M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

28 ORATIO

Vos casus temporum , novorum consilioriam rationes accommo

dasse : non dicam , duo bella maxima , Punicum & Hispanien

se, ab uno imperatore esse consecta : duas urbes potentissimas, quae huic imperio maxime minabantur, Carthaginem atque Numantiam , ab eodem Scipione esse deletas: non commemorabo , nuper ita vobis patribusque vestris esse visum , ut

in uno C. Mario spes imperii poneretur: ut idem cum Jugu tha , idem cum Cimbris, idem cum Theutonis bellum administraret. In ipso Cn. Pompejo , in quo novi constitui nihil Vult Q. Catulus, quam multa sint nova , summa Catuli voluntate constituta , recordamini . XXI. Quid enim tam novum , quam adolescentulum ,

Privatum , exercitum dissicili rei publicae tempore conficere ρconsecit. Huic praeesse ρ praefuit . Rem optime ductu suo gerere ρ gessit . Quid tam praeter consuetudinem , quam homini Tradolescenti , cujus a senatorio gradu aetas longe abestat, imperium atque exercitum dari Z Siciliam permitti , atque fricam , bellumque in ea administrandum ' Fuit in his provinciis singulari innocentia , pravitate , virtute : bellum in Afri

ca maximum consecit, victorem exercitum deportavit. Quid vero tam inauditum , quam equitem Romanum triumphare at eam quoque rem populus Romanus non modo vidit, sed

etiam studio omni visendam putavit . Quid tam inusitatum , quam , ut , cum duo consules clarissimi sortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum sormidolosissimum

Et viginti natus. Vide supra, cap. Io. Smox in .so A fenareris i Vadu J Senatores tunc e-Tant, cum inuesturam pesserant, quam obtim e non poterant , niti post decem annua sipendia : adeoque post a . annum et a quo aberat Pompeii aetas, qui a s. anno suae aeta

tis triumpharit. Ferratius. 83 At eam quoque rem p puIus Reu antis neu modo vidit, sed etiam studισ onrna umen.

am putavis a Iu huius triumphi commem ratione, nulla fit Senatus inentio,& populo M usium datur , ut accurrat visendi stinuo , & pompam acclamationibus honestet. Quippe Sylla, cum Dictator publieas res pravata aehaberet in sua potestate , Pompeium , quem in Siciliam miserat, ipse inconsulto Senatu, N

absque ulla rogatione populi triumphure itissit. Alterum triumphum ait Orator durium esse ex senatus-consi tio , nulla Populi mentione; pi

pterea quod, sublata per Syllam tribunitia potestate , uti iversa reipublicae administratio ad Senatum suerat translata ; ita ut populus, neque in serendis legibus , neque in deceronendis triumphis ullam partem haberet . Pompeius Consul tribunitiam potestatem -- stituit: Cornelius , Tribunus plebi Α , te emtulit, ne quis legibus solveretur, sae populi rogatione. Idem.

32쪽

PRO LEGE MANILIAE. χ'

que pro consule mitteretur Z missus est . Quo quidem tempore , cum esset nonnemo in senatu, qui diceret , Non oporteremitti hominem privatum pro consule o L. Philippus dixisse dicitur : Non se ilium sua sententia pro consule , sed pro consulibus

mittere . Tanta in eo rei publicae bene serendae spes constituebatur , ut duorum consulum munus unius adole1centis virtuti committeretur. Quid tam singulare , quam ut ex senatusconsulto legibus solutus, consul ante fieret , quam ullum alium magistratum per leges capere licui sibi Z Quid tam incredibile , quam ut iterum eques Romanus 'in ex senatu consulto triumpharet ρ duae in omnibus hominibus nova post hominum

memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt , quam haec, quae in hoc uno homine vidimus. Atque haec tot exem

pla , tanta ac tam nova , prosecta sunt in eundem hominema Catulo , atque a caeterorum ejusdem dignitatis amplissi

morum hominum auctoritate .

XXII. Quare videant, ne sit periniquum , & non serendum, illorum auctoritatem de Cn. Pompeii dignitate a vobis comprobatam semper esse : vestriam ab illis de eodem homine i dictum , populique Romani auctoritatem improbari : praesertim cum jam suo jure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnes, qui dissentiunt, possit de sendere : propterea quod , istis reclamantibus, vos unum illum ex omnibus delegistis, quem bello praedonum praeponeretis. Hoc si vos temere secistis, & reipublicae parum consuluistis ; recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur. Sin autem Vos

plus

espere licuisset I Cum post Sullae die .it ram , usque ad tribunatum C. Cornelii , Senatus legibus solveret, sine populi rogati ne, hene de Pompeio dicitur : Ex senatu eo uiso IN tu solutus. At quibustiam legibus ' Lege Villia , qua probibebatur petitio consulatus ante annum XLII. aliisque duabus Corneliis testibus, quae ad consularem dignitatem eos non admittebant , qui qiuestores , praetoresque non suissent . Pompeius autem ι-- xxxv. agebat , & neque quastor fuerat, nequ. praetor. Cur autem Pompeio a nos nato triginta non licebat ullum magistratum capere , nedum eonsulatum niam lex erat, aut vetus restituta a L. Syrula, aut ab ipso primum lata, ne quisquam , omissa quaestura, ullum alium petere magi stratum posset. At Pompeias quaestor non fuerat : quoniam quaestor non fuerat non rat in ordine senatorio , sed equestri duntaxat . Aditum in curiam dabat quaestura , ex lege per L Syllam Dictatorem lata. Hem. 83 Eques Romanus I Non enim fuerat Pompeius Quaestor, proindeque nondum erat Sevator. Idem .

33쪽

3o ORATIO plus tum in republica vidistis: vos , his repugnantibus, per vosmetipsos dignitatem huic imperio , salutem orbi terrarum

attulistis: aliquando isti principes, δc sibi , & caeteris , populi

Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. Atque in hoc bello Asiatico, & regio , non solum milit ris illa virtus , quae est in Cn. Pompeio singularis, sed aliae quoque virtutes animi multae & magnae requiruntur . Difficile eit in Asia, Cilicia , Syria, regnisque interiorum nationum ita versari vestrum imperatorem , ut nihil aliud , quam de hoste , ac de laude cogitet . Deinde etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse tales, propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur . Difficile est dictu, Qtiirites , quanto in odio simus apud exteras nationes, pro- Pter eorum , quos ad eas per hos annoς cum imperio misimus , injurias ac libidines . Qtuod enim sanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum , quam civitatem sanctam , quam domum satis claulam ac munitam fuisse Z Urbes jam locupletes ac copiosae requiruntur , quibus causa belli propter diripiendi cupiditatem inseratur . Libenter haec coram cum Q. Catulo, & Q. Hortensio disputarem , summis & clarissimis viris . Noverunt enim sociorum vulnera : vident eorum calamitates: querimoniaS audiunt . Pro sociis vos contra hostes exercitum mittere putatis, an hostium simulatione , contra socios atque amicos P Qtiae civitas est in Asia , quae non modo imperatoris, aut legati, sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit 8 ,

XXIII. Qirare , etiam si quem habetis , qui collatis fgnis, leXercitus regios superare posse videatur e tamen , nisi erit i- dem, qui te a pecuniis sociorum , qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum , qui ab auro gaZaque regia , manus , oculos, animum cohibere possit; non erit idoneus, qui ad bellum Asiaticum , regiumcaue mittatur. Ecquam putatis civitatem pacatam fuisse , quae locuples sit 8 ecquam esse locupletem , quae istis pacata esse videatur Z Ora maritima , Quirites , Cn. Pompeium non solum propter rei militaris gloriam , sed etiam propter animi conti

34쪽

nentiam requisivit. Videbat enim populus Romanus non locupletari quotannis pecunia publica , praeter paucos; neque nos quidquam aliud assequi classium nomine , nisi ut , detrimentis accipiendis, maiore assici turpitudine videremur . Nunc , qua eupiditate homines in provincias, quibus iacturis , quibus conditionibus proficiscantur, ignorant videlicet isti, qui ad unum deserenda esse omnia non arbitrantur λ quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus, tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus.

Quare nolite dubitare , quin huic uni credatis omnia , qui

inter annos tot unus inventus sit , quem socii in urbes suas cum exercitu venisse gaudeant . Quod si auctoritatibus hane causam , Quirites , confirmandam putatis; est vobis auctor, vir bellorum omnium , maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius: 'Τ : cuius tantae res gestae terra marique extiterunt ,

ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo debeat. Eit C. Curio , sit inmis vestris beneficiis, maximisque rebus gestis , summo ingenio & prudentia praeditus . Est Cn. Lentulus, in quo omnes, pro amplissimis vestris honoribus, summum consilium , summam gravitatem esse cognoscitis. Est C. Cassius, integritate , virtute , constantia singulari . Quare videte , ut horum auctoritatibus, illorum orationi, qui dissentiunt , respondere posse videamur.

XXIV. Quae cum ita sint, C. Manili , primum istam tuam& legem, & voluntatem, & sententiam laudo , vehementita.

meque comprobo : deinde te hortor, ut auctore populo Romano , maneas in sententia, neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi , perseverantiaeque arbitror: deinde cum tantam multitudinem cum tanto studio adesis

84 Iacturis I Iactura Litinia sunt largitio. nes, pecuniae Galae corrumpendi causa , pr nunciati per tribus nummi, aut , ut ipse supra dixit, divisi magistratibus 8t hominibu gratiosis, quorum sumasatione potestates &provincias aeceperant. Cicero pro Cluentio rpeimum tiidem situm 1tidirem peevnia eores pit, deinda ipssis Auritim , m ma ia- iura facta a tollansum euravit . Pro Flacco t - 1actu quanta Iamisis Gronov. lib. Iv. de Pee. vet. cap. 4. ubi vide plura. 8s P. Semi ι-1 3 lsauricus ab Isauris in Cilicia devictis. Conlul suit eum App. Clavidio. α C. io , qui de Macedonia triumphavit, cum Cn. Octavio. Cn. LevitiIas Cl mia nus, cum L. Gellici. C. Cael ur, Metasse ille est , qui Consul fuit cum Mareo Lucullo .

35쪽

adesse videamus , quantam non iterum in eodem homine praeficiendo vidimus; quid est, quod aut de re , aut de perficiendi facultate dubitemus 8 Ego autem , quidquid in me est studii , eonsilii, laboris, ingenii, quidquid hoc beneficio p puli Romani, atque hac potestate praetoria , quidquid auctoritate , fide , constantia possum; id omne ad hanc rem confiaciendam , tibi, & populo Romano polliceor, ac desero.

storque omnes deos, & eos maxime , qui huic loco temploque praesident , qui omnium mentes eorum, qui ad rempublicam adeunt, maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu fac re cuiusquam , neque quo Cn. Pompeji gratiam mihi per hane causam conciliari putem , neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine , aut praesidia periculis , aut adjumenta honoribus quaeram: propterea quod pericula facile , ut hominem praestare oportet, Innocentia tecti Pellemus: honorem autem neisque ab uno , neque ex hoo loco , sed eadem nostra illa laaboriosissima ratione vitae, si vestra voluntas feret, conseque-''Quamobrem , quidquid in hac causa mihi susceptum est , Quirites , id omne me reipublicae causa suscepisse confirmo ttantumque abest, ut aliquam bonam gratiam mihi quaesisse videar, ut multas etiam simultates partim obscuras, partim apertas intelligam , mihi non necessarias , vobis non inuti- suscepisse . Sed ego me hoc honore praeditum , tantis vestris beneficiis affectum, statui, Quirites , vestram volunt tem , & reipublicae dignitatem , & salutem provinciarum atque sociorum , meis omnibus commodis & rationibus praeserre

portere .

86 Quantam non iterum J Vellet Graevius contextu non reeepit. delari , Et mutari vidimas in videmus . 8 Non inutilas I Simultates eiram intee Itaque legeret: quantam irretim in eodem βο- principes viros utiles eratit tum legibus, tua σενιμ pra cienda videmus . Quod etsi dicat a libertati. Ferratius.

suis quibusdam mss: confirmari , tamen in

36쪽

A. CLUENTIO AVITO.

ARGUMENTUM.S sia quaedam , Cluentii mater , improbi mulier ἰven;., LM-dinis effrenatae , post binas nuorias , unas patris Cluentii , alis

seras A. Aurii Melini , generi sui , quem eum filia diυοritum facere coegis, postremo nupsy Mario Albio Oppianico , qui Meli

num eius virum occiderat. Hic cum intelligeret, Cluentium nomdum re mentum fecisse , eoque mortuo bona ejus omnia ad maia trem esse υσntura , incensus avaritia , veneno eum tollere decreia

iis . Ea re cognita , duobusque traeiudiciis iam probata , primum Scamandri damnatione , cujus 3n manibus venenum deprehensum fuerat, deinde C. Fabritii , qui Cleophanti , quo Cluentius m dico utebatur , servum Diogenem ad venenum dandum spe praemio sollicitaυerat: Ppianicum Cluentius de veneficio accusaυit: qui eum damnatus esset , defensor Oppianici L. uinctius Tribunus pl. quotidianis concionibus rem in invidiam adduxit, eum diaerere pecuniam in iudicio versaram : ct eum incertum esset, ex qua parte esset profecta , populus Romanus non eredidit ab Oppianico datam , quia a natus erat οῦ re errore multorum in falso crimine Cluentius fuit , cum Oppianicus C. Mis Staieno DC millia H-S

pro numero judicum , quν corrumpendi essent, dedisset. Θο ροstea erimine , ct Galenus ipse , re cum eo Bulbus , Gutta , Popillius , aliique eiusdem assues eulpae iudices damnati sunt. Annis quinque post damnationem exm Oppianicus in exilio periisset , uxor Susa moliri coepit insidias filio , quod ejus consilio diceret per M. Asellium quemdam viro suo venenum in pane datum ; re eum de se iis quaesisne habita , nihil esset repertum , rursus eadem , triennio post, adolescenti Oppianico filia euocata , impulit eum ad silium m. V. E de Dissiligod by Corale

37쪽

3 ORATIO

de vinescio accusandum . Is actore usus es L. Attio Pisaurens , contra quem Praetor Cicero Cluentium defendit . Acta causa es ad . Voconium Nasonem , qui is veneficiis Praetor quaestat , Lepi-

NIMADVERTI, Iudices, omnem accusatoris orationem , in duas divisam esse partes : qu rum altera mihi niti & magnopere confidere

videbatur invidia jam inveterata judicii Iuni

ni : altera tantummodo ' consuetudinis causa timide & dissidenter attingere rationem v neficii criminum : qua de re lege est haec quaestio constituta Itaque mihi certum est hanc eandem distributionem, invidiae,& criminum, sic in defensione servare ; ut omnes intelligant, nihil me nec subterfugere voluisse reticendo , nec obscurare diis

Sed cum considero , quomodo mihi in utraque re sit elaborandum , altera pars , ea quae propria est judicii vestri ', Ω Iegitimae veneficii quaestionis , per mihi brevis, & non magnae in dicendo contentionis iam Videtur: altera autem, quae pro cui a judicio remota est, quae concionibus seditiose concitatis accommodatior est , quam tranquillis moderatisque iudiciis, prospicio , quantum in agendo dissicultatis, & quantum labo. ris sit habitura . Sed in hac tanta dissicultate illa me res tamen , Iudices, consolatur , quod vos de criminibus sic audire consuestis, ut

eorum a Iudieii Iuviani I C. IunIus f

rat in causa Dippianici et ideo iudicium de Oppianico factum , appellat Iunιanum . C. autem Junius imitea damnat v est , quod in Oppianici causa corruptus suisse dictus sit . Siruiut. a Altera tantummodo I Gulielmius legitalictam; sed poterat subaudiri , videbatur , quod praecessit. Gνnterus. Altera scilicet Da te. Est easus sextus, non primus . Nihil itaque immutandum eum Gulielmio . Mox

Franc. rationem veneficii , ct critiνιιιωm. Accusator praeter veneficium , & alia reo crimina obiecit. Gra viti .

3 Lue s quaestis reustistita I Lege

Cornelia constitutus est praetor , qui quaereret de veneficio. Uida Sigcinium , lib. de iudiciis, cap. 3o. Quaesio est radicium pu-hlieum. Dem. Vide IndicuIum Letum. 4 Ea pruria est D dies. ωestri J Id est, de qua quaestio constituta est , ideoque de qua sententiam laturi estis . Quamvis eis nim accusator mulis crimina reo obiiciat , ut id nuod cause proprium est , sit magis eredibile, iudices tamen de eo solo pronuntiant, de quo quassio constituta est: id igitur j ici proprium est. Divius.

38쪽

PRO A. CLUENTIO. 33

eorum omnem di talutionem in ab oratore quaeratis: ut non existimetis, plus vos ad salutem reo largiri oportere , quam quantum defensor, purgandis criminibus, consequi , & dicendo probare potuerit . De invidia autem sic inter vos discept te debetis , ut non , quid dicatur a nobis , sed quid oporteat dici, consideretis . Agitur enim in criminibus, A. Cluentii proprium periculum : in invidia , caula communis ε . Quamobrem alteram partem causae sic agemus , ut Vos doceamus. alteram sic , ut oremuς. In altera, diligentia vestra nobis adjungenda est : in altera, fides imploranda . Nemo est enim , qui invidiae , sine vestro, ac sine talium virorum subsidio possit resistere . Equidem quod ad me attinet , quo me Vertam , nescio .

Negem fuisse illam infamiam iudicii corrupti Z negem illam rem agitatam in concionibus Z jactatam in judiciis 3 comme

moratam in senatu evellam ex animiς hominum tantam opinionem ξ tam penitus insitam 8 tam vetustam Z Non est nostri

ingenii : vestri auxilii est , Judices , hujus innocentiae sic in

hac calamitosa fama , quasi in aliqua perniciosissima flamma , atque in communi incendio subvenire . II. Etenim sicut aliis in locis parum firmamenti, & parum virium ' veritas 7 habet : sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. Dominetur in concionibus, jaceat in judiciis: valeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur a Vehementes habeat repentinos immistus , spatio interposito , & causa cognita consenescat . Deniisque illa definitio iudiciorum aequorum , quae nobis a majoribus tradita est, retineatur : ut in judiciis & sne invidia culpa plectatur, & sine culpa invidia ponatur . Quamobrem a vobis, judices , antequam de ipsa causa di-

. s in eorum omnmo dissolutisnem I Id est , laedat. Idem . excusationem , neotioliem, purgationem, vel o I. λυidia , eausa communis J Nam si resutationem. Illa autem sententia est et Cum propter invidiam condemnetur Cluentius et accusator ituendit, vel probat crimina reo quis est , cui non idem periculum impet, obiecta, non continuo creditis, sed expella- deat l aulo γ st subiungitur , i. eommunitis eius qui reo patrocinatur dissolutionem. intendio. Manuti u . Ideo spero fore , ut resutationem meam h a Uict. Man. fa istram venefleti criminum eupectetis. Id s se- irae J Alii, falsitas. Vide Victorium, ceriira, nihil dixerit accusator , quod. reum Var. DEL xx IV. 1.

39쪽

36 ORATIO cere incipio, haec post cito : primum id , quod aequissimum est,

ut nequid praeiudicati asseratis . Etenim non modo auctoritatem , sed etiam nomen judicum amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus , ac si ad causas judicia jam facta domo deseremus . Deinde si quam opinionem jam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio convellet , si ' ratio labefactabit , si denique veritas extorquebit : ne repugnetis , eamque animis veltris aut libentibus, aut aequis remittatis. Tum autem , cum ego unaquaque de re dicam , 3c diluam , ne ipsi quae contraria sunt, taciti cogitationi vestrae subjiciatis: sed ad extremum expectetis , & me meum dicendi ordinem servare patiamini . Cum peroraro, tum , si quid erit praeteritum , a

me requiratis. III. Ego me, Iudices , ad eam causam accedere, quae iam per annos octo continuos ex contraria parte audiatur , atque ipsa opinione hominum tacita prope convicta atque damnata

sit , facile intelligo : sed , si quis mihi deus vestram ad me audiendum benevolentiam conciliarit , emciam profecto, ut intelligatis , nihil esse homini tam timendum , quam invidiam; nihil innocenti , suscepta invidia , tam optandum, quam aequum judicium , quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliquis atque e itus reperiatur. Quamobrem magna me spes tenet, si ea , quae sunt in causa , explicare , atque omnia dicendo consequi potuero, hunc locum consessiumque vestrum, quem illi horribilem A. Cluentio , ac formidolosum sere putaverunt , eum tandem eius fortunae miserae , multumque jactatae , portum ac perfugium futurum . Tametsi permulta sunt, quae milii , antequam de causa dicam, de communibus invidiae periculis dicenda esse videantur: tamen , ne diutius oratione mea suspensa expectatio vestra teneatur , aggrediar ad crimen cum illa deprecatione , Iudices , qua mihi saepius utendum esse intelligo , sic ut me audiatis , qtia si hoc tempore haec causa primum dicatur , sicuti dicitur;

non quasi saepe iam dicta , & nunquam probata sit ' . Hodier

a Lamia Mario probara se I Dieree eausam defensor dicitur , 8 Non saepe iam dicta , re nunquam non accusator. Sic in orat. pro Sext. RQ

40쪽

PRO A. CLUENTIO. 37no enim die primum veteris titilis criminis diluendi potestas

est datae ante hoc tempus error in hac causa , atque invidia versata est . Quamobrem, dum multorum annorum accusatio

ni breviter dilucideque respondeo , quaeso , ut me , Judices , sicuti facere instituistis, benigne attenteque audiatis. IV. Corrupisse dicitur A. Cluentius judicium pecunia , quo inimicum suum innocentem , Statium Albium , condemnaret.

Ostendam, Judices, primum , quoniam caput illius atroci

tatis atque invidiae fuit, innocentem pecunia circumventum γneminem unquam majoribus criminibus , gravioribus testibus esse in iudicium vocatum : deinde ea de eo praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus , a quibus condemnatus est , ut non mindo ab iisdem , sed ne ab aliis quidem ullis, absolvi ullo modo posset. Cum haec docuero , tum illud ostendam , quod maxime requiri intelligo , judicium illud pecunia esse tentatum , non a Cluentio, ' sed contra Cluentium : faciamque, ut in teuligatis, in tota illa causa quid res ipsa tulerit , quid errorastinxerit, quid invidia conflarit .

Primum igitur illud est , ex quo intelligi possit , debuisse

Cluentium magnopere causae confidere, quod certissimis. criminibus & testibus fretus ad acculandum descenderit . Hoc loco

faciem

scio Ameriaci , cap. Accusant ii , qui in ,, soni eidium t d eam σιiadendi ea sis sute hujur in sertior : eausam dieit is, eui ,, nou fiat se : dieans hune eo temhore, quo mater eatamitatem niέiι reliquerunt. Ace aut is mo occisus est , trans mare fuste . Umnia, ii , quibus Oeeidi patrem sext. Rucii bono is quae , ante id quod ultimum est, exeque- fuit ι eausam dicis is , &c. Probare ea am ,, ris, inania videri necesse est. Festinat eis apud Ciceronem non est demonstrare,& con- ,, nim iudex ad id quod potentissimum est , firmare argumentis; sed emcere, ut judici- is & velut oblinatum promissis patronum , libus reipsa probetur. Cicero innocentiam Mi- ,, est patientior , tacitus appellat i si vellonis demonstravit evidenter, non tamen pro- is occupatu , vel in aliqua potestate, vel et-bavit iudicibus, qui eum damnarunt . Qua . ,, iam si moribus incompositus , eum conviis mobrem illud unum contendit orator hoc ,, cio esstagitat. Itaque non desuerunt , qu1 loco, defensam antea non fuisse causam il- Ciceronis illam pro Cluentio partitionemiam; aut iniuria Quintii tribuni plebis; aut is improbarent, qua se dicturum esse promi-

quia non de illo crimine accusationes reli- ,, sit, primum , neminem maioribus erim quae constitutae sunt, ut probari potuerit, & ri nibus , gravioribus testibus in iudicium hiam fieri, nullam a Cluentio, pro conde- is vocatum , quam Oppianicum; deinde, Drae. mnando vitrico , datam fuisse pecuniam . is iudicium esse factum ab iis ipsis iuuici Ferrat. is bus, a quibus damnatus sit , iu o Noa a Ctuentio J Quintilianus , lib. 4. ,, dicium pecunia tentatum non a Cluentio, eaP. s. is Si , inquit , unum crimen varie is sed contra Cluentium. Quia si probari pris defendi miis, supervacua partitio est; ut si is test quod est tertium, uihil necessa suerit, , ita partiamur: Dicam non talam esse hune, is dicere priora . ,, Divius. si Mem --, ut in eo eredibile υώοι publ

SEARCH

MENU NAVIGATION