장음표시 사용
5쪽
LITERARUM 'UM NIORUM ET PHILOsOPIIIAE REORETICAE PROFESSIONEM soLENNI RIT AUSPICARETBR.
7쪽
ACADEMIAE RHENO-TRAJECTINAE CURATORES, VIRI AMPLIssimi tui I AB ACTI Es, VIR CONSULTISSIMElARTIUM AET DOCTRINARUM PROFESSORES, VIRI CLARISSIMI LECTORE ERUDITISSIMI lQUI AD AEANC AEOLEUITATEM NONVENISTIS, CIVES DIGNITATE, AUCTORITATE, MERITIS CONSPICUI VIBI HONORATISSIMI lDIVINORUM GRACULORUM INTERPRETES, ARTIUM ET DISCIPLINARUM DOCTORE' VIRI DOCTISSIMI, CONSULTIMIMIlACADEMIAE HUJUS ALUMNI, COMMILITONES OPTATISSIMil
Si omnis qui in augustum hunc locum primo
escendunt, quamvis ingenio et eruditione excellentes, tamen tacita se sollicitudine commoveri sentiunt, quo me tandem animo esse creditis, quem non solum illustris haec amplissimorum virorum corona et I
8쪽
ctissimae juventutis coetus, non solum delati mihi muneris magnitudo meaeque doctrinae tenuitas Perturbant, sed etiam Praeteritorum casuum praeSens adhuc memoria adeo percellit, ut, nisi omnes nervos
intenderem, facile me oratio deficeret Cur vero tristi recordatione solennem hunc diem auspicor 7 Cur non potius laeta grati animi significationeis contem luctum diluo Vellem equidem tacere, Α Α.
nec dolorem istum vobis renovare, nisi et meus me animus acrius urgeret et vestra Omnium ora manifesto significarent, quid sentiatis. Lugubris sensus Omnes adhuc occupatos tenet inhaerent in mentibus vestris imagines defunctorum, nuper hoc ipso in loco eloquenti clar collegae voce defletae praesertim vero reviviscit et mihi et vobis hac horam eus dii imago
tamque acre sui renovat desiderium, ut nec ego sine horrore quodam in hunc suggestum adscendere, nec Vos, quamvis mihi faventes, sine usi tamen dolore prodeuntem me cernere potueritis. Quum me videlicet adspicitis, requiritis vultum illius, quem in oculis et pectoribus gerebatis quum me auditis, exspectatis Vocem illius, a cujus labiis pendero soliti eratis quum me hic collocatum cernitis, desideralis lumen et famam illius, quo haec Academia, quo
9쪽
patria nostra tamquam singulari ornamento gloriabatur. Si hic merito vester est sensus, A. A quomodo
me affectum esse putatis, quem et amissi doctoris desiderium adhuc sollicitat, et ejusdem ingenii doctrinaeque excellentia suo splendore percellit 7 Equidem ut semper meae mihi mediocritatis optime conscius fui, ita numquam acrius eam sensi quam hocce die, quo coram illustri hac corona ad gravissimum munus auspicandum aggredior cujus jampridem ipse nuntius ita me commovit, ut aequalem fere e mandati mihi muneris gravitate sollicitudinem atque e collati honoris amplitudine laetitiam ceperim. Quid enim Agi sentiebam decus hujus Academiae hujusque cathedrae et olim clari
simorum virorum doctrina illustrata et nuper insigni luce orbatae agi commoda ornatissimae inentutis in patriae praesidium succrescentis agi avitam nostram doctrinae et literarum laudem, etiam apud exteros nobilitatam agi denique meam qualemcumque existimationem, quovis honore mihi cariorem, quam si in minore Degotio tueri mihi contigit, eandem ut majore in opere integram servem, merito pertimescam. Haec igitur, quae vel singula commo
10쪽
bare debent, me dico, quem nec natura ditiore ingenii vena ornavit, nec, si quid in me fuit industriae, id omne ad doctrinae studia consere temporum meorum ratio sivit. Non dico hoc Α Α ut blanda modestiae specie nescio quid ambitionis occultem ab ista levitato alienum me reddiderunt Socraticae fcliolae praecepta: sed animus cogit me talem indicare, qualis sum, nequis sorsitan opinione aliqua deceptus olim queratur, minus me praestare quam sperari a me aut postulari potuisset. Quodsi igitur aliquis quaerat, qua facultate quove praesidio fretus huc accesserim, respondebo verecunde et tamen audacter fretus Illustrium hujus Academiae Curatorum suffragiis et Augusti Regis docreto, qui me nec sperantem nec optantem hoc honore decorandum censuerunt fretus Clarissimorum doctorum assensione, quorum auxilium et consilium ut
olim discipulo mihi saepe profuit, ita porro Ollegae non defuturum certo scio fretus denique meo literarum amore, quarum delicias semper omnibus vitae suavitatibus anteposui, quarum laudem quovis honore potiorem duxi, quarum fructum denique ad omnem ingenii animique cultum semper putavi esse
uberrimum. Harum ardorem, quod grata mente recordor, in me puer suscitavit, adoIescente aluit, et Diuiligo b Cooste