum qui fidem servat , cuniamque di silvit. Imromanu .

15쪽

Ia . ORATIO sit, omni studio ad id bellum incumbere , in quo gloria nominis vestri , salus sociorum , ve ligalia maxima , sortunae plurimorum civium cum republica defenduntur. VIII. Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam . Potest enim hoc dici ; belli genus esse ita necessarium , ut sit gerendum : non esse ita magnum, ut sit pertimescendum . In quo maxime laborandum est , ne forte a vobis quae diligentillime providenda sunt , contemnenda esse

videantur .

Atque , ut omnes intelligant , me L. Lucullo tantum impertiri laudis , quantum sorti viro , & sapientissimo homini ,& magno imperatori debeatur : dico , ejus adventu maximas Mithridatis copias omnibus rebus ornatas atque instriictas fuit se ; urbemque Asiae clarissimam , nobisque amicissimam , Cyzicenorum , obsessam essse ab ipso rege maxima multitudine ,& oppugnatam vehementissime , quam L. Lucullus virtute , assiduitate , consilio, summis obsidionis periculis liberavit; ab eodem imperatore classem magnam & ornatam , quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio inflammato raperetur, superatam esse , atqὶie depressam : magnas hostium praeterea copias multis praeliis esse deletas : patefactumque nostris legionibus esse Pontum , qui ante populo Romano ex omni aditu clausus esset : Sinopen , atque Amitum , quibus in oppidis erant domicilia regis , Omnibus rebus ornata atque referta , caeterasque urbes Ponti & Cappadociae permultas , uno aditu atque ad ventu esse captas : regem spoliatum regno patrio atque avito , ad alios se reges , atque alias gentes supplicem contuli suse : atque haec omnia, salvis populi Romani sociis, atque integris vectigalibus , esse gcsta . Satis opinor hoc esse laudis; atque ita , Qtrirites , ut hoc vos intelligatis , a nullo istorum , qui huic obtrectant legi atque causae , L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum . IX. Requiretur fortasse nunc , quemadmodum , cum haec ita sint , reliquum possit esse magnum bellum . Cognoscite , Quirites : non enim hoc sine causa quaeri videtur . Primum ex suo regno sic Mithridates profugit , ut ex eodem Ponto

16쪽

PRO LEGE MANILIAE. I 3Medea illa quondam profugisse dicitur: quam praedicant in s ga , fratris sui membra in iis locis , qua se parens perseque

retur , dissipavisse , ut eorum colle io dispersa , moerorque patrius , celeritatem persequendi retardaret . Sic Mithridates fugiens , maximam vim auri atque argenti , pulcherrimarumque rerum omnium , quas & a majoribus acceperat , & ipse bello superiore ex tota Asia direptas , in suum regnum congesserat , in Ponto omnem reliquit . Haec dum nostri colligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. Ita illum in persequendi sitidio moeror, hos laetitia retardavit. Hunc in illo timore & suga Tigranes, rex Armenius , re cepit : dissidentemque rebus suis confirmavit , & amictum erexit , perditumque recreavit . Cujus in regnum posteaquam L. Lucullus cum exercitu venit : plures etiam gentes contra imperatorem nostrum concitatae sunt . Erat enim metus injectus iis nationibus , quas nunquam populus Romanus , neque lacessendas bello , neque tentandas putavit . Erat etiam alia gravis atque vehemens opinio , quae per animos gentium bam hararum pervaserat , fani locupletissimi & religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum exercitum esse adductum .

Ita nationes multae atque magnae novo quodam terrore ac metu concitabantur . Nolier autem exercitus, etsi urbem ex Tigranis regno ceperat U , & praeliis usus erat secundis , tamen nimia longinquitate locorum , ac desiderio suorum commovebatur .

Hic iam plura non dicam . Fuit enim illud extremum , ut

ex iis locis a militibus nostris reditus magis maturus , quam processio longior quaereretur. Mithridates autem & suam manum jam confirmarat, & eorum , qui se ex ejus regno collegerant , & magnis adventitiis multorum regum Sc nationum copiis

Foni J Comana, Bellonae templum, si gnificat, cuius sacerdos maiestate, Imperio, potentia , secundus a reste , consensu illius semis habebatur . ut ait Hirtius de hello Alexandrino , Appianus in fine Mithridati- ei r quod Cicero etiam ostendit epia. ad Ca

3x Etsi tirbem ex Tis ranis regno ceperat ITigranes ex suo nomine TQ anocertam RP-lellarat a in quam eopiosissimos quosque &ocupleti mos totius imperii sui cives quasi in coloniam deduxerat: quam omnes, .ut Re gi gratificarentur , certatim donis ac inuncaribus , pretiosissimisque quibusque rebus ornarant atque instruxerant i in qua inquit Plutaretius praeter alias opes immensas, ra. lentorum ino millia Luculliun reperis a conin

17쪽

I . ORATIO copiis jnvabatur. Hoc jam iere sic fieri solere accepimus, ut

regum afflictae sortunae facile multorum opes alliciant ad misericordiam , maximeque eorum , qui aut reges sunt, aut vi Vunt in regno ; quod regale iis nomen magnum & sanctum esse videatur . Itaque tantum victus emcere potuit , quantum incolumis nunquam est ausus optare . Nam cum se in regnum recepisset suum , non suit eo contentus, quod ei praeter spem acciderat, ut illam, posteaquam pulsus erat, terram unquam attingeret: sed in exercitum vestrum , clarum atque victorem , impetum secit.

Sinite hoc loco , Quirites , sicut poetae solent , qui res

Romanas scribunt praeterire me nostram calamitatem : quae tanta fuit , ut eam ad aures L. Luculli non ex praelio nuntius, sed ex sermone rumor asserret. Hic in ipso bello, gravissimaque belli offensione , L. Lucullus , qui tamen aliqua ex parte iis incommodis mederi fortasse potuisset , vestro jussu coactus , quod imperii diuturnitati modum statuendum veteri exemplo putavistis , partem militum , qui jam stipendiis consectis erant , dimisit, partem Glabrioni tradidit . Multa praetereo consulto : sed ea vos conjectura perspicitis , quantum illud bellum futurum putetis , quod conjungant reges potentissimi, renovent agitatae nationes, suscipiant integrae gemtes , novus imperator vester accipiat, vetere pulso exercitu .X. Satis mihi multa verba seci Te videor , quare hoc bellum esset, genere ipso necessarium , magnitudine periculosum. Restat , ut de imperatore ad id bellum deligendo , ac tantis rebus praeficiendo , dicendum esse videatur. Utinani, Quirites, virorum sortium atque innocentium copiam tantam haberetis, ut haec vobis deliberatio dissicilis esset , quemnam potissimum tantis rebus , ac tanto bello praeficiendum putaretis i Nunc vero cum sit unus Cn. Pompejus,

is exerrietim vestium 3 Primum in L. lio easi sunt Tribuni et . centuriones Iso. , quem in Ponto Lucullus reliq ie- civium supra Holomauus. rat i deinde in C. Triarium Luculli Dis adiit re eAH I Cum anno iam tum, qui in Flacci locum cum exercitu no- decem militament. Manutius. vo missus est . Nam hic Lucullum adventare 34 Iut erae J Neque lacessitae helio , ne ne sentiens , triumphi cupiditate impulsiis prae- leutatae. Mem. tium cum Mithridate commilit et quo in prae

18쪽

PRO LEGE MANILIAE. 13

qui non modo eorum hominum , qui nunc sunt , gloriam , sed etiam antiquitatis memoriam Virtute superarit ; quae res est , quae cui aequam animum in hac causa dubium facere pol sit ξ Ego enim sic existimo , in summo imperatore quatuor has res inesse oportere , scientiam rei militaris , virtutem , auctoritatem , selicitatem . Quis igitur hoc homine scientior unquam aut suit, aut es

se debuit Z qui e ludo atque pueritiae disciplina , bello maximo , atque acerrimis hollibus , ad patris exercitum U , atque

in militiae disciplinam pro se tus est Z qui extrema pueritia mi

les suit summi imperatoris r ineunte adolescentia maximi ipse exercitus imperator Θ qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit Z plura bella gessit , quam caeteri legerunt ' plures provincias confecit , quam alii concupiverunt ρ cujus adolescentia ad scientiam rei militariqnon alienis praeceptis, sed suis imperiis: non offensionibus hel

li , sed victoriis : non stipendiis , sed triumphis est erudita Τ uod denique genus belli esse potest , in quo illum non exercuerit fortuna reipublicae ξ Civile , Africanum , Trai, salpinum , Hispaniense , mistum e.x civitatibus , atque

Ad panis exincitum J Cn. Pompeii Stra vis, Catonis in Constitatu collegae. Is bello Italico Proconsul, cum satis seliciter Remis publicam gustiset, anno insequenti Q. Pompeium Sylla in Consulatii collegam, qui ad capiendum iussu populi a Cn. Pompeio exedicitum prosectus erat , tu tribunali interficiendum curavit . Itaque in Italia Cinnano bello exercitum habuit, tu quo exercitu hunc quoque Cn. Pompeium ipsius filium adole-

lcentem ruisse Plutarchus auctor M. Hor

eius, non Sullae. Dux enim, non miles, ad Syllam profectus est. Manu . 37 Maxιε ιι ι se exercitus imperator J Plutarchus & Florus, eum in agro Piceiis privatum hominem , annos tres ti viginti natum, voluntarium exercitum conscriptile tradant, &cuin tribus legionibus ad L. Srllam xenisse , ad eumque se nobilitatem omnem ontulisse: ut deserta urbe ad castra Meuare. tur , complures in itiuere Italiae civitates solicitasse r Seipionem & Carbonem adversaetitiis duces prauio lacessisse : mox ad Syl-m cum exercitu iii structissimo & extatissimo prosectum , Imperatσrem ab ipio Sylia salutatum: statimque in Celtiberiam initium

38 saepius eum hoste confixit J Ηου res publice ramum die tur , scilieet quibuq bellum populi Romaeti iussu a collegio Fecialium indictum est i Iu iei privatim, a qui bus animo alienati oc disiuncti sumus . I

dem .

39 C. M J Marianum. innuitur. 4o Graean m a duo Cn. Domitium , Hiarbam devicit. Idem. I Dausa inuis a Gallicum t quod quale fuerit, paulo post osten litur. Uem. 42 Mhium ex rivitati, a I Cιυiratibus hielerri Mn posse videtur. Nam si pee civitates intelligit Hispanicas & Lustanicas civita cui dieit illud bellum mistum fuisse exeivitatibus, & hellicoiissimis stentibus , cum hae civita: es ad eas ipsas bellicosissimas gens

19쪽

ex bellicosissimis nationibus , servile , navale bellum . Varia & diversa genera & bellorum , & hostium , non solum gesta ab hoc uno , sed etiam consecta , nullam rem esse declarant , in usu militari positam , quae hujus viri scientiam sugere possit. XI. Jam vero virtuti Cn. Pompeii , quae potest par oratio inveniri Θ Qii id est, quod quisquam aut dignum illo , aut V

bis novum , aut cuiquam inauditum possit afferre r Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae , quae vulgo existimantur , labor in negotio , sortitudo in periculis , industria in agendo , celeritas in conficiendo , consilium in providemdo : quae tanta sunt in hoc uno , quanta in omnibus reliquis imperatoribus , quos aut vidimus , aut audivimus , non fue

runt .

Testis est Italia '' , quam ille ipse victor , L. Sylla , hujus virtute & subsidio consessus est liberatam . Testis est Sicilia , quam multis undique cinctam periculis , non terrore belli , sed celeritate consilii , explicavit . Testis est Africa quae magnis oppressa hostium copiis , eorum ipsorum sanguine redundavit. Testis est Gallia, per quam legionibus nostris in Hispaniam iter Gallorum internecione patefactum est . Testis est Hispania '', quae saepissime plurimos hostes ab hoc

supetes pertinerent, sive cum liae civitates Ee hae ut Pompeius eo eum imperio profieisceretur. gentes essent unius eiusdemque regionis ει Cuius audito adventu Perpenna profugit e at populi Credo Ciceronem scripsisse mi Rum orbo captiis, & a Pompeio damnatus , in- ex eιυibus , atque ex bellicos si mir nutibur. tersectiis est. Hem. Sertorianus enim exercitus conflatus erat ex 46 Testis est Asriea J quam postea misi multis civibus Romanis, &ex Hispanis, & sus est adversus Cn. Gmitium proscriptum , Lusitanis . G-υtur. & Hiarbam Numidiae regem, hellum adver-43 Ων De J A Spartaco gladiatore exci- sus Syllam molientes, quos pra tio victox inlatumr cuius tamen consecti laus ad M. Crasi teremit. Quo bello intra dies XL. confecto , sum proprie pertinet. Et hic Pompeio pra- Romam rediit, & quailior ac viginti annos

tificatur , Crassi laudem cum eo communiis natu , adhuc eques Romanus, quos quidem cans. Manutius . nemini antea contigerat , ex Africa trium-

- Testis es Italia 3 Italieo bello extre- phavit , Magnusque a ta Sylta appellatu mo, civile exortum est: quo tempore divisa est. Hatomanus. Italia diversas parte secuta est . In eo bel- 47 Per quam Deioni ut nostriis in Moamam Io iam supra dictum est Cn. Pompeium vo- iter I Inter Padi & Rhodani sonte , Romaluntari uin exercitum conscripsisse, & prospe- nis opportunius , quam quod Annibal ape

re rem gessisse. Hotomanus. ruerat. Manistius.

4s Tebris est Suilia I. Qitam Perpenna & 48 Tessii es Hispania 3 In qua Sertorium

Carbo , ex Italia pulsi, vi occuuarant, ea octavum iam annum cum populo Rom. bel. spe , ut hoc propivinaculo adver in Syllam tum gerentem devicit. Notoniamtr. uterentur. Ergo senatusconsultum factum est ,

20쪽

POR LEGE MANILIA. I

superatos prostratosque conspexit . Testis est iterum & saepius Italia , quae cum servili bello tetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit : quod bellum expectati ne.Pompeii attenuatum atque imminutum est; adventu subi

tum ac sepultum . Testes vero jam omnes Orae , atque omnes exterae gentes, ac nationes: denique maria omnia , tum unia

versa, tum in singulis oris omnes sinus , atque portus . Quis enim toto mari locus per hos annos, aut tam firmum habuit praesidium , ut tutus esset ρ aut tam suit abditus, ut lateret 8 Quis navigavit , qui non se aut mortis , aut servitutis periculo committeret , cum aut hieme , aut reserto praedonum mari navigaret 8 Hoc tantum bellum , tam turpe , tam Vetus '' , tam late divisum atque dispersum , quis unquam ambitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno , aut Omnibus annis ab uno imperatore confici posse Τ Quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam per hosce annos P quod vectigal vobis tutum fuit Z quem socium defendistis Τ cui praesidio , classibus vestris , fuistis Z quam multas existimatis insulas esse desertas 3 quam multas aut metu relictas, aut a prie-donibus captas urbes esse sociorum ρ

XII. Sed quid ego longinqua commemoro Fuit hoc quondam , fuit proprium populi Romani longe a domo bellare , & ropugnaculis imperii sociorum fortunas, non sua tecta defen

ere . Sociis ego vestris mare clausum per hosce annos dicam suisse, cum exercitus nostri Brundusio nunquam , nisi summa hieme , transmiserint 8 Qui ad vos ab exteris nationibus Venirent, captos querar; cum legati populi Romani redempti sint ρ Mercatoribus tutum mare non fuisse dicam , cum duo indecim secures in praedonum potestatem pervenerint 8 Cnidum , aut Colophonem , aut Samum , nobilissimas urbes, in

Tam u e , tam vetaea J Nam Oectavio & Cinna Cost . coeptum est , ut o A plano intelligitur , qui Proconsule Sylla ire Asiam mita , hoc bellum initium liabuisse scribit . Consectum est autem hoc ipso a no , Lepido & Tullo Coss. Vetus emo , abhine annis videlicet tribus & viginti, exorintis e Cilicia praedonibus. Idem .so Brundusio a Quare nominatim Brunda. sis 3 quia per hosce annon , quibuet adversuspiratas & Mithridatem bellum gestum est , exercitu populi Romani Brundusio transmittebant. Quae civitas est in Calabria , portuncibili, unde in Graeciam iter est. Idem . II Duotieιm fecures J Duos praetores in Provinciam euntes . Nam senis fastibus inprovinciis praetores utebantur, binis in urbe.

SEARCH

MENU NAVIGATION