M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus quintus, qui Orationum secundus. 5

발행: 1753년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

is O R AE T I Onumerabilesque alias, captas esse commemorem , cum ' vestros portus, atque eos portus , quibus vitam V & spiritum duci tis , in praedoniam iuisse potestatem idiatis P An vero ignoratis , ortum Caietae celeberrimum , atque plenissimum navium , inspectante praetore , a praedonibus esse direptum 3 Ex Miseno autem , ejus ipsius liberos, qui cum praedonibus antea ibi bellum gesserat, a praedonibus esse sublatos 8 Nam quid ego Ostiente incommodum , atque illam labem atque ignominiam reipublicae querar , cum , prope inspectantibus vobis , classis ea , cui consul populi Romani praepositus esset , a praedonibus

capta atque oppres a est Θ Pro dii immortalest tantamne unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem afferre reipublicae potuit , ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ii nunc nullam intra Oceani ostium V praedonum navem esse audiatis 3 Atque haec qua celeritate gelia sint , quanquam videtis , tamen a me indicendo praetereunda non sunt. Quis enim unquam , aut obeundi negotii, aut consequendi quaestus studio , tam brevi tempore tot loca adire , tantos cursias conficere potuit , quam cele

riter , Cn. Pompejo duce , belli impetus navigavit 3 Qui

nondum tempestivo ad navigandum mari Siciliam adiit, Africam exploravit: inde Sardiniam cum classe venit : atque haec

tria frumentaria subsidia reipublicae firmissimis praesidiis , classibusque munivit. Inde , se cum in Italiam recepisset , duabus Hispaniis, Se Gallia Cisalpina praesidiis ac navibus confirmata , missis item in oram Illyrici maris , 3c in Achaiam ,

Omnemque Graeciam navibus , Italiae duo maria maximis classibus, firmissimisque praesidiis adornavit: ipse autem , ut a

in urirem affidue invehuntur. Idem . pibus ad Rubiconem a umen, quae Gallia diis Imra Oeeans Clitim J A freto Herelia est ab iis Gallis , qui Tarquinio Pristo leo, unde Oceanus in nrediam terram in- ut Li 'ius, V. demonstrat regnante , fuit. Hotomanui. ducenti fi ante ur m captam annis, Alpesso Belli naυistavit J Poetice , ut transgressi, mediam prope Italiam occupa- illud infra i , eis i tempestates ue obsteti αι- runt . Hanc igitur Romani Cisalpinam , al-νtur. Quibus in locis . cum sensus trihuatur teram vero , unde venerant , Transalpina inanimis rebu , existit quidam orationis de- vocarunt. Caesar hane interiorem , illam Cais cor, ει quaedam poetarum propria venustas, teriorem perpetuo appellat. Haromas. oratori nonnunnuam , praesertim in laudan- maris 3 Adriaticum , 8e Tyrrhedo; concessa . nuis . Idem .

22쪽

. P R O LEGE MANILIA. ryBrui adusio prosectus est, undequinquagesimo die totam ad imis perium populi Romani Ciliciam adjunxit: omnes, qui ubique praedones fuerunt , partim capti interfectique sunt ; partim uinniu ujus imperio ac potestati se dediderunt . Idem Cretensibus, cum ad eum usque in Pamphyliam legatos deprecatomiaque misissent, spem deditionis non ademit, obsidesque imper

vit . Ita tantum bellum , tam diuturnum , tam longe latequσdispersum , quo bello omnes gentes ac nationes premebantur , Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit , media aestate consecit. XIII. Est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris .

Quid caeterete , quas paulo ante commemorare coeperam , quam

tae, atque quam multae sunt 8 Non enim solum bellandi virtus in summo atque persccto imperatore quaerenda est : sed multae si int artes eximiae, hujus administrae comitetque virtuistis . Ac primum quanta innocentia debent esse imperatores 'quanta deinde uomnibus in rebus temperantia ρ quanta fide quanta facilitate 8 quanto ingenio 8 quanta humanitate Z Quae breviter, qualia sint in Cn. Pompeio , consderemus . Summa enim omnia sunt, Quirites: sed ea magis ex aliorum contemtione , quam ipsa per sese cognosci atque intelligi possunt. Quem enim possumus imperatorem aliquo in numero putare , cujus in exercitu veneant centuriatus , atque venierint Quid hunc hominem magnum , aut amplum de re publica coingitare , qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum , aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit , aut propter avaritiam Romae in questu reliquerit . Vestra admurmuratio facit, Quirites, ut agnoscere videamini , qui haec fecerint . Ego autem neminem nomino equare irasci mihi nemo poterit , nisi qui ante de se voluerit

confiteri . Itaque propter hanc avaritiam imperatorum , qua las calamitates , quocunque ventum sit , nostri exercitus se- C et rant,s7 Contentione I Comparatione. Naae eon- sp Quo diutius, aere, interdum est comparare. Manutius . concedentibo , adminiirare provinciam ide PE I. I . posset. Meno. 38 centur-υν J Ordo militiae stat , quo oo Roma iis reli ureis J Apud r Lemuriones meritis insignes ornabantur . D gentarios

vim. Vide in Pison. a

23쪽

per agros atque oppida civium Rinnanorum nostri imperatores fecerunt, recordamini. Tum facilius statuetis , quid apud exteras nationes fieri existimetis . Utrum plures arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis, hostium urbes , an hibernis , sociorum civitates esse deletas Neque enim potest exercitum is continere imperator, qui se iplum non continet :neque severiis esse in judicando , qui alios in se severos esse judices non vult . Hic miramur, hunc hominem tantum excellere caeteris, cuinius legiones sic in Asiam pervenerunt, ut non modo manuῖ tanti exercitus , sed ne vestigium quidem cuiqtiam pacato nocuisse dicatur Iam vero , quemadmodum milites hibernent , quotidie sermones ac literae perseruntur . Non modo , ut sumptum faciat in militem , nemini vis assertur : sed ne cupienti quidem cuiquam permittitur . Hiemis enim , non avaritiae , perfugium majores nostri in sociorum atque amicorum tems

esse voluerunt.

XIV. Age vero caeteris in rebus quali sit temperantia , considerate. Unde illam tantam celeritatem, & tam incredibilem cursum inventum P putatis 3 Non enim illum eximia vis Temigum , aut ars inaudita quaedam gubernandi , aut venit aliqui novi , tam celeriter in ultimas terras pertulerunt . Sed

hae res, quae caeteros remorari solent, non retardarunt : non

avaritia ab instituto cursu ad praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem , non amoenitas ad delectationem , non nobilitas urbis ad cognitionem , non denique labor ipse adquietem . Postremo signa , & tabulas, caeteraque ornamenta Graecorum oppidosum , quae caeteri tollenda este arbitrantur, ea sibi ille ne visenda quidem existimavit . Itaque Omnes quidem nunc in his locis Cn. Pompejum , sicut aliquem non ex hac urbe missum , sed de caelo delapsi im , intuentur : nunc denior Non modo mantii J Non modo nihil rapuisse , sed ne pedem quidem ubi non licebat , posuisse dicatur. IAm. Oa Inυentum I Sensus et quanam Rrte tanta celeritas reperis est et quae res tantae celeritati eausam praebuit Alii legunt inisum , non ita bene: nam Mnde initωs sit rursus , qu rimus pro , ex quo loco coepit quis cumrere: quae sententia huic loco non cunueuit. Idem .

24쪽

PRO LEGE MANILIA. II

denique incipiunt credere , fuisse homines Romanos hac quondam abstinentia: quod jam nationibus exteris incredibile , ac falso memoriae proditum videbatur . Nunc imperii nostri splendor illis gentibus lucet: nunc intelligunt, non sine causa majores suos tum , cum hac temperantia magistratus habebamus, servire populo Romano , quam imperare aliis, maluisse . Iam vero ita faciles aditus ad eum privatorum , ita liberae querimoniae de aliorum injuriis esse dicuntur ; ut is , qui dignitate principibus excellit, facilitate par infimis esse videatur . Iam quantum consilio , quantum dicendi gravitate & c pia valeat, in quo ipso inest quaedam dignitas imperatoria, vos, Qtiirites, hoc ipso in loco saepe cognostis . Fidem vero ejus inter socios quantam existimari putatis , quam hostes omnium gentium sanctissimam judicarint 8 Humanitate iam tanta est , ut dissicile dictu sit, utrum hostes magis virtutem ejus pugnantes timuerint, an mansuetudinem victi dilexerint. Et quisquam dubitabit , quin huic tantum bellum hoc tranumittendum sit , qui ad omnia nostrae memoriae bella conficiem da , divino quodam consilio, natus esse videatur PXV. Et quoniam auctoritas multum in bellis quoque administrandis, atque imperio militari valet; certe nemini dubium est, quin ea re idem ille imperator plurimum possit . Vehementer autem pertinere ad bella administranda, quid hostes, quid socii de imperatoribus vestris existiment, quis ignorat,

cum sciamus , homines in tantis rebus, ut aut contemnant, aut metuant, aut Oderint, aut ament, opinione non minussa mete , quam aliqua certa ratione commoveri ρ Quod igitur nomen unquam in orbe terrarum clarius fuit'Cujus res gestae

pares Z De quo homine vos id quod maxime facit auctoritatem ) tanta Jc tam praeclara iudicia secistis ΤAn vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis, quo non illius diei fama pervaserit , cum universus populus Romanus reserto foro , repletisque omnibus templis, ex quibus

hic locus conspici pote it , unum sibi ad commune omnium

ε 3 omnium genr ειm J Piratae , qui post, eommu- omnitimis hellum artum omnibus Nntibus bellum nerunt , prae- pellat. -- ιιιι.dam undecunque capientes . Itaque paula

25쪽

aa ORATIO gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit 3 Ita

que , ut plura non dicam , neque aliorum exemplis confirmem, quantum hujus auctoritas valeat in bello ; ab eodem Cn Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur ; qui quo die a vobis maritimo hello praepositiis est imperator, tanta repente vilitas annonae ' ex lumma inopia & caritate rei frumentariae consecuta est , unius hominis spe Sc nomine , quantam vix ex summa ubertate agrorum diuturna pax ei licere

potui sset. Jam , accepta in Ponto calamitate , ex eo praelio , de quo vos paulo ante invitus admonui: cum socii pertimuissent ἰ h stium opes an iniique crevissent ; cum satis firmum praesidium provincia non haberet; amisissetis Asilam , Qtiirites , nisi ad id ipsi im temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones sortuna poeuli Romani attulisset . Hujus adventus δc Mithridatem insolita inflammatum victoria continuit , & Tigranem magnis copiis minitantem Asiae retardavit . Et quisquam dubitabit , quid virtute persed tu rus sit , qui tantum auctoritate perfecerit f aut quam facile imperio atque exercitu socios &vectigalia conservaturus sit , qui ipso nomine ac rumore de- 'senderit PXVI. Age vero , illa res quantam declarat ejusdem di ominis apud hostes populi Romani auctoritatem , quod ex locis tam longinquis, tamque diversis, tam brevi tempore omnes una huic se dediderunt 8 Quod Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitus lite esset, ad Cn. Pom- pejum in ultimas prope terras Venerunt, eique se omnes Cretensium civitates dedere velle dixerunt ρ Quid ρ idem iste Mithridates , nonne ad eundem Cn. Pompeium , legatum usque

in Hispaniam misit 8 eumque Pompeius legatum semper judi

cavit :64 Tanta repente vilitar annona I Quippe eodicis Cotoniensis, quem eonsuluit Modius, mercatores simul ut Pompeium nraritimo hel. ut & Et suriensis, quem ipse inspexi , scrita praepositum audieruut , confisi fore ut pratra elestantissima utraque manu est ampleationes ex maritimis locis profugerent , & liis cientia, Ad ipsum e ur tempori discrimen , bera esset navigatio, magnum frumenti na- hoc est , illo ipso tempore, eum summa il- merum Romam adduxerunt . Appian. Pl lim provinciae res ageretur , eum amittendatarch. Horomasus. Asia effet, aut servanda . Gram

Nisi ad ipsum temporis I Hie veteris

26쪽

PRO LEGE MANILI A. 23

cavit: ii, quibus semper erat molestum , ad eum potissimum esse missum , speculatorem , quam legatum judicari maluerunt . Potestis igitur jam constittiere , uirites , hanc alictoritatem , inultis postea rebus gestis, magnisque vestris j diciis amplificatam , quantum apud illos reges, quantum apud

exteras nationes valituram esse existimetis.

Reliquum est , ut de selicitate quam praestare de se ipso

nemo pote it, meminisse dc commemorare de altero possumus )sicut aequum est homini de potestate deorum , trmide & pauca dicamus. Ego enim sic existimo : Maximo , MarceIlo , Scis ioni , Mario , & caeteris magnis imperatoribus, non so-um propter virtutem , sed etiam propter sortunam , saepius imperia mandata , atque exercitus esse commissos. Fuit enim

profecto quibusdam summis viris qilaedam ad amplitudinem &gloriam , & ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta tortuna . De hujus autem hominis felicitate , quo de nunc agimus, hac utar moderatione dicendi , non ut in illiu ς pote-itate fortunam possitam esse dicam , sed ut praeterita memini iase , reliqua sperare videamur, ne aut invisa diis immortalibus

oratio nostra , aut ingrata esse videatur.

Itaque non sum praedicaturus, Quirites, quantas ille res domi militiaeque , terra marique , quantaque felicitate gesserit rut ejus semper voluntatibus non modo cives assenserint, socii obtemperarint, hostes obedierint ; sed etiam venti tempestatesque obsecunὸarint . Hoc brevissime dicam , neminem unquam tam impudentem fuisse, qui a diis immortalibus tot &tantas res tacitus auderet optare , quot Sc quantas dii immortales ad Cn. Pompeium detulerunt. Quod ut illi proprium ac

Illud semper aberat Risilieano Colon. quod tameti eateri tibri aziu,scunt. Itaque eineliis dandum putabat Gulielmius , ia quibus peν erar ruate sum. Et amat hanc via. m. hi a no ser ad Atticum , lib. I. Epist. linare ina tPer masei, per , νώquam , aera i m fecerie , iterum lib. v. Epist. Io. Ac lib. x. Epist. I. Gνtirmus. In Francii primo sempeν non loritur. Sed legitur in Ersuri. Non insuavis est huius vocis repetitio . Gravis . 6 AI es,u pMismum esse missum Cum ipse Quaestor tantum : alii qui idem Dellum administrataint Q. Metellus , M. Perpenna ,

Consulares essent. Hot manu .

68 Maxinνa, Maree IIa , seipio-i J Q. Fabio Maxinio Cunctatori: M. Claudio Marcello, qui primus docuit Hannibalem posse vinci P. Grnelio Scipioni , Pauli filio i hunc enim potius , quam superiorem, significari pu

27쪽

perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque impe

Hi , tum ipsius hominis causa sicuti facitis) velle & optare

debetis .

Qitare cum & bellum ita necessarium sit , ut negligi non possit: ita magnum , ut accuratissime sit administrandum : &cum ei imperatorem praeficere possitis, in quo sit eximia belli scientia , singularis virtus , clarissima auctoritas , egregia fortuna : dubitabitis , Quirites , quin hoc tantum boni, quod vobis a diis immortalibus oblatum S: datum est ,

in rempublicam conservandam atque amplificandam consera

tis ρ

XVII. Quod si Romae Cn. Pompeius privatus esset hoc tempore : tamen ad tantum bellum is erat deligendus atque mi tendus . Nunc , cum ad caeteras summas utilitates haec quoque opportunitas adiungatur, ut in iis ipsis locis adsit, ut habeat exercitum , ut ab iis, qui habent, accipere statim possit: quid expectamus P aut cur non, ducibus diis immortalibus, eidem , cui caetera summa cum salute reipublicae commissa sunt, hoc quoque bellum resium committimus At enim vir Aarissimus , amantissimus reipublicae , vestris beneficiis amplissimis assectus , Q. Catulus ; itemque summis ornamentis honoris, sortianae, Virtutis, ingenii praeditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt : quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse , & valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognoscitis auctoritates contrarias virorum sortissimorum & clarissimorum , tamen omissis auctoritatibus, ipsa re & ratione exquirere possim mus veritatem : atque hoc facilius, quod ea omnia , quae adhue a me dicta sunt, iidem isti vera esse concedunt , & necessarium bellum esse , & magnum , & in uno Cn. Pompejo

summa esse omnia.

Quid igitur ait Hortensius ' Si uni omnia tribuenda sunt, unum. dignissimum esse Pompeium : sed ad unum tamen omnia deserri non oportere . Obsolevit iam ista oratio , re multo magis, quam verbis, resutata . Nam tu idem , Q. Hortensi, multa , pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi,

28쪽

PRO LEGE MANILIA. as

& in senatu contra virum sortem A. Gabinium , graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset . & ex hoc ipso loco permulta item contra legem eam verba fecisti. Quid Z tum , per deos immortales t si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus, 3c vera causa valuisset, hodie hanc gloriam , atque hoc orbis terrae imperium teneremus An tibi tum imperium esse hoc videbatur, cum populi Romani legati, praetores, quaestoresque capiebantur P cum ex o

mnibus provinciis commeatu & privato , & publico prohibe

bamur P cum ita clausa erant nobis omnia maria , ut neque Privatam rem transmarinam , neque publicam jam obire possemus ΤXVIII. Quae civitas antea unquam fuit , non dico Atheniensium, quae satis late quondam mare tenuisse dicitur; non Carthaginensium , qui permultum classe, maritimisque rebus valuerunt: non Rhodiorum , quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis & gloria remansit: quae civitas unquam antea tam tenuis, quae tam parva insula fuit, quae non portus suos, & agros , & aliquam partem regionis, atque orae maritimae per se ipsa defenderet 8 At hercle aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cujus, usque ad nostram memoriam , nomen invictum in navalibus Iugnis permanserat, magna , ac multo maxima parte non mo- o utilitatis, sed dignitatis atque imperii caruit. Nos, quorum majores Antiochum regem classe , Persenque superarunt, omnibusque navalibus pugnis Carthaginenses, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque vicerunt : ii nullo in loco jam praedonibus pares esse poteramus. Nos quoque , qui antea non modo Italiam tutam habebamuς,

sed omnes socios in ultimis oris auctoritate nostri imperii sal

Tom. V. D vos

fio Contra virum forem Gabini in JTribunum pleta qui legem tulit de administratione belli maritimi Pompeio mandanda . Extant apud Ponem Gabinii & Catuli orationes contrariae: idemque Dion , & praei rea Plutarchus, auctores iant , legem magna Senatus dissentane utam esse t & alterum Consulem, eum vehementius legi refragaretur, prope a plebe discerptum fuisse . Cat tum quisem summa contentione primum repugnasse: sed postea cognito tanto populidio atque uoluntato destitisse . vide Ase nium in orat. pro Cornelio, uia de L. Trebellio. Ηοιε--ε

29쪽

vos praestare poteramus; tum , cum insula Delos tam procuIa nobis in AEgeo mari posita , quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, reserta divitiis , parva, stipe muro nihil timebat': iidem non modo provinciis, atque oris Italiae maritimis, ac portubus nostris, sed etiam Ap. pia iam via carebamus: & his temporibus non pudebat magistratus populi Romani , in hunc ipsum locum ascendere , cum eum vobis maiores vestri exuviis nauticis, & classium spoliis ornatum reliquissent . XIX. Bono te animo tum , Q. Hortensi , populus Romanus , & caeteros, qui erant in eadem sententia , dicere existimavit ea , quae sentiebatis : sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit , quam auctoritati

vestrae obtemperare . Itaque una lex, unus Vir, unus annus , non modo nos illa miseria ac turpitudine liberavit: sed etiam effecit, ut aliquando Vere Videremur omnibus gentibus ac nationibus terra , marique imperare .

Quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc ,

Gabinio dicam , anne Pompeio , an utrique Τ id quod est

verius ) ne legaretur A. Gabinius Cn. Pompeio expetenti, ac postulanti. Utrum ille , qui postulat lesatum ad tantum bellum, quem' velit, idoneus non est , qui impetret, cum caeteri ad expilandos socios, diripiendasque provincias , quos voluerunt , legatos eduxerint: an ipse , cujus lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est , expers esse debet gloriae eius imperatoris, atque eius exercitus, qui consilio ipsius atque periculo est constitutus 8 An C. Flacidius, Q. Metellus , Q. Caelius Latiniensis , Cn. Lentulus , quos omnes honoris causa nomino , cum tribuni plebis fuissent, amno proximo legati esse potuerunt : in hoc uno Gabinio sunt

tam diligentes , qui in hoc bello, quod lege Gabinia geri

tur o Nihiι-J Propter populi Rom.

societarent. Hem.

r Appia via I Q liae ciun sit propinquamari, per eam ab Urbe ad Canumn iterliabete, piratis viare tenentibus , sute periculo non licebat. Mantistitis.

71 In hune ipsum locum, Rostra, Urendere I Ut vos revocarent a iubenda lege illa, quae maritimi vobis imperii deeus asseruit . Hos duntaxat serit hare indienatio , non Ε-lios, qvi pro lege Gabinia & Pompeio dice.

73 Tam dilis .inis Respicit, ut puto, ad leges Liciniam atque fibutiam. Grui.

30쪽

PRO LEGE MANILIA. 27tur, in hoc imperatore atque exercitu, quem per se ipse constituit, etiam praecipuo jure esse deberet 8 De quo legando

spero consules ad senatum relaturos. Qui si dubitabunt : aut gravabuntur; ego me profiteor relaturum : neque me impediet

cujusquam , Quirites, inimicum edictum , quo minus , fretus vobis, vel trum jus , beneficiumque defendam : neque , praeter intercessionem, quidquam audiam ; de qua ut arbitror isti ipsi, qui minantur, etiam atque etiam , qui id li

ceat , considerabunt . Mea quidem sententia, Quirites , unus A. Gabinius, belli maritimi, rerumque gestarum auctor, cOmes Cn. Pompeio adscribitur e propterea quod alter uni id bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit; alter delatum , susceptumque consecit. XX. Reliquum est , ut de Q. Catuli auctoritate , Sc sententia dicendum esse videatur. Qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Pompejo omnia poneretis , si quid eo factum eias et , in quo spem essetis habituri : cepit magnum suae viris tutis fructum ac dignitatis, cum omnes prope una voce , in eo ipso τοι spran habituros esse dixistis. Etenim talis est vir, ut nulla res tanta sit , ac tam dissicilis, quam ille non &consilio regere , & integritate tueri , & virtute conficere possit . Sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio , quod , quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita , hoc magis respublica , dum per deos immortales licet, frui debet summi hominis vita , atque Virtute . At enim nihil novi fiat contra exempla , atque instituta majorum. Non dico hoc loco, majores nostros semper in pace , consuetudini; in bello , utilitati paruisse : semper ad no-

4 Inimictim editatim I Indicat edicturos Contules Gabinio inimicos , ne quis referre ad Senatum posset , praesentibus Consuli rcui se, cum Prinor esset, non cessurum pro fitetur , nisi Tribuni intercedant. Femmius. 7s ius 3 Non ius Praeturae hic imtelligit i Praetor enim secundum leges non Poterat reserre ad Senatum, Consulibus inviistis r sed innuit scriptum fuisse in lege Eabinia, ut Pompeius , quo ipse vellet, legato eligeret. Idem.

ominis causa mentio mortis omittitur. Vide Schorii NM. Cic. l. a. 77 In ipso vor spem babuuros I sie lependum , non ut vulgo , in eo ipso . Nam prae terquam quod pronomen, eo, non est in nul-busdam libris manuscriptis, ratio & eonluetudo Latini serinonis postulant , ut ita legatur, quemadmotium edendum curavi . Si Θnim in re istis leeteremus , siqnificaretur Pompeiu . At ex Plutarcho notum est , in

pulum respondiise , se spem habiturum inpia Catulo .

SEARCH

MENU NAVIGATION