장음표시 사용
21쪽
19sent, eluerent quidquid si audis in scriptorum nomina aut testimoniorum fidem irrepsisset, arguerent et consularent denique ut antiquitatis exempla pristino nitori reddita clara aliquando in luce collocarentur. Egregia sano ars, ΑΑ. meritoque a cultoribus suis artium liberalium regina praedicata. Quis non agnoscit, quantum haec vel ad acuenda ingenia vel ad poliendas literas, ad explorandam vetustatis fidem, ad aperiendos reconditos doctrinae recessus, denique ad omnem liberalium doctrinarum rationem regendam valuerit Quis item non animad- Vertit, quam accommodata eadem illa ars fuerit ei aetati, quae velut ad judicandi maturitatem perducta, omnis doctrinae rerumque omnium principia et rationes inquirere et explorare instituit, ipsamque
tandem peperit philosophiam illam, quae criticae
nomine celebrata et per omnes scholas pervagata est. Percurrimus breviter ΑΑ. literaturae spatia, gradusque indicavimus, quibus paullatim progressa est ad eum sere finem, ad quem patres nostri perduxerunt Quodsi fortasse illud graduum discrimen minus manifestum aut probabile alicui videatur,
22쪽
moravi, jam a primis temporibus exstiterit, aut quia Latini sermonis studium per omnes aetates Pariter cultum sit, fateor equidem varias illa rationes numquam ita fuisse a se invicem separatas, ut tem porum intervallis essent disclusae; sed tamen hoc mihi concessum iri puto, earum unamquamque suo tempore maxime Valuisse et quasi principatum inter reliquas esse adeptam. Utu est, agnoscatis certe, uti ceteras artes et disciplinas, ita hanc quo que paullatim processisse et una cum aetatibus crevisse. Quid igitur In superiorum progressibus acquiescendum putemus vel potius crodamus doctrina studia ab illis ad eum perfectionis gradum ad ducta esse, ut in illorum Vestigio nobis consistendum sit, nec ultra progrediendum Z Neminem vestrum esse scio, A. qui ita existimet, sed potius enitendum censeat, ut patrum progressus nostra industria extendamus, nobisque gloriari quodammodo liceat Homericum illud: ήμεις τοι τατέρων di ἀμείνονες ευχηιεθ' εἶναι. Etenim lateamur, multa illos et praeclara praest tisse, admiremur et aemulemur eorum ingenium, studium, eruditionem; attamen reputantes, quid ipsa doctrinae ratio postulet, aut quid aequalium nostro-
23쪽
21rum eruditissimi sequautuae existimabimus ros cto, superioribus aliquid defuisse quod nostra aetas requirit. ulcra enim sint illa meritoque laudanda, Latini et Graeci sermonis facultas, multiplex rerum scientia, judicii acumen pertinent haec omnia ad antiquitatis doctrinam et iterarum eruditionem, neque tamen continent omnino id quod philologia maxime spectati Quale illud est Quid aliud censetis, o nisi quod ipsa humanitatis vox, quae his studiis eximie semper indita est, velut tacite signiscat Videlicet, ut tractandis veterum scriptis et monumentis Cognoscamus hominem, hoc est, ingenium humanum , tam literarum et artium quam rerum gestarum et institutorum documentis adumbratum; cognoscamus ingenium antiquitatis, id est, ejus pasetis humani generis, quae eruditione et humanitate Omnibus sequentibus seculis praeluxit hujus Voluntatem ac mentem per varia monumenta sparsam L fingamus et clara imagine nobis repraesentemus. Hoc est, opinor, illud, quod antiquitatis et literarum doctrina potissimum spectat. Ad quod assequendum conducunt sane ea viae quas superiores inierunt, Hobisque item tonenda sunt. Colenda veterum linguarum scientia et acultos, non solum quod ad an-
24쪽
tiquoriis scripta intelligenda necessaria est aut adorationis elegantiam decora, sed etiam quod propius nos cum Veteribus conjungit et cum ipsis quasi l quentes facit quaerenda multiplex rerum et literarum cognitio, quae ex omni vetustatis memoria copias suppeditet ad doctrinarum, artium, institutorum origines et incrementa declaranda exercenda critice, quae cum ingenii sagacitatem acuit, tum Vetera exemplaria expolit et sicut ars agricolarum doctrinae segetem spinis et lolio purgat, quo laetius ea florescat. Cum his Vero conjuragatur ea quam dixi, philosophia, quae a prioribus non quidem neglecta, attamen nostra aetate arctius cum philologia conjungi coepta est. Hujus officium in eo praesertim positum,
ut diversas rerum partes in unam speciem consormet, singulorum rationes caussasque et vim per totum pertinentem indaget, humanum ingenium et mentem antiquitatis anquirat, ejus opportunitates, motus, Processus attendat tanquam Principia, e quibus maximarum rerum explicatio ducatur. mpli-
tudo rei et gravitas postulare videtur, A ut VO-bis approbantibiis, paullo accuratius haec disseram. Philologia varias complora itur partes, velut Cogni-
25쪽
tionem litiguainina, antiquitatum, literarum et artium, historiam populorum et rerum gestarum; quas partes, etsi argumento distinctas arcte tamen inter se cohaerere, nemo non animadvertat. Etenim linguas, mores, eligiones, artes, gesta institutaque, etsi res inter se dissimiles, similem tamen referre indolent et colorem, earum aliam ab alia illustrari, cunctas inter se conspirare et interiore vinculo contineri,
quis non videt Quodnam est illud vinculum 7Mens et ingenium, A. qui fons est, unde tincta illa oriuntur, et parens communis, cujus effigies
cunctis clarius vel obscurius est impresssa. Ab ingρ-niorum varietate ossicitur varia linguarum, morum studiorumque forma et indoles, eademque cum ingeniorum motibus et conversionibus mutantur ac variantur. Num igitur in tanta illa diversitate mutuam cognationem cernere, vim interiorem vim harmoniae instar per diversas partes dissusam percipere, totam antiquitatis materiem animo complecti ejusque velut imaginem est ingere aliquis queat, nisi principium, a quo illa matiarunt, ingenium dico et mentem cujusque populi, anquirat, iiij usque vestigia moribus, studiis, monumeralis expressa persequatur Ad hoc autem assequendiarii Oniae Diuiligo b Cooste
26쪽
24huniariae naturae cognitio et philosophia adhibenda est Quod si de tota disciplina valet, idem de singulis partibus licet affirmare, quarum nulla illius
luce prorsus potest carere Latus ore disserendi campus, A. si de earum unaquaque id singulatim vellem ostendere, meritoque mihi esset Verendum, ne citius me aures Vestrae quam materiae copia deficeret. Satis me et rei argumento et vestro studio iacturum puto, si nonnulla capita carptim perstringam. Praecipuum in literatura locum obtinet grammatice et merito haec enim non solum est unicum veterum scriptorum intelligendi instrumentum, sed eadem est tanquam janua, qua ad interiorem antiquitatis sensum mentemque aditus panditur. Vereonim ab antiquis sermo dictus est imago mentis, cujus omnis vis et facultas multiplici vocabulorum,sormarum, dictionisque varietate exprimitur. Quaecumque homines et quo quidque modo sentiunt et cogitant, ea verborum signis notata sunt, et ut quis
que populus acutiore sensu et cogitatione valet, ita ipsius lingua varietate, copia, elegantia, perspicuitate sexcellit. Hinc quanta gentium et populorum, ianta quoque est linguarum et dialectorum dissimilitudo,
27쪽
25 quarum singulae populi cujusque indolem et cultum
sive clarius sive obscurius ostendunt. Praecipue Vero
hoc valet de linguis antiquis et classicis, quae quo
magis ab exterarum gentium consuetudine immunesse SerVarunt, quo integrius suam propriamque figuram et habitum retinuerunt et excoluerunt, eo Iuculentius naturae ingeniique effigiem repraesentant. Et quis ignorat, in innumera linguarum multitudine, quae vel adhuc vigent vel e vetustatis ruderibus prolatae sunt, linguam Graecam naturali ube tate, arietate, cultu e communi peritorum judicio, unam omnibus longe praestare Numquis ergo dubitet, quin grammatices studium non modo ad scriptores Graecos et Latinos intelligendos, sed etiam ad ingenii humani cognitionem fructuosissimum sit habendum Ad hunc autem fructum percipiendum, ad veterum linguarum Vim penitus intelligendam earumque dotes recte aestimandas, haud profecto sum re putemus, si quis verborum formas et loquendi modos edidicerit, vocabulorum origines et significationes memoria teneat requiritu item, ut linguae principia noscat, Variarum partium, formarum regularumque rationes exploret, mutuum QRTum concentum proportionemque et ordinem per Diuiligo b Cooste
28쪽
ista innia pertinentem attendat, proprium sermonis characterem e variis colloctum indiciis effingat. Horum autem explicatio nonne ab humano
ingenio, rationis legibus, animi notionibus, studiis, sensibus petenda est Hinc multiplex illa verborum formae, significationis et structurae varietas, hinc admirabilis illa partium in summa varietate conoetitus, hinc propria cujusque linguae figura et species, hinc progressus ejus mutationesque explicanda sunt. Ad haec igitur percipienda quis non fateatur requiri non solum distinguendi subtilitatem et judicandi diligentiam, sed etiam philosophiam, quae e verborum signis animi notiones eruat atque e dispersis vestigiis totius rei imaginem conformet 7 Venio ad alteram literaturae partem, quae dignitale
facile prima est censenda, scriptorum interpretationem, quo tanquam fundamento omnis paene antiquitatis et literarum scientia nititur. Interpretationis ossicium in eo cernitur, ut scriptoris cujusque verba et sententias ex ipsius voluntate explicet ejusque ingenium et eruditionem clara luce collustret: quod munus quam late pateat et quantum studii Ρο- Stulet nomo non animadvertat Pertino illud videlicet ad varios aetat et genere scriptores, Poetas, ii-
29쪽
27storicos, philosophos, oratores, quorum Plerique non solum in diversis generibus, sed in eodem quoque genere multum inter se differunt. Quanta est dissimilitudo inter Aeschylum et Sophoclem, Herodotum et Thucydidem Isocratem et Demosthenem, Aristotelem et Ρlatonem; quae scriptorum paria etsi studiorum
nere et aetate fere conveniunt, tamen quanto ingeniorum, tanto orationis et formae discrimine a se invicem
distant Nimirum verum est illud a veteribus dictum, itemque recentioribus tritum οἷος ὁ τροπος, τοιουτος κω ο λόγος, qualis indoleo, tali oratio Quod si universe valet, eximie sane convenit in classicos illos Veteres, qui multo magis quam recentiorum plerique remoti sunt ab inani verborum tumore affectat acumine aut gravitate, quique non quaesita quadam specie et fucato nitore, sed simplici munditia et naturalii
Core res et cogitara sua exornant. Quamobrem omnibus illa seculis exempla erunt, digna quae iurea
nocturnaque manu versentur, quaeque, quid verum rectum et pulcrum sit, clarissimis documentis commonstrant. Ad veteres igitur illos plane intelligendos eorumqtie ingenium et artem perspiciendam opus
est, non solum singula verba et sententias e communi linguae usu interpretere, sed Proprium scri-Diuiligo b Cooste
30쪽
28ptoris cujusque colorem propriasque dotes declares, mentem ipsius atque indolem verbis significatam operias Neque oratio solum attendenda, sed argumentum cujusque operis et ordo explicandus, ornia ejus et species demonstranda, scriptoris ars et iacultas tam in toto quam singulis in partibus conspicua, explananda. Ad haec igitur assequenda, nonne Palam est, praeter linguarum et antiquitatis scientiam etiam mentis contemplationem requiri Num, quid verum et pulcrum sit, ratione judicare aliquis queat, nisi istorum notiones mente informatas habeat,
ad qua judicium dirigat Num ex M. Sophocleae
tragoediae vel Platonici dialogi artificium et praestantiam recte aestimare quis possit, nisi totius formam animo comprehenderit et speciem aliquam es x rit, ad quam illa reserat Num oratoris vim et indolem perspicere, sentiendi dicendique figuram
exprimere, nisi in animi naturam, mores, studia
introspexerit inum denique philosophi sententi as, rationes, placita penitus intelligere, horum principia progressionesque persequi, summam animo
complecti valeat, nisi cogitationem suam reconditarum verum meditatione assuefecerit 7 Fatendum igitur, recto Quinctilianum existimasse, quum a