M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

38 O R A T I ο faciendum mihi, Iudices, est, ut vobis breviter illa, quibuet

Albius condemnatus est, crimina exponam . Abs te peto , OPpianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes, adductum fide atque officio defensionis. Etenim tibi si in praesentia satisfacere non potuero , tamen multae mihi ad satissa ciendum reliquo tempore facultates dabuntur : Cluentio nisi nunc satisfecero , postea mihi satisfaciendi potestas non erit .

Simul & illud quis est, qui dubitare debeat , contra damnatum & mortuum, pro incolumi vivo dicere t cum illi , in quem dicitur, damnatio omne ignominiae periculum jam ab

stulerit, mors vero etiam doloris; huic autem , pro quo dicitur , nihil possit offensionis accedere sine acerbis limo animi sensu ac dolore , & sne summo dedecore vitae ac turpitudine ZAtque , ut intelligatis, Cluentium non acculatorio animo , non

ostentatione aliqua , aut gloria adductum , sed nefariis iniuriis, quotidianis insidiis , proposto ante oculos vitae periculo, nomen Oppianici detulisse , paulo longius exordium rei demonstrandae repetam e quod quaeso , judices, ne moleste patiamini . Principiis enim cognitis, multo facilius extrema Intelligetis. V. A. Cluentius Avitus fuit pater '' huiusce , Iudices,

homoto Panis Quintil. I p. r. ex, turia Nam , cultu, Abitris, mendosum putare rνono. Cum pro mio ad narrationem vel tur, Miriar autem differret ab Abitur; -- ad resutationem transius est , id debet in nam eorrectionem librarii, aut homines im- prooemio postremiim esse , cui commodissime periti existimarunt , si, Habitur , tamquam ungi initium sequentium poterit: id est, ca- usitatum verbum , reponeretur ; in quo re dere non ri ortet abrupte ex pm mio in prirnat veterum exemplorum Ohservatio . narrationem vel refutationem , sed ita con- Nam saepe Aviti coenomen reperitur,

iungenda est , ut ex prooemio duci videa- nunquam. Vibium Avitum nominat Plinius, gur . Huius tamen transitus atlmonendi sunt lib. xx xxv. cap. I. & Taeitus , lib. x3 1. auditores; nee in his partibus solum , sed in Accedunt lapidum antiquorum testimonia , in aliis etiam , 8t plerumque in quaestionibus . domo Caesia Romae. CLDDI. . . AVIT. . in Quoniam tamen narratio brevis esse debet , domoe Arberinorum . CLAUDIUS . AVI TUS si ea futura sit lonator, ad eam ipsam prae- in horti L Jo. Georgii Caesari ni . BJ BIU . parandum esse iudicem idem praecipit , ut AVITO Lubiani in Germania . DURIUS .

Cicero in uir saepius , sed hoc praecipue AVITUs Neapoli. AUR. ABITUS . Id sen-

loco secit: ti lux exoν iitim νeisisse videtur, aut ratione ductus , aut anti Framia seraria repetam, &c. Ide=o. qui exemplaris auctoritatem secutus , Try-Ii Mittie I Aliis , Habitur. Cluentii co- phoninus iurisconsultus, qui cum huius ora-pra men ex ignoratione veteris orthographiae tionis testimonio utitur, A. Cluentium Avi- suspicor esse depravatum. Quod elaim constat tum appellat. Manutius.

ex anciquis monumentis , B pro V scribi x a Fuit patre I interpunge, fuit , νη- solebat. Inde iactuin est Habitur pro Aυi- ter,&c. dii milianus, IV. a. is Initium nλμ

42쪽

PRO A. CLUENTIO. 3s

homo non solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed etiam regionis illius , & vicinitatis, virtute , exiitimatione , nobilitate facile princeps. Is cum esset mortuus, Sylla & Pompeio

consulibus, reliquit hunc annos xv natum et grandem autem ,

& nubilem filiam, quae brevi tempore. post patris mortem n psit A. Aurio Melirio , consobrino suo , adolescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos & honesto , & nobili . Cum essent hae nuptiae plenae dignitatis, plenae concordiae,

repente est exorta mulieris importunae nefaria libido, non solum dedecore , verum etiam scelere convincta . Nam Sastix mater huius Aviti mater enim a me, nominis causa 'y, t metsi in hunc hostili odio & crudelitate est , mater, inquam, appellabitur : neque unquam illa ita de suo scelere & immanitate audiet, ut naturae nomen amittat. Quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque maternum, hoc illius matris, quae multos iam annos , & nunc cum maxime filium intersectum cupit, singulare scelus maiore odio dignum esse ducetis . Ea igitur mater Aviti , Melies illius adolescentis, generi sui, contra quam fas erat, amore capta, primo , neque id ipsum diu , quoquo modo poterat, in illa cupiditate continebatur ; deinde ita flagrare coepit amentia , sic inflammata serri libidine , ut eam non pudor, non pudicitia, non pietas ; non macula familiae , non hominum fama , non filii

dolor, non filiae moeror a cupiditate revocaret . Animum adolescentis , nondum consilio ac ratione firmatum,

pellexit iis omnibus rebus, quibus illa aetas capi ac deliniri potest . Filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in ejusmodi viri injuriis angeretur, sed nefarium matris pellicatum serre non posset , de quo ne queri quidem sine scelere se posse arbitraretur, caeteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat; in huius amantissimi sui fratris manibus, & gremio, moe.

rore & lacrymis consenescebat. Ecce

,. rationis quidam saetendum a I rsona pu- ,, tus fuit , patre Oisisse , Itidiere , ι omo nonia'. eamque , si nostra sit, ornandam : s is , &e. DIvitia. is aliena , infamandam statim . Hoc sane I mimis ea a J Lambinus , in o m,, frequemissimum est, quia personae sunt in- causa , ex mc ut ait , sed insulse, si modo is ter quas liti tur . sed hae quoque inte- quid sentio, & eontra PalL nostros, & edi is rim cum suis aecedentibus Imnenda , cum tos antiquitus. Gνωtem .is id profuturum est r ut, A. cluentius Aυμ r. Non p. eras In filiam. DI

43쪽

U ORATIO

. Ecce autem subitum divortium : quod solati ura malorum o mnium sere videbatur . Discedit a Melino Cluentia 3: ut in tantis iniuriis , non invita : ut a viro, non libenter. Tum vero illa egregia, ac praeclara mater, palam exultare laetitia,

ac triumphare gaudio coepit, victrix filiae, non libidinis . Itaque diutius suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit; l cium illum genialem , quem biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari & sterni, expulsa atque exturbata filia, jubet. Nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus , funestis ominibus omnium . VI. O mulieris scelus incredibile , & , praeter hanc unam , in omni vita inauditum 1 o libidinem effrenatam & indomitam l O audaciam singularem , non timuisse , si minus vim deorum , hominumque famam , at illam ipsam noctem , facesque illas nuptiales t non limen cubiculi, non cubile filiae , non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum s Perfregit, ac prostravit omnia cupiditate ac surore : vicit pudorem libido , timorem audacia , rationem amentia .

Tulit hoc commune dedecus jam familiae , cognationis, nominis , graviter filius . Augebatur autem ejus molestia quotidianis querimoniis, & assiduo fletu sororis. Statuit tamen nihil sibi in tantis injuriis, ac tanto scelere matris, gravius sa-ciendum , quam ut illa matre ne uteretur : ne, quam vi de re sine summo animi dolore non poterat, ea si matre ute

retur , non solum videre , sed etiam probare suo judicio pu

taretur .

Initium quod huic cum matre fuerit simultatis , audistis. Pertinuisse hoc ad causam , tunc, cum reliqua cognoveritis,

is Cruenti. J Roin tiarum mulierum no mina ex nominibus iis , qua prima sequerentur , praenomina sumi mos erat r ut P.

Cornelius Scipio , A. Licinius Crassus , Cn. Papirius Carbo, C. Iulius Gesar , M. Turulius Cicero . Harum familiarum steminae , Cornelia, Licinia , Papiria , Iulia , Tullia appellabantur . Haec igitur A. Cluentii Aviisti seror, Cluentia appellata est. Idem. 6-ati loribus I Auf ονεν in nuptiis dicebantur parentes, cognati, necessarii, tutores, aut amici, qui nuptias approbabant ,& tabulas nuptiales signabant . Terent. A. delph. VI. g.

id, quod frequentius dicitur, uti aliquo familiariter . Exempla non pauca sunt obvia, in primis in epistolis,& dudum a doctis animadversa. Idem .

44쪽

intelligetis. Nam illud me non praeterit, cujusmodicunque mater sit, tamen in iudicio filii de turpitudine parentis dici vix oportere . Non essem ad ullam causam idoneus, Iudices, si hoc, quod in communibus hominum sensibus, atque in ipsa natura positum atque infixum est, id ego, cum ad amici pericula depellenda adhiberer, non viderem . Facile intelligo non

modo reticere homines parentum injurias , sed etiam animo aequo ferre oportere. Sed ego ea , quae ferri possunt, serenda: quae taceri, tacenda esse arbitror . Nihil in vita vidit calamitatis A. Cluentius, nullum periculum mortis adiit , nihil mali timuit, quod non totum a matre esset conflatum & prosectum . Quae hoc tempore sileret omnia, atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnit te sua tecta esse pateretur. Sed ea vero sic agit , ut prorsus reticere nullo modo possit . Hoc enim ipsum judicium , hoc periculum , illa accusatio '', omnis testium copia , quae sutura est , a matre initio est aὸornata , a matre hoc tempore instruitur, atque omnibus ejus opibus 8c copiis comparatur : ipsa denique nuper Larino , hujus opprimendi causa , Romam advolavit. Praelio est mulier audax , pecuniosa , crudelis: instituit accusatores, instruit testes: squalore hujus & sordibus laetature exitium exoptat : sanguinem suum prosundere omnem cupit, dummodo prosusum hujus ante videat. Haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putat te . Sin autem erunt & aperta , & nefaria, Cluentio ignoscere debetis, quod haec a me dici patiatur : mihi ignoicere non deberetis, s tacerem . VII. Nunc jam summatim exponam , quibus criminibus Oppianicus damnatus sit: ut & constantiam A. Cluentii , & rationem accusationis perspicere possitis . Ac primum causa accusandi quae fuerit, ostendam , ut id ipsum A. Cluentium vi& necessitate coactum secisse videatis. Cum manifesto venenum deprehendisset , quod vir matris

Oppianicus ei paravisset; & res non conjectura, sed oculis ac

18 πω ' Cur non , o e , potius seentem. Et aliquanto post: ---Iusquam, itia ' quia digito accusatores osten- ariissentis. M utius. ut infra . Is seeit Areedem ultim a-

45쪽

ananibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse iaccusavit Oppianicum . Quam constanter, & quam diligenter, postea dicam e nunc hoc scire vos volui, nullam huic aliam a cusandi causam iuisse , nisii uti propositum vitae periculum , "idianas capitis insidias hac una ratione vitaret . Atque , ut intelligatis, his accusatum esse criminibus Oppianicum , ut neque accusator timere, neque reus sperare debuerit ; pauca vobis illius iudicii crimina exponam : quibus cognitis , nemo vestrum mirabitur, illum , diffidentem rebus suis, ad Stalenum , atque ad pecuniam confugisse . Larinas quaedam fuit Dinea , socrus Oppianici , quae filios habuit M. & Numerium Aurios , & Cn. Masium , & filiam Magiam , nuptam Oppianico . M. Aurius adaescentulus, bello Italico captus apud Asculum, in Q. Sergii senatoris, ejus, qui inter sicarios damnatus est , manus incidit , & apud eum fuit in ergastulo : Numerius autem Aurius frater , mortuus est, heredemque Cn. Magium, fratrem suum, reliquit. Postea MDgia, uxor Oppianici, mortua est. Postremo unus, qui reliquus erat Dineae filius, Cn. Magius, est mortuus. Is fecit l, redem illum adolescentem Oppianicum, sororis suae filium , eumque partiri cum Dinea matre iussit . Interim venit index ad Dineam , neque Obscurus , neque incertus, qui nuntiaret ei, filium ejus, M. Aurium, vivere : & in agro Gallico esse in servitute . Mulier, amissis liberis, cum unius filii recuperandi spes esset ostentata, omnes suos propinquos, filiique sui necessarios convocavit , & ab iis flens petivit, ut negotium susciperent, adolescentem investigarent , sibi restituerent eum filium , quem tantum unum ex multis sortuna reliquum esse voluisset. Haec cum apere instituisset, oppressa morbo est. Diaque testamentum fecit eiusmodi , ut illi filio H-S cccc in Iamillia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum . Atque his diebus paucis est mortua. Propim qui tamen illi , quemadmodum viva Dinea instituerant, ita mortua illa ad investigandum Aurium cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt. VIII. Interim Oppianicus, ut erat, scut multis ex rebus

46쪽

PRO A. CLUENTIO. 43

reperietis, singillari scelere & audacia , per quendam Gallica num , familiarem suum , primum illum indicem pecunia corin rapit : deinde ipsum Aurium , non magna jactura facta , tollendum , interiiciendumque curavit . Illi autem , qui eranu ad propinquum investigandum & recuperandum professi , lit ras Larinum ad Aurios, illius adolescentis propinquos , suoiaque necessarios, mittunt; sibi difficilem esse investigandi rationem , quod intelligerent indicem ab Oppianico esse corruptum. Quas literas Α. Aurius , vir fortis , & experiens , & domi nobilis, M. illius Aurii propinquus , in foro, palam , multis

audientibus , cum adesset Oppianicus , recitat , & clarissima voce se nomen Oppianici , si interfectum M. Aurium comperisset, delaturum esse testatur . Interim brevi tempore illi , qui erant in agrum Gallicum profecti , Larinum revertuntur : interfectum esse Μ Aurium renuntiant. Animi non solum propinquorum , sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici , & illius adolescentis misericordia commoventur . Itaque cum A. Aurius, qui antea denuntiarat , clamore hominem , ac minis insequi coepisset e

Latino pro sugil, dc se in castra clarissimi viri, Q. Metelli,

contulit.

Post illam fugam & sceleris, & conscientiae testem , nunquam se judiciis, nunquam legibus, nunquam inermem inimicis committere ausus est e sed per illam L. Syllae vim atque victoriam , Larinum in summo timore omnium, cum a malis advolavit: quatuor viros , quos municipes fecerant ,

sustulit V : se a Sylla , & alios praeterea tres, factoς esse dixit : M ab eodem sibi esse imperatum , ut Aurium illum , qui sibi delationem nominis, & capitis periculum ostentarat ,

ro GaII caisum I Qui primum sum a I visat J Sic dicebantur , qtiirat, deinde, cum in Italiam habitatum sumina cum potestate minicipiis erelonii disset , non ampliu, Gallus , sed Gallicanus praeerant, sive annuam in iis iurisdictionem esse caepit e quemadmodum de avo Pisonis exercerent , ut Romae Consules, ni initivit in materno draiit Cicero . Priin enim Gallus , alii, visent duumviri in alii seviri . Vide dein Gallicami. , extremo Semiplacentinus de liis enm alios , tum Reineislim in epist haberi ereptis est is Hemia vide Fragm- Dra- lis ad Rater tum se Norisium ad Cenotaphiationum in L. Pisonem: tom. vlis Pilana, cap. Gra xo Non magna sartura facta a magno ax Susiais 2 Nacavit - Disiaris

Pretio. Idem . - . . . .

47쪽

sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus , proscribendoς , interficiendos ite curaret. Itaque , illis crudelissime interfectis, non mediocri ab eo caeteri proscriptionis & mortis metu terrebantur . His rebus in causa judicioque patefactis, quis est , qui illum absolvi potuisse arbitraretur IX. Atque haec parva stini: cognoscite reliqua , ut non aliquando condemnatum esὰ Oppianicum, sed aliquandiu incolumem fuisse miremini . Primum videte hominis audaciam . Sassiam in matrimonium ducere , Aviti matrem , illam , cuius virum A. Aurium occiderat , concupivit . Utrum impudentior hic , qui postulet: an crudelior illa , si nubat, dim-cile dictu est . Sed tamen utriusque humanitatem , constantiamque cognoscite .

Petit Oppianicus , ut sibi Sassia nubat , & id magnopere

contendit. Illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur , non denique illam Oppianici domum , viri sui sanguine redundantem , resormidat : sed quod haberet tres ille filios , idcirco se ab his nuptiis abhorrere respondit . Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset , domo sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram , quae nu-litiis asserebatur. Nam , cum haberet ex Novia insantem fi-ium : alter autem ejus filius, Papia natus , Theani Appuli , quod abest a Larino decem & octo millia passivum, apud matrem educaretur : arcessit subito sine causa puerum Theano :quod facere , nisi ludis publicis, aut festis diebus, antea non solebat. Mater nihil mali misera suspicans, mittit. Ille se Tarentum proficisci cum simulasset , eo ipso die puer , cum

hora undecima in publico valens visus esset, ante noctem mo tuus , & postridie , antequam luceret, combustus est . Atque hunc tantum moerorem matri prius hominum rumor, quam

quis

a 3 sequore I , ut ait Ast se uestre , ex praecepto Pristiani, lib. O. le

ntus , μενν apud quos depfnitων peeunia. Cum gendum esset. Idem . enim instes, iudices , aliive qui cottumpun- 24 Quorum duos pater oppiatur, iis non prius datur pecunia , quam nicus necavit : tertium sbi servavit , eum . Quod proiniserunt executi sunt: ideoque apud qui nune , a socru Sassia impulsus , Qveo-4equestres, ut & vulgo dicunt, να manu ter. tium accus M. Manut. ia, pecunia deponitur. autem, mu

48쪽

PRO AE CLUENTIO. AIquisquam ex Oppianici familia renuntiavit . Illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium , sed etiam exequiarum Munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit, & ibi de integro funus jam sepulto filio secit. Dies nondum decem intercesserant, cum ille alter filius infans necatur. Itaque nubit Oppianico continuo Sassia, laetanti jam animo , & spe optima confirmato . Nec mirum , quae se non nuptialibus donis, sed filiorum funeribus delinitam videret. Ita quod caeteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse , ille propter pecuniam liberos amittere jucundum esse duxit .X. Sentio , Iudices, vos pro vestra humanitate , his tantis

sceleribus breviter a me demonstratis , vehementer esse com

motos . Quo tandem igitur animo suisse illos arbitramini, quibus his de rebu9 non modo audiendum suit, verum etiam judicandum P Vos auditis de eo, in quem judices non estis: de eo, quem non videtis: de eo, quem odisse jam non potestis: de eo , qui Sc naturae , & legibus satisfecit e quem leges exilio , natura morte multavit : auditis non ab inimico : auditis sine testibus: auditis, cum ea, quae copiosissime dici possunt, breviter a me strictimque dicuntur: illi audiebant de eo , de quo iurati sententias serre debebant: de eo , cuius praesentis nefarium & consceleratum vultum intuebantur : de eo , quem mderant propter audaciam : de eo , quem omni supplicio diagnum esse ducebant : audiebant ab accusatoribus, audiebant verba multorum testium: audiebant, cum unaquaque de re a

P. Canutio , homine eloquentissimo , graviter & diu dicere

tur .

Et est quisquam , qui , cum haec cognoverit, suspicari pos sit, Oppianicum judicio oppressum & circumventum esse innocentem P Acervatim jam reliqua , Judices , dicam , ut ad ea , quae propiora huius causae , & adjunctiora sunt, perveniam.

Vos, quaeso , memoria teneatis , non mihi hoc esse propositum , ut accusem Oppianicum mortuum: sed , cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non esse corruptum ,

hoc uti initio ac sundamento defensionis , Oppianicum , hominem sceleratissimum , & nocentissimum , esse damnatum : Rui

uxori

49쪽

46 ORATIO uxori sitae Cluentiae , quae amita hujus Aviti sciit , cum ipse pmulum dedisset , subito illa in media potione exclamavit, se

maximo cum dolore mori ; nec diutius vixit , quam locuta est. Nam in ipso sermone hoc , & vociferatione mortua est . Et ad hanc mortem tam repentinam , vocemque morientis , omnia praeterea, quae solent esse indicia & vestigia veneni, in illius mortuae corpore fuerunt. Eodemque veneno C. Oppianicum fratrem necaVit

XI. Neque est hoc satis: tametsi in ipso fraterno parricidio

nullum scelus praetermis iam videtur; tamen , ut ad hoc nefarium facinus accederet, aditum sibi aliis sceleribus ante munivit Nam cum esset gravida Atiria , fratris uxor , R iam arpropinquare partus videretur ' mulierem veneno interfecit , ut una illa , & quod erat ex fratre conceptum , necaretur Postea Batrem aggressus est : qui sero, iam exhausto illo poculo mortis, cum & de suo , & de uxoris interitu clamaret, test Inentumque mutare cuperet, in ipsa significatione hujus voluntatis , elt mortuus. Ita mulierem , ne partu ejus ab hereditate fraterna excluderetur , necavit : fratris autem liberos prius

vita privavit , quam illi hanc ab natura propriam lucem accipere potuerunt ; ut omnes intelligerent, nihil ei clausum , nihil sanctum esse posse ; cuius ab audacia , fratris liberos ne materni quidem corporis custodia tegere potuisset Memoria teneo, Milesiam quandam mulierem , cum essem in Asia , quod ab heredibus secundis accepta pecunia , partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam e neque injuria; quae spem parentis , memoriam no

minis, subsidium generis , heredem familiae , designatum reipubli-

; as Liberar J Liberni pro imie. - iuri a maiore supplicio digno Siquidem

ve fiso dici, A. Gellius lib. i. east. ra. scri- is illa , cum iu corpori vim attulit et , sebit. DIυirer . ,, ipsa cruciavit et hic autem idem illud es- 16 31sies iis p andam se, secit , per alieni corporis vim atque cru-tionem ex como ratione aliqv.indo fieri ,. c m. ,, Quintil. docet L . viii. eap. . in mia non- 17 Ao heresibur seundie ' Secundus heres nunquam proposito simili exemplo effici elidum dicitur , ut ait' Boetius lib. Commem. inest , ut sit maius id quod a nobis amplifican-. Tini. ic. a. hereii in tiruto μεῖν. t ιν eclum est , ut Cicero pro Cluentio, cum expo- veluti fIlum i tiruat heresem , boibat. suiuet Milesiam quandam a secundis heredi--F it filist intra pubertatem deciae iis , bufi pro abortu pecuniam accepisse: ,, Quan- potem vel quemlibet alsiam beredem esse πυθto est , inquit , Oppianicus in eadem in- tere. Idem vi

50쪽

PRO A. CLUENTIO. publicae civem, sustulisset. Qi tanto oppianicus in eadem in iuria maiore supplicio dignus ρ Si quidem illa , cum suo com

pori vim attulisset , se ipsam cruciavit : hic autem idem ilia lud effecit per alieni corporis mortem atque cruciatum M. Caeteri non videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse : Oppianicus inventus est , qui in uno corpore

plures necaret.

XII. Itaque tum hanc eius consuetudinem audaciamque cois nosceret avunculus illius adolescentis Oppianici, Cn. Magius; isque gravi morbo affectus esset, & heredem '' illum sororis suae filium faceret e amicis adhibitis , praesente matre sua ,

Dinea , uxorem suam interrogavit, essetne priegnans . Qu. e cum

se esse respondisset; ab ea petivit , ut, se mortuo , apud Dineam , quae tum ei mulieri socrus erat , quoad pareret , habitaret , diligentiamque adhiberet, ut id , quod conceperat, servaret , ut salvum parere posset. Itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio , si qui natus esset o ab secundo herede nihil legat P .

Quid de Oppianico suspicatus sit, videtis : quid iudicarit ,

obscurum non est . Nam , cum ejus filium faceret heredem , eum tutorem liberis non adscripsit. Qii id Oppianicus fecerit, cognoscite : ut illum Magium intelligatis longe animo prospexi se morientem . Quae pecunia mulieri legata erat a filio, si quinatus esset, eam praesentem Oppianicus non debitam mulieri solvit : si haec solutio legatorum , & non merces abortionis appellanda est: quo illa pretio accepto , multisque praeterea muneribus, quae tum ex tabulis oppianici recitabantur, spem illam , quam in alvo commendatam a viro continebat , victa avaritia sceleri Oppianici vendidit .

Nihil

re alim. est parit mrerem atque meia tu i. J Quintilianus per alteri estvstris Um atque eriatiatum uae lectio magi placet , ne sit ordo rerum perversus . Idem . Quasi vero noa frequens esset illa. Buνma.. in Quintil.

2s Heresem J Secundum . Nam primus in

utero miris erat. Man-

3. Le eae grandem νemniam a filio I Idra , s filius ex ea nascatur heres testamento Instituitur. Disius. Modus loquendi, ut in Topicis: Pater amnisa --ἐ ancilla νum Uumfructum Ieeavit a suis . Similiter , solveνe ab ali us , dicebant , ut ep. r . lib. vi I. sevinctus stare. ωον- , aer tibi , εν derit, ab Misaeia DI t. MA t.

3t Nihil ι star a Ne sibi ipsa fortasse partum medicamentis abigeret , ab Oppianis

corrupta. Idem.

SEARCH

MENU NAVIGATION